Читать книгу Latin Vulgate, Esther: Liber Esther - Unknown - Страница 5

MARDOCHAEUS CONIURATIONEM IANITORUM PATEFACIT

Оглавление

2:19 Cumque secundo quaererentur virgines et congregarentur, Mardochaeus manebat ad ianuam regis:

2:20 necdum prodiderat Esther patriam, et populum suum, iuxta mandatum eius. Quidquid enim ille praecipiebat, observabat Esther: et ita cuncta faciebat ut eo tempore solita erat, quo eam parvulam nutriebat.

2:21 Eo igitur tempore, quo Mardochaeus ad regis ianuam morabatur, irati sunt Bagathan, et Thares duo eunuchi regis, qui ianitores erant, et in primo palatii limine praesidebant: volueruntque insurgere in regem, et occidere eum.

2:22 Quod Mardochaeum non latuit, statimque nunciavit reginae Esther: et illa regi ex nomine Mardochaei, qui ad se rem detulerat.

2:23 Quaesitum est, et inventum: et appensus est uterque eorum in patibulo. Mandatumque est historiis, et annalibus traditum coram rege.

Latin Vulgate, Esther: Liber Esther

Подняться наверх