CAPUT I. Quamobrem Bodmilcar, nauta Tyrius, Hannonem, scribam Sidonium, oderit
CAPUT II. Astarti Sacra Fiunt
CAPUT III. Sammai a Custode Servulæ Agnoscitur
CAPUT IV. Rex David
CAPUT V. Pharao Sero Advenit
CAPUT VI. Creta, atque Cretenses
CAPUT VII. Chryseis Regi Hannonem Anteponit
CAPUT VIII. Negotiolum cum Phociis
CAPUT IX. Terra Boum
CAPUT X. Gisco Inauritus Auriculas Recuperat
CAPUT XI. Capita Nostra in Discrimen Adducuntur
CAPUT XII. Oraculum consulo
CAPUT XIII. Argentifodinæ Tartessicæ
CAPUT XIV. Insidiæ
CAPUT XV. Iudex Gebal præclarum edit Facinus
CAPUT XVI. Oceani Discrimina
CAPUT XVII. Iono, Deus Fennorum
CAPUT XVIII. Ionas Magnopere Sibi Tribuit
CAPUT XIX. Rursus Bodmilcar
CAPUT XX. Mundus Funditus Eversus
CAPUT XXI. Regina Sabæ
CAPUT XXII. Belesys Comperit Bichri Paullo Graviusculum Esse
CAPUT XXIII. Rationes Nostras cum Bodmilcare pariamus
NOTÆ AUCTORIS
NOTÆ INTERPRETIS
Отрывок из книги
Paginæ hicce secuturæ nihil sibi novi, nihil eruditæ disquisitionis, vindicant. Solum earum atque unicum propositum est, imaginem priscorum temporum, ut mundus mille ante Christianum ævum annis exstiterat, adumbrare, popularique, præsertim pro iuventute, sermone summam exhibere notitiarum, rerumque multifariarum, quæ nobis in libris passim obviam fiunt, qui libri, partim propter caritatem pretii, partim propter rationem abstrusam ac doctam narrationis, plerisque haud patent.
Verendum mihi erat, ne si paginas fictæ huius narrationis, quippe cuius solum propositum est doctrinam iucunde impertiri, effusis notis onerarem, totum opus obruerem: licet hic tamen semel memorare, omnia, quæ hic historiam Phœnicum respiciunt, ex uno alterove opere auctorum, a me consultorum, amplissimis argumentis suffulciri posse.
.....
Præter modum stupefactus hominis proterviá tranquillá, "Quod ad tuum de camis præscriptum," inquam, "attinet, monitum te esse volo, in navibus penes navarchum, eiusque gubernatorem, omnem esse potestatem loca quibuslibet vectoribus ad arbitrium attribuendi."
Gestiebam facete admodum, ut Hazael sentiret, quæ voluptas esset per totam corporis sui longitudinem in sordibus humi iacere, compescui tamen iram, et,