Читать книгу Proofs of a Conspiracy against all the Religions and Governments of Europe - John Robison Elder - Страница 4
ОглавлениеQuod si quis verâ vitam ratione gubernet, Divitiæ grandes homini sunt, vivere parcè Æquo animo: neque enim est unquam penuria parvi. At claros se homines voluêrunt atque potentes, Ut fundamento stabili fortuna maneret, Et placidam possent opulenti degere vitam: Nequicquam,—quoniam ad summum succedere honorem Certantes, iter infestum fecêre viaï, Et tamen è summo quasi fulmen dejicit ictos Invidia interdum contemptim in Tartara tetra. Ergo, Regibus occisis, subversa jacebat Pristina majestas soliorum, et sceptra superba; Et capitis summi præclarum insigne, cruentum, Sub pedibus volgi magnum lugebat honorum: Nam cupidè conculcatur nimis ante metutum. Res itaque ad summam fæcem, turbasque redibat, Imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
Lucretius, V. 1116.