Читать книгу Henry the Sixth - John Blakman - Страница 3

PROHEMIUM

Оглавление

Scriptum est, quod neminem laudabimus ante mortem suam, sed in fine erit denudatio operum ejus, unde, cessante jam omni impedimento veræ laudis, Quia cœli gloriam Dei omnipotentis enarrant, & omnia quæ fecit Dominus ipsum in factura sua laudant, idcirco in laudem Dei & serenissimi principis regis Henrici. VI. corpore jam defuncti, quem licet minime peritus laudare anticipavi, aliqua tractare necessarium duxi. Maxime quia sanctos Dei laudare, quorum in cathologo istum puto regem eximium, ob sancta sua merita quoad vixit per eum exercitata, merito computari, omnipotentis Dei laus est & gloria, ex cujus cœlesti dono est, ut sancti sint. De prænobili ejus prosapia, quomodo scilicet ex nobilissimo sanguine & [A ii b] stirpe regia antiqua Angliæ secundum carnem progenitus erat, et qualiter in duabus regionibus, Angliæ s. & Franciæ, ut verus utriusque regni heres coronatus fuerat, tacere curavi, quasi manifestum & notum. Maxime propter casum ejus infaustissimum, qui eidem inopinate postea evenit.

Virtutum ejus commendatio

Verum ut de virtutibus non paucis istius regis, quibus Deus omnipotens animam ejus insignivit, aliquid edicam, &3 pro modulo meo Deo propicio prout noverim, & ex relatu fidedignorum, quondam ei assistencium, didicerim, propalabo. Fuerat enim, quasi alter Job, vir simplex, & rectus, Dominum Deum omnino timens, & à malo recedens. Erat autem vir simplex, sine omni plica dolositatis aut falsitatis, ut omnibus constat. Nulli enim dolose egerat: aut falsum aliquod cuiquam proferre solebat: sed veridica semper exercuerat eloquia. Fuerat & rectus et justus, per lineam justiciæ semper in actis suis procedens. Nulli vero injuriam facere voluit scienter. Deo & omnipotenti quod suum erat fidelissime tribuerat. quia decimas & oblationes, Deo et ecclesiæ debitas, amplissime persolvere studuit. simul cum religiosissimo cultu etiam hoc peregit, ita quod ipse & regalibus infulis trabeatus, diademateque regio coronatus, tam profundas sibi instituit exhibere Domino inclinativas supplicationes, ac si fuisset juvenis quispiam religiosus.

Timor Domini inerat ei

Quod & princeps iste timorem habuerat filialem ad Dominum, patet in quammultis ejus actis et devotionibus. Primo referre solebat quidam Angliæ reverendus antistes, se per decem annos confessoris sui officio functum apud ipsum regem Henricum fuisse. Sed neque per tantum tempus mortalis alicujus [A iii a] criminis maculam animam ejus tetigisse asserebat. O! quanta vigilantia! O! quanta diligentia placendi Deo in tam sublimi et juvenili persona reperta est! Attendite reges & principes universi, juvenes et virgines & populi quique, & laudate Dominum in sanctis ejus. Hunc quoque regem virtute imitamini, qui malum fecisse poterat & non fecit: sed omnino dum vixit refugit, in quantum potuit, propter Dei displicentiam, hujuscemodi malum vel noxam.

Cultor Dei sedulus erat

Sedulus & verissimus Dei cultor erat rex iste, magis Deo et devotioni orationum deditus, quam mundanis vel temporalibus rebus tractandis, aut vanis ludis vel occupationibus exercendis: qualibus ut frivola ab eo despectis, aut in orationibus, aut in scripturarum vel cronicarum lectionibus assidue erat occupatus, ex quibus non pauca eloquia hauserat, ad ipsius aliorumque consolationem spiritualem. Unde omni statui, omnique conditioni hominum et ætati sedulus hortator & consultor extiterat, juvenibus consulens, ut à vitiis declinarent, et virtutis viam assequerentur. Provectæque ætatis viros et presbiteros, ut virtutis complementum, braviumque æternæ vitæ prosequendo attingerent, ammonuit, proferens id psalmi: Ite de virtute in virtutem: videbitur enim hinc Deus deorum in Syon.

Devota habitudo ejus in ecclesia

In ecclesia vel oratorio nunquam sedere sibi complacuit super sedile, aut huc illuc ve, ut moris est mundanorum, deambulare: sed nudato semper capite, dum divina saltem celebrarentur officia, rarissime regios erigens artus, quasi continue coram libro genua flectens, oculis ac manibus erectis, missalia, oracula, epistolas, euangelia internis visibus4 promere gestiebat cum celebrante. Nonnullis etiam solebat clericis destinare epistolas [A iii b] exhortatorias, cœlestibus plenas sacramentis et saluberrimis admonitionibus, in stuporem multorum.

Item & ubicũque fuerat rex iste, semper devotissimus sanctæ crucis, aliorumque Christianæ religionis sacramentorum vel sacrorum, cultor et sedulus adorator extiterat. In hujusmodi enim opere nudato capite devotius insedere5 solebat, etiam in itineribus equitando. ita quod regale caputium terram petere ultro sæpius faciebat, etiam dextrario insidens, nisi id manus suorum sitius6 apprehenderet. Unde et maluit sanctæ crucis signorum seriem in corona sua regia situari, quam florum vel foliorum similitudines quascũque, juxta illud sapientis: Corona aurea super caput ejus, expressa signo sanctitatis. &c. Tempestive valde, et quasi in initio divinorum officiorum solebat interesse. Sed et de prolixa protractione divinorum officiorum nusquam fastidium passus erat, quanquam ultra meridiem protelabantur.

Item in ecclesia nullatenus accipites,7 gladios, basillardos,8 contractus, confabulationes ve fieri sinebat: sed orationibus etiam suis potentatibus & proceribus, juxta illud Salvatoris eloquium, Domus mea domus orationis est, jussit crebrius esse vacandum, quod et fecerunt devote.

Pudicitia ejus

Pudicus enim & purus fuerat rex iste H. ab ineunte ætate sua. Omnem vero lasciviam verbo & opere dum juvenis erat declinaverat, quoadusque duxerat, nubilibus venientibus annis, prænobilem dominam, dominam Margaretam, regis Ceciliæ9 filiam, ex qua unicum tantummodo procreavit filium, Edwardum s. prænobilem & virtuosum principem, cum qua & cui conjugale fœdus syncerissime omnino servaverat, etiam in ipsius dominæ absentia, quæ aliquando perlonga fuerat: nullam aliam à sua feminam tota sua [A iv a] vita impudice tangens. Non etiam ad præfatam suam conjugem effrenate, vel more impudicorum, habere solebat accessum dum insimul commanserunt: sed tantummodo ut ratio et rei necessitas, servata semper inter eos honestate conjugali et cum magna gravitate.

Exemplum

In argumentum vero suæ servatæ pudicitiæ, omnino consueverat effugere nuditatem et virorum et mulierum incantius10 aspicere. ne, ut David, amore illicito caperetur, cujus animam, prout legimus, oculi deprædati fuerant. Propterea princeps iste pepigerat cum oculis suis fœdus, ut nec saltem impudice quamlibet aspicerat11 feminam.

Aliud exemplum

Unde semel contigit, quod tempore natalis Domini choreas, vel spectaculum quoddam generosarum juvencularum, resolutis sinibus suis nudatas mamillas proponentium, quidam adduceret magnus dominus coram eo, ut ante regis aspectum juvenes illæ mulierculæ sic denudatæ tripudiarent, ad probandum forsan eum, vel ad alliciendum regis juvenilem animum. Sed rex iste non improvidus, nec diabolicæ fraudis ignarus, his spretis præstigiis, nimium indignatus, oculos avertens, dorsum ejus citius posuit, et ad cameram suam exivit dicens, Fy fy, for shame, forsothe ye be to blame.

Aliàs juxta Bathoniam equitans, ubi calida sunt balnea, quibus, ut dicitur, se refocillant et lavant se homines illius patriæ ex consuetudine, dum introspiceret rex balnea, vidit homines in eis quasi in toto nudos et vestibus plene exutos. Ad quod indignans rex citius abiit, nuditatem hujusmodi quasi grande facinus abhorrens, non immemor illius Francisci Petrarchæ assertionis: Nuditas beluina in hominibus non placet: sed pudori amictûs honestate consulitur. Præteria,12 non tantum sibiipsi, sed et domesticis suis, de castimonia magnam [A iv b] cautionem adhibere solebat. Nam ante nuptias suas adoloscens13 castitatis alumnus existens, curiose per secretas suæ cameræ fenestras aspicere solebat, ne feminarum introeuntium stulta debacharetur insolentia, in suorum saltem domesticorum ruinam. Eandem etiam cautionem adhibuerat idem rex duobus suis fratribus utriuis,14 Dominis videlicet Jaspere15 et Edmundo, dum pueri et juvenes erant: quibus pro tunc actissimam16 & securissimam providebat custodiam, eos ponens sub tutela virtuosorum et honestissimorum sacerdotum, tum ad erudiendum, tum ad virtuose vivendum, et conversandum, ne scilicet indomitæ adolescentulationes succrescerent, si omnino suppressore carerent. Non minorem iterum diligentiam adhibere solebat rex iste, ut dicitur, circa alios sibi attinentes, ut vitia declinarent vel vitarent simul cum contione viciosorum vel dissolutorum, et virtutes apprehenderent, ammonens eos.

Contra avaritiam

Liberalitas ejus

Contra pestem avaritiæ, qua quamplurimi inficiuntur et languent, etiam terreni principes, Rex iste H. de quo loquimur, cautissimus, et erectissimus omnino fuerat. Quia nec donariis præfulgidis sibi donatis, nec excellentissimis divitiis, quas ipse possiderat17 aliquotiens illicito amore captus fuerat. Sed ad pauperes omnino liberalis erat, eorum inopiam sublevando. Alios etiam quamplures largitate ditabat donorum, aut officiorum, vel saltem omnem ab eis egestatem amovebat. Nequaquam suos opprimebat subditos immoderatis exactionibus, ut ceteri agunt principes et magnates: sed tanquam pius pater inter filios conversatus, eos decentissime ex suis relevans, propriis contentus maluit [A v a] sic juste inter eos vivere quam ipsi deficerent egestate, sua suppressi crudelitate. Quod de suis contentus fuerat, alienarum rerum minime cupidus, patet variis exemplis verissimis. Unde quidam magnus dominus optulit eidem regi preciosum coopertorium, ad lectum suum cameralem, undique nobilibus aureis in magna multitudine stratum, cum talibus verbis dicens: De talibus sit vobis cura. Sed regis animus, cœlestia et spiritualia magis inhians, hujusmodi terrena postponens, minime attendebat hujusmodi munera.

Aliàs venientibus ad eundem regem executoribus reverendissimi domini cardinalis et episcopi Winton̄. sui avunculi, cum prægrandi summa, duorum videlicet millium liƀ. auri eidem regi conferend’. ad suos usus, & ad necessaria regni pondera sublevanda, penitus respuit munus, nec quoquomodo habere voluit, dicens, ipse fuerat pergratus mihi avunculus, & multum nobis beneficus, dum vixerat: Dominus retribuat ei. facite vos de bonis suis prout tenemini. nos nolumus ea recipere.

3

omitte et.

4

Lege, vocibus.

5

incedere m. r. j.

6

Sic. pro citius.

7

Sic. Lege, ancipites. [potius accipitres m. r. j.]

8

Id est, pugiones, daggers.

9

Potius, Siciliæ.

10

Sic. L. incautius.

11

Sic. L. aspiceret.

12

Sic.

13

Sic.

14

F. uterinis.

15

Sic. Potius, Jaspero.

16

Sic. L. artissimam.

17

Sic.

Henry the Sixth

Подняться наверх