Читать книгу The Conspiracies Against All the Religions and Governments of Europe - John Robison Elder - Страница 4

Оглавление

Quod si quis verâ vitam ratione gubernet, Divitiæ grandes homini sunt, vivere parcè Æquo animo: neque enim est unquam penuria parvi. At claros se homines voluêrunt atque potentes, Ut fundamento stabili fortuna maneret, Et placidam possent opulenti degere vitam: Nequicquam,—quoniam ad summum succedere honorem Certantes, iter infestum fecêre viaï, Et tamen è summo quasi fulmen dejicit ictos Invidia interdum contemptim in Tartara tetra. Ergo, Regibus occisis, subversa jacebat Pristina majestas soliorum, et sceptra superba; Et capitis summi præclarum insigne, cruentum, Sub pedibus volgi magnum lugebat honorum: Nam cupidè conculcatur nimis ante metutum. Res itaque ad summam fæcem, turbasque redibat, Imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.

Lucretius, V. 1116.

The Conspiracies Against All the Religions and Governments of Europe

Подняться наверх