Читать книгу Monumentum Ancyranum: The Deeds of Augustus - Emperor of Rome Augustus - Страница 13
MONUMENTUM ANCYRANUM.
ОглавлениеRérum gestárum díví Augusti, quibus orbem terra[rum] imperio populi Rom. subiécit, § et inpensarum, quas in rem publicam populumque Ro[ma]num fecit, incísarum in duabus aheneís pílís, quae su[n]t Romae positae, exemplar sub[i]ectum.
I.
c. 1.
1 Annós undéviginti natus exercitum priváto consilio et privatá impensá
2 comparávi, [§] per quem rem publicam [do]minatione factionis oppressam
3 in libertátem vindicá[vi. Ob quae sen]atus decretis honor[ifi]cis in
4 ordinem suum m[e adlegit C. Pansa A. Hirti]o consulibu[s, c]on[sula]—
5 rem locum s[imul dans sententiae ferendae, et im]perium mihi dedit [§].
6 Rés publica n[e quid detrimenti caperet, me] pro praetore simul cum
7 consulibus pro[videre iussit. Populus] autem eódem anno mé
8 consulem, cum [cos. uterque bello ceci]disset, et trium virum reí publi-
9 cae constituend[ae creavit].
c. 2.
10 Qui parentem meum [interfecer]un[t, eó]s in exilium expulí iudiciís legi-
11 timís ultus eórum [fa]cin[us, e]t posteá bellum inferentis reí publicae
12 víci b[is a]cie.
c. 3.
13 [B]ella terra et mari c[ivilia exter]naque tóto in orbe terrarum s[uscepi]
14 victorque omnibus [superstitib]us cívibus pepercí. § Exte[rnas]
15 gentés, quibus túto [ignosci pot]ui[t, co]nserváre quam excídere m[alui].
16 Míllia civium Róma[norum adacta] sacrámento meo fuerunt circiter [quingen]-
17 ta. § Ex quibus dedú[xi in coloni]ás aut remísi in municipia sua stipen[dis emeri]-
18 tis millia aliquant[um plura qu]am trecenta et iís omnibus agrós a [me emptos]
19 aut pecuniam pró p[raediis a] me dedí. § Naves cépi sescen[tas praeter]
20 eás, si quae minóre[s quam trir]emes fuerunt. §
c. 4.
21 [Bis] ováns triumpha[vi, tris egi c]urulis triumphós et appellá[tus sum viciens
22 se]mel imperátor. [Cum deinde plú]ris triumphos mihi se[natus decrevisset,
23 eis su]persedi [§]. I[tem saepe laur]us deposuí, § in Capi[tolio votis, quae]
24 quóque bello nuncu[paveram, solu]tís. § Ob res á [me aut per legatos]
25 meós auspicís meis terra m[ariqu]e pr[o]spere gestás qu[inquagiens et quin]-
26 quiens decrevit senátus supp[lica]ndum esse dís immo[rtalibus. Dies autem
27 pe]r quós ex senátús consulto [s]upplicátum est, fuere DC[CCLXXXX. In triumphis
28 meis] ducti sunt ante currum m[e]um regés aut r[eg]um lib[eri novem. Consul
29 fuer]am terdeciens, c[u]m [scribeb]a[m] haec, [et agebam se]p[timum et trigensimum annum
30 tribu]niciae potestatis.
c. 5.
31 [Dictatura]m et apsent[i et praesenti mihi datam . . . . . . . a populo et senatu
32 M. Marce]llo e[t] L. Ar[runtio consulibus non accepi. Non recusavi in summa
33 frumenti p]enuri[a c]uratio[ne]m an[nonae, qu]am ita ad[ministravi, ut . . . . .
34 paucis diebu]s metu et per[i]c[lo quo erat populu]m univ[ersum meis impen-
35 sis liberarem]. § Con[sulatum tum dat]um annuum e[t perpetuum non
36 accepi.
c. 6.
37 Consulibus M. Vinucio et Q. Lucretio et postea P.] et Cn. L[entulis et tertium
38 Paullo Fabio Maximo et Q. Tuberone senatu populoq]u[e Romano consen-
39 tientibus]. . . . . . . . . . .
40 . . . . . . . . . . . .
41 . . . . . . . . . . . .
42 . . . . . . . . . . . .
c. 7.
43 . . . . . . . . . . . .
44 . . . . . [Princeps senatus fui usque ad e eum diem, quo scrips]eram [haec,
45 per annos quadraginta. Pontifex maximus, augur, quindecimviru]m sacris [faciundis,
46 septemvirum epulonum, frater arvalis, sodalis Titius, fetiali]s fui.
II.
c. 8.
1 Patriciórum numerum auxí consul quintum iussú populi et senátús. § Sena-
2 tum ter légi. et In consulátú sexto cénsum populi conlegá M. Agrippá égí. §
3 Lústrum post annum alterum et quadragensimum féc[i]. § Quó lústro cívi-
4 um Románórum censa sunt capita quadragiens centum millia et sexa-
5 g[i]nta tria millia. [§] [Iteru]m consulari cum imperio lústrum
6 [s]ólus féci C. Censorin[o et C.] Asinio cos. § Quó lústro censa sunt
7 cívium Romanóru[m capita] quadragiens centum millia et ducen-
8 ta triginta tria m[illia. Tertiu]m consulári cum imperio lústrum
9 conlegá Tib. Cae[sare filio feci] § Sex. Pompeio et Sex. Appuleio cos.
10 Quó lústro ce[nsa sunt civium Ro]mánórum capitum quadragiens
11 centum mill[ia et nongenta tr]iginta et septem millia. §
12 Legibus noví[s latis complura e]xempla maiorum exolescentia
13 iam ex nost[ro usu reduxi et ipse] multárum rér[um exem]pla imi-
14 tanda pos[teris tradidi.
c. 9.
15 Vota pro valetudine mea suscipi per cons]ulés et sacerdotes qu[into]
16 qu[oque anno senatus decrevit. Ex iis] votís s[ae]pe fecerunt vívo
17 me [ludos aliquotiens sacerdotu]m quattuor amplissima collé-
18 [gia, aliquotiens consules. Privat]im etiam et múnicipatim úniversi
19 [cives sacrificaverunt sempe]r apud omnia pulvínária pró vale-
20 [tudine mea.
c. 10.
21 Nomen meum senatus consulto inc]lusum est in saliáre carmen et sacrosan-
22 [ctus ut essem ....... et ut q]uoa[d] víverem, tribúnicia potestás mihi
23 [esset, lege sanctum est. Pontif]ex maximus ne fierem in víví [c]onle-
24 [gae locum, populo id sace]rdotium deferente mihi, quod pater meu[s
25 habuit, recusavi. Cepi id] sacerdotium aliquod post annós eó mor-
26 [tuo qui civilis motus o]ccasione occupaverat [§], cuncta ex Italia
27 [ad comitia mea .... tanta mu]ltitudine, quanta Romae nun[q]uam
28 [antea fuisse fertur, coeunte] P. Sulpicio C. Valgio consulibu[s] §.
c. 11.
29 [Aram Fortunae reduci iuxta? ae]dés Honoris et Virtutis ad portam
30 [Capenam pro reditu meo se]nátus consacravit, in qua ponti-
31 [fices et virgines Vestales anni]versárium sacrificium facere
32 [iussit die, quo consulibus Q. Luc]retio et [M. Vinuci]o in urbem ex
33 [Syria redi, et diem Augustali]a ex [c]o[gnomine nost]ro appellavit.
c. 12.
34 [Senatus consulto eodem tempor]e pars [praetorum et tri]bunorum
35 [plebi cum consule Q. Lucret]io et princi[pi]bus [viris ob]viam mihi
36 mis[s]a e[st in Campan]ia[m, qui] honos [ad hoc tempus] nemini prae-
37 ter [m]e es[t decretus. Cu]m ex H[ispa]niá Gal[liaque, rebus in his p]rovincís prosp[e]-
38 re [gest]i[s], R[omam redi] Ti. Ne[r]one P. Qui[ntilio consulibu]s [§], áram
39 [Pácis A]u[g]ust[ae senatus pro] redi[t]ú meó co[nsacrari censuit] ad cam-
40 [pum Martium, in qua ma]gistratús et sac[erdotes et virgines] V[est]á[les
41 anniversarium sacrific]ium facer[e iussit.
c. 13.
42 Ianum] Quirin[um, quem cl]aussum ess[e maiores nostri voluer]unt,
43 [cum p]er totum i[mperium po]puli Roma[ni terra marique es]set parta vic-
44 [torii]s pax, cum pr[ius, quam] náscerer, [a condita] u[rb]e bis omnino clausum
45 [f]uisse prodátur m[emori]ae, ter me princi[pe senat]us claudendum esse censui[t.
c. 14.
46 Fil]ios meos, quós iuv[enes mi]hi eripuit for[tuna], Gaium et Lucium Caesares
III.
1 honoris mei caussá senatus populusque Romanus annum quíntum et deci-
2 mum agentís consulés designávit, ut [e]um magistrátum inírent post quín-
3 quennium. Et ex eó die, quó deducti [s]unt in forum, ut interessent consiliis
4 publicis decrevit sena[t]us. § Equites [a]utem Románi universi principem
5 iuventútis utrumque eórum parm[is] et hastís argenteís donátum ap-
6 pelláverunt. §
c. 15.
7 Plebei Románae viritim HS trecenos numeravi ex testámento patris
8 meí, § et nomine meo HS quadringenos ex bellórum manibiís consul
9 quintum dedí, iterum autem in consulátú decimo ex [p]atrimonio
10 meo HS quadringenos congiári viritim pernumer[a]ví, § et consul
11 undecimum duodecim frúmentátiónes frúmento pr[i]vatim coémpto
12 emensus sum, [§] et tribuniciá potestáte duodecimum quadringenós
13 nummós tertium viritim dedí. Quae mea congiaria p[e]rvenerunt
14 ad [homi]num millia nunquam minus quinquáginta et ducenta. §
15 Tribu[nic]iae potestátis duodevicensimum consul XII trecentís et
16 vigint[i] millibus plebís urbánae sexagenós denariós viritim dedí. §
17 In colon[i]s militum meórum consul quintum ex manibiís viritim
18 millia nummum singula dedi; acceperunt id triumphale congiárium
19 in colo[n]ís hominum circiter centum et viginti millia. § Consul ter-
20 tium dec[i]mum sexagenós denáriós plebeí, quae tum frúmentum publicum
21 accipieba[t] dedi; ea millia hominum paullo plúra quam ducenta fuerunt.
c. 16.
22 Pecuniam [pro] agrís, quós in consulátú meó quárto et posteá consulibus
23 M. Cr[asso e]t Cn. Lentulo augure adsignávi militibus, solví múnicipís. Ea
24 [s]u[mma sest]ertium circiter sexsiens milliens fuit, quam [p]ró Italicís
25 praed[is] numeravi, § et ci[r]citer bis mill[ie]ns et sescentiens, quod pro agrís
26 próvin[c]ialibus solví. § Id primus et [s]olus omnium, qui [d]edúxerunt
27 colonias militum in Italiá aut in provincís, ad memor[i]am aetátis
28 meae feci. Et postea Ti. Nerone et Cn. Pisone consulibus, [§] item[q]ue C. Antistio
29 et D. Laelio cos., et C. Calvisio et L. Pasieno consulibus, et L. Le[ntulo et] M. Messalla
30 consulibus, § et L. Cánínio [§] et Q. Fabricio co[s.] milit[ibus, qu]ós eme-
31 riteis stipendís in sua municipi[a remis]i, praem[ia n]umerato
32 persolví [§] quam in rem seste[rtium] q[uater m]illien[s li]b[ente]r
33 impendi.
c. 17.
34 Quater [pe]cuniá meá iuví aerárium, ita ut sestertium míllien[s] et
35 quing[en]t[ien]s ad eos quí praerant aerário detulerim. Et M. Lep[i]do
36 et L. Ar[r]unt[i]o cos. i[n] aerarium militare, quod ex consilio m[eo]
37 co[nstitut]um est, ex [q]uo praemia darentur militibus, qui vicena
38 [aut plu]ra sti[pendi]a emeruissent, [§] HS milliens et septing[e]nti-
39 [ens ex pa]t[rim]onio [m]eo detuli. §
c.18.
40 Inde ab eo anno, q]uo Cn. et P. Lentuli c[ons]ules fuerunt, cum d[e]ficerent
41 [vecti]g[alia, tum] centum millibus h[omi]num tu[m pl]uribus i[nl]ato fru-
42 [mento vel ad n]umma[rió]s t[ributus ex agro] et pat[rimonio] m[e]o
43 [opem tuli].
IV.
c. 19.
1 Cúriam et continens eí Chalcidicum, templumque Apollinis in
2 Palatio cum porticibus, aedem dívi Iulí, Lupercal, porticum ad cir-
3 cum Fláminium, quam sum appellári passus ex nómine eíus qui pri-
4 órem eódem in solo fecerat Octaviam, pulvinar ad circum maximum,
5 aedés in Capitolio Iovis feretri et Iovis tonantis, [§] aedem Quiriní, §
6 aedés Minervae § et Iúnonis reginae § et Iovis Libertatis in Aventíno, §
7 aedem Larum in summá sacrá viá, § aedem deum Penátium in Velia, §
8 aedem Iuventátis, § aedem Mátris Magnae in Palátio fécí. §
c. 20.
9 Capitolium et Pompeium theatrum utrumque opus impensá grandí reféci
10 sine ullá inscriptione nominis meí. § Rívos aquarum complúribus locís
11 vetustáte labentés refécí, [§] et aquam quae Márcia appellátur duplicavi
12 fonte novo in rivum eius inmisso. § Forum Iúlium et basilicam,
13 quafécíe fuit inter aedem Castoris et aedem Saturni, [§] coepta profligata-
14 que opera á patre meó perféci § et eandem basilicam consumptam in-
15 cendio ampliáto eius solo sub titulo nominis filiórum m[eorum i]n-
16 choavi [§] et, si vivus nón perfecissem, perfici ab heredib[us iussi].
17 Duo et octoginta templa deum in urbe consul sext[um ex decreto]
18 senatus reféci, nullo praetermisso quod e[o] temp[ore refici debebat].
19 Con[s]ul septimum viam Flaminiam a[b urbe] Ari[minum feci et pontes]
20 omnes praeter Mulvium et Minucium.
c. 21.
21 In privato solo Mártis Ultoris templum [f]orumque Augustum [ex mani]-
22 biís fecí. § Theatrum ad aede Apollinis in solo magná ex parte á p[r]i[v]atis
23 empto féci, quod sub nomine M. Marcell[i] generi mei esset. § Don[a e]x
24 manibiís in Capitolio et in aede dívi Iú[l]í et in aede Apollinis et in ae-
25 de Vestae et in templo Martis Ultoris consacrávi, § quae mihi consti-
26 terunt HS circiter milliens. § Aurí coronárí pondo triginta et quin-
27 que millia múnicipiís et colonís Italiae conferentibus ad triumphó[s]
28 meós quintum consul remisi, et posteá, quotienscumque imperátor a[ppe]l-
29 látus sum, aurum coronárium nón accepi decernentibus municipií[s]
30 et coloni[s] aequ[e] beni[g]ne adque antea decreverant.
c. 22.
31 T[e]r munus gladiátorium dedí meo nomine et quinquens filiórum me[o]-
32 rum aut n[e]pótum nomine; quibus muneribus depugnaverunt homi-
33 nu[m] ci[rc]iter decem millia. [§] Bis [at]hletarum undique accitorum
34 spec[ta]c[lum po]pulo pra[ebui meo] nómine et tertium nepo[tis] mei no-
35 mine. § L[u]dos feci m[eo no]m[ine] quater [§], aliorum autem m[agist]rá-
36 tu[um] vicem ter et vicie[ns] [§]. [Pr]o conlegio XV virorum magis[ter con-
37 l]e[gi]í colleg[a] M. Agrippa [§] lud[os s]aecl[are]s C. Furnio C. [S]ilano cos. [feci.
38 C]on[sul XIII] ludos Mar[tia]les pr[imus feci], qu[os] p[ost i]d tempus deincep[s]
39 ins[equen]ti[bus ann]is ......... [fecerunt co]n[su]les. [§] [Ven]ati[o]n[es] best[ia]-
40 rum Africanárum meo nómine aut filio[ru]m meórum et nepotum in ci[r]-
41 co aut [i]n foro aut in amphitheatris popul[o d]edi sexiens et viciens, quibus
42 confecta sunt bestiarum circiter tria m[ill]ia et quingentae.
c. 23.
43 Navalis proelí spectaclum populo de[di tr]ans Tiberim, in quo loco
44 nunc nemus est Caesarum, cavato [solo] in longitudinem mille
45 et octingentós pedés, [§] in látitudine[m mille] e[t] ducentí. In quo tri-
46 ginta rostrátae náves trirémes a[ut birem]és, [§] plures autem
47 minóres inter se conflixérunt. Q[uibus in] classibus pugnave-
48 runt praeter rémigés millia ho[minum tr]ia circiter. §
c. 24.
49 In templís omnium civitátium pr[ovinci]ae Asiae victor orna-
50 menta reposui, quae spoliátis tem[plis is] cum quó bellum gesseram
51 privátim possederat §. Statuae [mea]e pedestrés et equestres et in
52 quadrigeis argenteae steterunt in urbe XXC circiter, quas ipse
53 sustuli [§] exque eá pecuniá dona aurea in áede Apol[li]nis meó nomi-
54 ne et illórum, qui mihi statuárum honórem habuerunt, posui. §
V.
c. 25.
1 Mare pacávi á praedonibus. Eó belló servórum, qui fugerant á dominis
2 suis et arma contrá rem publicam céperant, triginta fere millia capta §
3 dominis ad supplicium sumendum tradidi. § Iuravit in mea verba tóta
4 Italia sponte suá et me be[lli], quó víci ad Actium, ducem depoposcit. § Iura-
5 verunt in eadem ver[ba provi]nciae Galliae Hispaniae Africa Sicilia Sar-
6 dinia. § Qui sub [signis meis tum] militaverint, fuerunt senátórés plúres
7 quam DCC, in ií[s qui vel antea vel pos]teá consules facti sunt ad eum diem
8 quó scripta su[nt haec, LXXXIII, sacerdo]tés ci[rc]iter CLXX. §
c. 26.
9 Omnium próv[inciarum populi Romani], quibus finitimae fuerunt
10 gentés quae n[on parerent imperio nos]tro, fines auxi. Gallias et Hispa-
11 niás próviciá[s et Germaniam qua inclu]dit óceanus a Gádibus ad ósti-
12 um Albis flúm[inis pacavi. Alpes a re]gióne eá quae proxima est Ha-
13 driánó marí, [ad Tuscum pacari fec]i nullí gentí bello per iniúriam
14 inláto. § Cla[ssis mea per Oceanum] ab óstio Rhéni ad sólis orientis re-
15 gionem usque ad fi[nes Cimbroru]m navigavit, [§] quó neque terra neque
16 mari quisquam Romanus ante id tempus adít, § Cimbrique et Charydes
17 et Semnones et eiusdem tractús alií Germánórum popu[l]i per legátós amici-
18 tiam meam et populi Románi petierunt. § Meo iussú et auspicio ducti sunt
19 [duo] exercitús eódem fere tempore in Aethiopiam et in Ar[a]biam, quae appel-
20 [latur] eudaemón, [maxim]aeque hos[t]ium gentís utr[iu]sque cop[iae]
21 caesae sunt in acie et [c]om[plur]a oppida capta. In Aethiopiam usque ad oppi-
22 dum Nabata pervent[um] est, cuí proxima est Meroé. In Arabiam usque
23 ín fínés Sabaeorum pro[cess]it exerc[it]us ad oppidum Mariba. §
c. 27.
24 Aegyptum imperio populi [Ro]mani adieci. § Armeniam maiorem inter-
25 fecto rége eius Artaxe § c[u]m possem facere provinciam, málui maiórum
26 nostrórum exemplo regn[u]m id Tigrani regis Artavasdis filio, nepoti au-
27 tem Tigránis regis, per T[i. Ne]ronem trad[er]e, qui tum mihi priv[ig]nus erat.
28 Et eandem gentem posteá d[esc]íscentem et rebellantem domit[a]m per Gaium
29 filium meum regi Ario[barz]ani regis Medorum Artaba[zi] filio regen-
30 dam tradidi [§] et post e[ius] mortem filio eius Artavasdi. [§] Quo [inte]rfecto [Tigra]-
31 ne, qui erat ex régió genere Armeniorum oriundus, in id re[gnum] mísí. § Pro-
32 vincias omnís, quae trans Hadrianum mare vergun[t a]d Orien[te]m, Cyre-
33 násque, iam ex parte magná regibus eas possidentibus, e[t] antea Siciliam
34 et Sardiniam occupatás bello servili reciperávi. §
c. 28.
35 Colonias in África Sicilia [M]acedoniá utráque Hispániá Achai[a] Asia S[y]ria
36 Galliá Narbonensi Pi[si]dia militum dedúxi §. Italia autem XXVIII [colo]ni-
37 ás, quae vívo me celeberrimae et frequentissimae fuerunt, me[is auspicis]
38 deductas habet.
c. 29.
39 Signa mílitaria complur[a per] aliós d[u]cés ámi[ssa] devicti[s hostibu]s re[cipe]ravi
40 ex Hispania et [Gallia et a Dalm]ateis. § Parthos trium exercitum Roman[o]-
41 rum spolia et signa re[ddere] mihi supplicesque amicitiam populí Romaní
42 petere coegi. § Ea autem si[gn]a in penetrálí, quod e[s]t ín templo Martis Ultoris,
43 reposui.
c. 30.
44 Pannoniorum gentes, qua[s a]nte me principem populi Romaní exercitus nun-
45 quam ad[i]t, devictas per Ti. [Ne]ronem, qui tum erat privignus et legátus meus,
46 ímperio populi Romani s[ubie]ci, protulique finés Illyrici ad r[ip]am flúminis
47 Dan[u]i. Citr[a] quod [D]ac[or]u[m tr]an[s]gressus exercitus meis a[u]sp[icis vict]us profliga-
48 tusque [est, et postea tran]s Dan[u]vium ductus ex[ercitus me]u[s] Da[cor]um
49 gentes im[peria populi Romani perferre coegit.]
c. 31.
50 Ad me ex In[dia regum legationes saepe missae sunt, nunquam antea visae]
51 apud qu[em]q[uam] R[omanorum du]cem. § Nostram am[icitiam petierunt]
52 per legat[os] B[a]starn[ae Scythae]que et Sarmatarum q[ui sunt citra flu]men
53 Tanaim [et] ultrá reg[es, Alba]norumque réx et Hibér[orum et Medorum.]
c. 32.
54 Ad mé supplices confug[erunt] regés Parthorum Tírida[tes et postea] Phrát[es]
VI.
1 regis Phrati[s filius]; [§] Medorum [Artavasdes; Adiabenorum A]rtaxa-
2 res §; Britann[o]rum Dumnobellau[nus] et Tim......; [Sugambrorum]
3 Maelo; § Mar[c]omanórum Sueboru[m.....rus]. [Ad me] rex Parthorum
4 Phrates Orod[i]s filius filiós suós nepot[esque omnes misit] in Italiam, non
5 bello superátú[s], sed amicitiam nostram per [liberorum] suorum pignora
6 petens. § Plúrimaeque aliae gentes exper[tae sunt p. R.] fidem me prin-
7 cipe, quibus anteá cum populo Roman[o nullum extitera]t legationum
8 et amícitiae [c]ommercium. §
c. 33.
9 Á me gentés Parthórum et Médóru[m per legatos] principes eárum gen-
10 tium régés pet[i]tós accéperunt Par[thi Vononem regis Phr]átis fílium,
11 régis Oródis nepótem; § Médí Ar[iobarzanem] regis Artavazdis fi-
12 lium, regis Ariobarzanis nep[otem].
c. 34.
13 Ín consulátú sexto et septimo, b[ella ubi civil]ia exstinxeram
14 per consénsum úniversórum [potitus rerum omn]ium, rem publicam
15 ex meá potestáte [§] in senát[us populique Romani a]rbitrium transtulí.
16 Quó pro merito meó senatu[s consulto Aug. appe]llátus sum et laureís
17 postés aedium meárum v[estiti publice coronaq]ue civíca super
18 iánuam meam fíxa est [§] [clupeusque aureu]s in [c]úriá Iúliá posi-
19 tus, quem mihi senatum [populumque Romanu]m dare virtutis cle-
20 [mentia]e iustitia[e pietatis causa testatum] est pe[r e]ius clúpei
21 [inscription]em. § Post id tem[pus praestiti omnibus dignitate potes-
22 t]atis au[tem n]ihilo ampliu[s habui quam qui fuerunt m]ihi quo-
23 que in ma[gis]tra[t]u conlegae.
c. 35
24 Tertium dec[i]mum consulátu[m cum gerebam, senatus et equ]ester ordo
25 populusq[ue] Románus úniversus [appellavit me patrem p]atriae idque
26 in vestibu[lo a]edium meárum inscriben[dum esse et in curia e]t in foró Aug.
27 sub quadrig[i]s, quae mihi [ex] s. c. pos[itae sunt, decrevit. Cum scri]psi haec,
28 annum agebam septuagensu[mum sextum].
c. 1.
29 Summá pecún[i]ae, quam ded[it in aerarium vel plebei Romanae vel di]mis-
30 sis militibus: denarium se[xi]e[ns milliens].
c. 2.
31 Opera fecit nova § aedem Martis, [Iovis tonantis et feretri, Apollinis],
32 díví Iúli, § Quirini, § Minervae, [Iunonis reginae, Iovis Libertatis],
33 Larum, deum Penátium, [§] Iuv[entatis, Matris deum, Lupercal, pulvina]r
34 ad circum, [§] cúriam cum ch[alcidico, forum Augustum, basilica]m
35 Iuliam, theatrum Marcelli, [§] [p]or[ticus .........., nemus trans T]iberím
36 Caesarum. §
c. 3.
37 Refécit Capito[lium sacra]sque aedes [nu]m[ero octoginta] duas, thea[t]rum Pom-
38 peí, aqu[arum rivos, vi]am Flamin[iam].
c. 4.
39 Ímpensa p....... [in spect]acul[a scaenica et munera] gladiatorum at-
40 [que athletas et venationes et naum]ach[iam] et donata pe[c]unia a (?)
41 . . . . . . . . . . . . [ter]rae motu § incendioque consum-
42 pt[is] a[ut viritim] a[micis senat]oribusque, quórum census explévit,
43 in[n]umera[bili]s. §