Dissertatio inauguralis physico-medica de respiratione

Dissertatio inauguralis physico-medica de respiratione
Автор книги: id книги: 738081     Оценка: 0.0     Голосов: 0     Отзывы, комментарии: 0 0 руб.     (0$) Читать книгу Скачать бесплатно Купить бумажную книгу Электронная книга Жанр: Зарубежная классика Правообладатель и/или издательство: Public Domain Дата добавления в каталог КнигаЛит: ISBN: http://www.gutenberg.org/ebooks/41763 Скачать фрагмент в формате   fb2   fb2.zip Возрастное ограничение: 0+ Оглавление Отрывок из книги

Реклама. ООО «ЛитРес», ИНН: 7719571260.

Оглавление

Bernoulli Daniel. Dissertatio inauguralis physico-medica de respiratione

CAPUT I

CAPUT II

CAPUT III

CAPUT IV

Отрывок из книги

§.1. Solent Dissertationem conscripturi multum esse soliciti indefinitione, etymologia, aliisque hujusmodi generalioribus præmittendis; his verò eò libentius supersedeo, quod nemini credam latere, quid per Respirationem nulli non usitatam intellectum velim; si verò quis multum hujusmodi præliminaribus delectetur, adeat Auctores, quibus de Respiratione sermo est, & ipsi protinus satisfiet; reperiet etiam apud nonnullos organorum respirationi inservientium descriptionem, quam theses has lecturo cognitam supponam. Sepositis igitur omnibus ambagibus, ordo requirere videtur, ut statim ostendamus modum, quo respiratio absolvitur; hæc verò duplici agendi modo constat, nimirum inspiratione & Quomodo fiat inspiratioexpiratione; Inspiramus aërem, quando elevatione costarum & descensu diaphragmatu cavitas pectoris ampliatur, atque sic aër externus propter suum elaterem pulmones ingreditur & eosdem explicat; factâ hoc modo inspiratione musculi intercostales & expiratio?relaxantur, ac costæ descendunt, musculi abdominis simul intestinorum interventu diaphragma sursum trudunt, unde aër ex pulmonibus undiquaque compressis refluit, quem aëris è pulmonibus egressum vocamus expirationem.

§.3. Diximus etiam in thesi primâ, diaphragma in inspiratione descendere; interim non omnes Auctores conveniunt, utrum diaphragma in inspiratione ascendat an descendat? utrum motus ejus sit activus in inspiratione an in expiratione? item an septum illud transversum finitâ expiratione planum vel concavum vel Quæstiuncularum quarundam solutio.convexum sit? Omnes hæ quæstiones facile resolventur, si attendatur, quod ultimus semper morientium actus sit expiratio; atqui, in demortuis diaphragma est pulmones versus convexum, ergo diaphragma peracta quavis expiratione pulmones versus convexum erit; 2⁰. Cùm usus diaphragmatis sit motu suo cavitatem pectoris modò ampliorem modò minorem reddere, & cavitas pectoris ampliari debeat in inspiratione, iterum patet, quod diaphragma descendat durante inspiratione ascendatque tempore expirationis; 3⁰. in actione musculorum diaphragmatis, septum hoc descendit, atqui idem descendit in inspiratione, ergo motus diaphragmatis est activus in inspiratione.

.....

§.5. Asseruimus tandem in §.1⁰. costas relaxatis musculis Argumentum, quod musculi intercostales interni producant inspirationem.ercostalibus descendere; Hunc costarum descensum non produci à musculis intercostalibus internis, ob multas rationes mihi persuasum habeo, quas inter referri etiam posset, quod musculi intercostales tam interni quam externi accipiant nervulos suos à nervis intercostalibus, adeo ut spiritus animales eodem tempore ad ambos musculorum ordines sint fluxuri: Nec gravitas causa costarum descensûs esse potest, quia inverso corpore cruribus nempe in altum erectis exspiratio succedit; Neque musculi abdominis nisi in vehementi expiratione costas deorsum trahere possunt, quoniam diaphragma potius sursum trudunt, quàm costas deorsum trahunt; causam ergo, quod costæ in expiratione descendant, esse credo, Causa costarum descensus in expiratione.constrictionem fibrarum cutis pectus ambientium, quæ in præcedenti inspiratione extendebantur, nec non restitutionem ipsius sterni, demonstrabo enim sub finem hujus dissertationis, sternum in quâlibet inspiratione extrorsum incurvari, quod proin cessante actione musculorum intercostalium resiliet, non secus ac lamina elastica tensa.

Indagatio quantitatis aëris inspirati per experimentum.§.7. Si cui jam volupe fuerit indagare quantitatem aëris inspirati, id multis modis assequi potest; sequenti præ aliis experimento facillime scopum suum obtinebit; sumat tubum aliquem recurvum debitæ amplitudinis (fig.2.) AGMQPSRB cujus orificio AB altero PQ multo angustiori indatur canaliculus EF, & si quæ adsint interstitia inter orificium AB & canaliculum EF, eadem cerâ probe obturentur, tandem immittatur per orificium PQ aqua usque ad altitudinem CDON, quo facto aërem inspiratione haustum, obturatis naribus & ore admoto orificio E exspiret impellatque in cavitatem ABDC, finitâ dein expiratione digitum admoveat orificio E; videbit tunc aquam in parte vasis ABRG descendisse ad UT ascendisse verò ab altera parte ad XZ; erit autem aër in spatio ABUT contentus naturali nonnihil densior, qui proin ut ad ordinariam consistentiam redigatur, evacuanda est pars aquæ ex crure PQMS donec se aqua hinc inde ad æqualem altitudinem WYHI composuerit, indicabitque spatium CDYW quantitatem aëris una inspiratione assumti; possumus autem prædicta evacuatione aquæ ex Tubo PQMS supersedere, si fiat, ut se habet altitudo 33. pedum (quantæ nimirum est cylindrus aquæ æquiponderans aëri atmosphærico) ad altitudinem eandem auctam excessu altitudinis XZ super TU ita spatium ABUT ad quartum quid, quod denotabit spatium ABYW, à quo proin auferendo spat. ABDC remanebit spat. quæsitum & per calculum. CDYW. Licet etiam calculo invenire quantitatem aëris inspirati quærendo excessum (fig.1.) cylindri FDCA supra cylindrum FEBA, qui sunt in ratione QA ad TA vel quod idem est in ratione demissarum ad FA perpendicularium DN ad EO, sit ergo capacitas cylindri FEBA = , EO = , DN = , excessus cylindri FDCA supra cylindr. FEBA = & erit , unde habetur . Hæc est quantitas, qua pectus ampliatur elevatione costarum, verum augetur etiam descensu & complanatione diaphragmatis; ponatur itaque diaphragma præ se ferre speciem coni elliptici excavati, cujus basis =

.....

Добавление нового отзыва

Комментарий Поле, отмеченное звёздочкой  — обязательно к заполнению

Отзывы и комментарии читателей

Нет рецензий. Будьте первым, кто напишет рецензию на книгу Dissertatio inauguralis physico-medica de respiratione
Подняться наверх