Читать книгу The Life of Samuel Johnson, LL.D. - James Boswell - Страница 93

‘DOM. DOCTORI HUDDESFORD, OXONIENSIS ACADEMIÆ VICE-CANCELLARIO.

Оглавление

‘INGRATUS planè et tibi et mihi videar, nisi quanto me gaudio affecerint quos nuper mihi honores (te credo auctore) decrevit Senatus Academicus, Iiterarum, quo lamen nihil levius, officio, significem: ingratus etiam, nisi comitatem, quá vir eximius[831] mihi vestri testimonium amoris in manus tradidit, agnoscam et laudem. Si quid est undè rei lam gratæ accedat gratia, hoc ipso magis mihi placet, quod eo tempore in ordines Academicos denuo cooptatus sim, quo tuam imminuere auctoritatem, famamque Oxonii Iædere[832], omnibus modis conantur homines vafri, nec tamen aculi: quibus ego, prout viro umbratico licuit, semper restiti, semper restiturus. Qui enim, inter has rerum procellas, vel Tibi vel Academiæ defuerit, illum virtuti et literis, sibique et posteris, defuturum existimo.

The Life of Samuel Johnson, LL.D.

Подняться наверх