Meditationes de prima philosophia

Meditationes de prima philosophia
Автор книги: id книги: 945846     Оценка: 0.0     Голосов: 0     Отзывы, комментарии: 0 0 руб.     (0$) Читать книгу Скачать бесплатно Купить бумажную книгу Электронная книга Жанр: Философия Правообладатель и/или издательство: Public Domain Дата добавления в каталог КнигаЛит: Скачать фрагмент в формате   fb2   fb2.zip Возрастное ограничение: 0+ Оглавление Отрывок из книги

Реклама. ООО «ЛитРес», ИНН: 7719571260.

Оглавление

Рене Декарт. Meditationes de prima philosophia

Vorwort

Sapientissimis clarissimisque viris sacrae facultatis theologiae parisiensis decano et doctoribus renatus des-cartes1

Praefatio ad lectorem

Synopsis sex sequentium meditationum

Meditatio I. De iis quae in dubium revocari possunt

Meditatio II. De natura mentis humanae. Quod ipsa sit notior quam corpus

Meditatio III. De Deo, quod existat

Meditatio IV. De vero et falso

Meditatio V. De essentia rerum materialium, et iterum de Deo, quod existat

Meditatio VI. De rerum materialium existentia, et reali mentis a corpore distinctione

Отрывок из книги

Tam justa causa me impellit ad hoc scriptum vobis offerendum, et tam justam etiam vos habituros esse confido ad ejus defensionem suscipiendam, postquam instituti mei rationem intelligetis, ut nulla re melius illud hic possim commendare, | quam si quid in eo sequutus sim paucis dicam.

Jam vero, postquam hominum judicia semel utcunque sum expertus, iterum hic aggredior easdem de Deo et mente humana quaestiones, simulque totius primae Philosophiae initia tractare; sed ita ut nullum vul|gi plausum, nullamque Lectorum frequentiam expectem: quin etiam nullis author sum ut haec legant, nisi tantum iis qui serio mecum meditari, mentemque a sensibus, simulque ab omnibus praejudiciis, abducere poterunt ac volent, quales non nisi admodum paucos reperiri satis scio. Quantum autem ad illos, qui, rationum mearum seriem et nexum comprehendere non curantes, in singulas tantum clausulas, ut multis in more est, argutari studebunt, non magnum ex hujus scripti lectione fructum sunt percepturi: et quamvis forte in multis cavillandi occasionem inveniant, non facile tamen aliquid quod urgeat aut responsione dignum sit objicient.

.....

Cujus generis esse videntur natura corpo|rea in communi, ejusque extensio; item figura rerum extensarum, item quantitas, sive earumdem magnitudo et numerus: item locus in quo existant, tempusque per quod durent, et similia.

Quapropter ex his forsan non male concludemus Physicam, Astronomiam, Medicinam, disciplinasque alias omnes, quae a rerum compositarum consideratione dependent, dubias quidem esse, atqui Arithmeticam, Geometriam, aliasque ejusmodi10, quae non nisi de simplicissimis et maxime generalibus rebus tractant, atque utrum eae sint in rerum natura nec ne, parum curant, aliquid certi atque indubitati continere: nam sive vigilem, sive dormiam, duo et tria simul juncta sunt quinque, quadratumque non plura habet latera quam quatuor; nec fieri posse videtur ut tam perspicuae veritates in suspicionem falsitatis incurrant.

.....

Добавление нового отзыва

Комментарий Поле, отмеченное звёздочкой  — обязательно к заполнению

Отзывы и комментарии читателей

Нет рецензий. Будьте первым, кто напишет рецензию на книгу Meditationes de prima philosophia
Подняться наверх