Rebilius Cruso: Robinson Crusoe, in Latin; a book to lighten tedium to a learner

Rebilius Cruso: Robinson Crusoe, in Latin; a book to lighten tedium to a learner
Автор книги:     Оценка: 0.0     Голосов: 0     Отзывов: 0 0 руб.     (0$) Читать книгу Скачать бесплатно Купить бумажную версию Электронная книга Жанр: Зарубежная классика Правообладатель и/или издательство: Public Domain Дата добавления в каталог КнигаЛит: Скачать фрагмент в формате   fb2   fb2.zip Возрастное ограничение: 0+ Оглавление Отрывок из книги

Оглавление

Defoe Daniel. Rebilius Cruso: Robinson Crusoe, in Latin; a book to lighten tedium to a learner

CAPUT PRIMUM

CAPUT (II.) SECUNDUM

CAPUT (III.) TERTIUM

CAPUT (IV.) QUARTUM

CAPUT (V.) QUINTUM

CAPUT (VI.) SEXTUM

CAPUT (VII.) SEPTIMUM

CAPUT (VIII.) OCTAVUM

CAPUT (IX.) NONUM

CAPUT (X.) DECIMUM

CAPUT (XI.) UNDECIMUM

CAPUT (XII.) DUODECIMUM

CAPUT (XIII.) TREDECIMUM

CAPUT (XIV.) QUARTUMDECIMUM

GLOSSARY

Отрывок из книги

3. Sed longe aliter ordinavit Deus, ne impune caecae cupiditati obsequerer. Nempe ventis abrepta navĭs Oceanum transire nequibat, sed longe ad Caurum devehitur, circa Orinoconis ostia, ut credebamus. Altera mox superveniens procella magno impetu nos in Occidentem propulit, ubi, si e mari effugeremus, per feros homines foret pereundum.

7. Quae sequebantur, longa fortasse enarratu, factu erant brevissima. Profundiùs sensi me verbere fluctûs illius deprimi, sed, animâ fortiter compressâ, ad summas aquas emersi tandem. Altero in fluctu spumante implicatus atque violenter circumtortus, immensùm anhelans eluctor; tum conversus, humeros meos succedenti oppono cristae. Ea me magnâ vi cautem versus projecit, aquâ exstantem: hanc ego amplexus, adhaereo, dum decurrit unda; tunc, priusquam novus superveniat fluctus, per vada exsiliens scando, iterumque amplector cautem; simul, aestu paulisper obruor. Ictus ejus me aspere quassabat, sed extemplo aëra animamque recepi, et rursus per vada supergredior. Citra saxa undas longe minus ingentes sensi, inter quas poteram natare, aegrē profectò. Mox littore ipso projectus, uncis pedibus in sabulonem lapillosque inculcatis, pronus decĭdo, ut ne me fluctus retrahat. Uno pòst temporis momento in terrâ firmâ asto. Conversus, video praeter littus cautium seriem, inter albicantes aquas nigrarum; nihil aliud per tenebras in mari dispicio, neque scapham neque quemquam e sodalibus.

.....

23. Pleno maris aestu, tardiùs descendo flumen; mox intra cautes littus lego, ne quid undarum me incommodet. Magis magisque admiror avium abundantiam, quà marinarum, quà silvestrium. Inter cautes ac littus grallatoriae abundabant. Ad scapham tandem pertingo; perfractam invenio, velut animo praeceperam; credideram posse me detrimenta ejus resarcire. Sed viginti passūs a mari jacebat, procellâ aestuque illius noctis longe evecta; neque summâ meâ vi potuit moveri. Porro, remos idoneos neque habebam, neque, si haberem, adhibere possem, onustâ certe scaphâ. Aeger animi hanc relinquo, remigoque navem versus. Cogitans autem statuo mălum velumque scaphae anquirere, si fortè postea horum usus venerit.

29. Circa quingentos passūs penetrabat terram, rupe praecipiti undique circumclusus. Ostium angustius erat, quia aspera saxa utrinque exsurgebant postium instar. Littus intimum e mollissimâ ac planissimâ erat arenâ; id quod facilè perspexi, quia nondum altius pertinuerat aestus. Ultra arenam video algas cactosque. Huc certum est ratem illam cras deducere. Quae quum summâ celeritate lustrassem, contentis brachiis domum remigo: nempe domum ire, erat, ad opes meas. Intra cautes mare inveni tunc quidem sanè tranquillum.

.....

Подняться наверх