Читать книгу Platonis Apologia Socratis - Платон - Страница 2

THE APOLOGY
PARS I

Оглавление

EXORDIUM

Quomodo vos, Athenienses, affecerint accusatores mei, nescio: ego certe ipse quoque, illis dicentibus, paene mei sum oblitus; adeo persuasibilis eorum oratio erat. Quamquam veri quidem, prope dicam, nihil dixerunt. Sed ex plurimis rebus, quas mentiti sunt, maxime unam sum hanc miratus, quod monebant cavendum esse vobis, ne a me deciperemini, qui peritus essem dicendi. Quod enim eos non puduit, quia nunc statim a me refellentur reipsa, ubi patuerit me ne mediocriter quidem peritum esse dicendi, id mihi visum est ab iis impudentissime fieri: nisi forte dicendi peritum ipsi vocant eum, qui vera dicat. Si enim hoc volunt, fatebor equidem me, non ipsorum exemplo, esse oratorem. Isti igitur, ut ego aio, nihil veri dixerunt; vos autem ex me nihil nisi verum audietis. Non, hercle, Athenienses, pulchris contextam orationem, qualis ipsorum fuit, verbis et vocabulis, neque ornatam, sed audietis immediate dicta quotidianis vocabulis. Nam credo iusta esse quae dico: et ne quisquam vestrum exspectet aliter. Non enim deceat, opinor, cives, huic aetati, velut adolescentulo fingenti orationem, ad vos prodire. Et vero hoc etiam atque etiam, Athenienses, vos rogo et quaeso, si me eodem genere audiatis pro me dicentem, quo loqui sum solitus et in foro apud mensas, ubi me vestrum plerique audierunt, et aliis in locis, ut nec miremini, neque ob illud tumultuemini. Nam ita se res habet. Nunc ego primum in suggestum iudicii adscendi, annos natus plus septuaginta. Mirifice ergo hospes sum in dictione hic usitata. Ut igitur, si revera hospes essem, veniam mihi, opinor, daretis, si et voce illa et modo illo loquerer, in quibus nutritus essem: ita etiam nunc a vobis peto, id quod iustum est mea sententia, ut mihi dicendi modum liberum sinatis – fortasse enim aliquantulum deterior erit, fortasse melior – ; idque solum consideretis, atque ad id animum advertatis, utrum iusta dicam nec ne. Nam iudicis haec laus est; oratoris autem, vera dicere.

PROPOSITIO

Primum igitur aequum est, Athenienses, me ad prima quae in me iacta sunt mendacia et primis accusatoribus respondere; deinde ad posteriora et posterioribus. Mihi enim apud vos multi exstiterunt accusatores, qui iam pridem multos per annos et nihil veri dixerunt; quos ego magis metuo quam Anytum eiusque socios, quamvis etiam hi sint graves. Verum illi sunt graviores, qui vestrum plerisque a pueritia acceptis persuadebant rem, quam crimini mihi darent, falsissimam: esse quendam Socratem, virum sapientem, qui et coelestia curet, et quae sub terra sint omnia perquisierit, causamque inferiorem efficiat superiorem. Hi quod eam famam sparserunt, Athenienses, graves illi sunt accusatores mei. Nam qui audiunt, putant eos, qui talia quaerant, ne deos quidem esse statuere. Deinde accusatores hi sunt numero multi, et longo iam tempore me accusarunt; tum etiam ea aetate vobis haec dicebant, qua maxime credere possetis, quum vos partim pueri essetis et adolescentuli, absentemque accusabant, prorsus nemine causam dicente. Sed quod omnium absurdissimum est, ne nomina quidem eorum licet scire aut dicere, praeterquam si quis poeta inter eos est comicus. Quicumque autem invidia moti et calumnia usi sollicitabant vos, et quod sibimet ipsis persuasum erat, aliis persuadebant, hi omnes longe difficillimi sunt. Neque enim huc producere licet eorum quemquam, nec redarguere; sed necesse est prorsus ut quasi cum larvis pugnem et dicendo et redarguendo, respondente nemine. Itaque etiam vos existimate, ut ego aio, duplices mihi accusatores exstitisse; alteros, qui modo accusarunt; alteros, qui iam pridem, quos dixi: ac putate mihi faciendum ut adversus illos veteres me primum defendam. Nam et vos illis prius accusantibus aures praebuistis, multoque magis quam his posterioribus. Age vero, respondendum nunc est, Athenienses, atque enitendum, ut invidia, quam vos longo tempore conceptam habetis, ea vobis eximatur tam brevi tempore. Velim igitur hoc ita fieri, si quid expediat et vobis et mihi, et respondendo me quippiam proficere: sed arbitror id difficile esse, minimeque me latet, qualis sit rei conditio. Verum tamen hoc ita esto, uti deo placet; legi quidem parendum est et causa dicenda.

CONFUTATIO, i

Itaque repetamus a principio, quae illa accusatio sit, unde exorta est infamia mea; cui iam etiam fidem habens Melitus, hanc mihi actionem intendit. Age vero, quidnam, quod crimini mihi darent, dicebant criminatores? Velut accusatorum enim nobis recitanda est iurata formula ipsorum: Socrates iniuste curioseque facit, quod inquirit quae sub terra sunt et quae in coelo, et causam inferiorem efficit superiorem, aliosque eadem docet.

Platonis Apologia Socratis

Подняться наверх