Читать книгу De Rariorum Animalium atque Stirpium Historia - Caius John - Страница 6
De Strepsicerote
ОглавлениеStrepsicerotis cornua tam graphicè descripsit Plinius, atque lyris tam appositè comparavit, ut longiore verborum ambitu opus non sit. Ergo hoc tantum addam; ea esse intus cava, sed longa pedes Rom. duos, palmos tres, si recto ductu metiaris: si flexo, pro natura cornuum, pedes tres integros. Crassa sunt, ubi capiti committuntur, digitos Romanos tres cum semisse. Describuntur in ambitu palmis Romanis duobus & dimidio eo ipso in loco. In summo, lævore quodam nigrescunt, cum in imo fusca magis & rugosa sint. Jam inde a primo ortu sensim gracilescunt, & tandem in acutum exeunt. Pendunt una cum facie sicca per longitudinem dimidiata, libras 7. uncias 3. & semissem. Facies, quæ adhuc superest juncta cornibus, & frontis cervicisque pilus, loquuntur Strepsicerotem animal esse magnitudine ferè cervina, & pilo ruffo ad instar cervini. Sed an nare & figura corporis cervina sit, ex facie nihil habeo certi dicere, cum nares diuturni temporis usu detritæ sint, & facies eadem de causa hinc inde glabra sit. Conjiceres tamen ex eo quod superest, eum propius accedere ad Cervum aut Platycerotem. Hinc pictor cervinas adjunxit nares Strepsicerotis faciei. Aures tamen habes Strepsicerotis, exiguas scilicet & breviores, quàm pro faciei magnitudine. Quod inter radices cornuum vides, pars colli est. Sunt qui putent ovem Cretensem Strepsicerotem esse. Equidem aliter sentio: Etenim si ovis Cretensis seu Judæa, Strepsiceros sit, propter erectorum cornuum versuram, eadem opera & Monoceros erit Strepsiceros. At non propter versuram erecti fibri, sed flexuram indirecti cornu vocatur Strepsiceros. Ita enim flexa utraque sunt, ut eorum curvaturæ faciant imaginem lyræ, ut rectè scripsit Plinius. Quamobrem lyræ imaginem adjunxi, ut inter Strepsicerotem & ovem Cretensem, non tu solum, sed & omnes qui eam viderint dijudicent. Talem autem antiquorum lyram fuisse vicissim & ex hac cornuum curvatura, & ex cœlesti lyra scire licet (etsi in chartis astronomicis aliter depingatur) si dempto manubrio, aut pro manubrio supposito animalis capite, spatium inter cornua corpus esse lyræ animo conceperis.