Читать книгу Latin Vulgate, Esther: Liber Esther - Unknown - Страница 1
SOMNIUM MARDOCHAEI NARRATUR
ОглавлениеA:1 [11:2] Anno secundo, regnante Artaxerxe maximo, prima die mensis Nisan, vidit somnium Mardochaeus filius Iairi, filii Semei, filii Cis, de tribu Beniamin:
A:2 [11:3] homo Iudaeus, qui habitabat in urbe Susis, vir magnus, et inter primos aulae regiae.
A:3 [11:4] Erat autem de eo numero captivorum, quos transtulerat
Nabuchodonosor rex Babylonis de Ierusalem cum Ieconia rege Iuda:
A:4 [11:5] et hoc eius somnium fuit: Apparuerunt voces, et tumultus, et tonitrua, et terraemotus, et conturbatio super terram:
A:5 [11:6] et ecce duo dracones magni, paratique contra se in praelium.
A:6 [11:7] Ad quorum clamorem cunctae concitatae sunt nationes, ut pugnarent contra gentem iustorum.
A:7 [11:8] Fuitque dies illa tenebrarum et discriminis, tribulationis et angustiae, et ingens formido super terram.
A:8 [11:9] Conturbataque est gens iustorum timentium mala sua, et praeparata ad mortem.
A:9 [11:10] Clamaveruntque ad Deum: et illis vociferantibus, fons parvus crevit in fluvium maximum, et in aquas plurimas redundavit.
A:10 [11:11] Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt, et devoraverunt inclytos.
A:11 [11:12] Quod cum vidisset Mardochaeus, et surrexisset de strato, cogitabat quid Deus facere vellet: et fixum habebat in animo, scire cupiens quid significaret somnium.