Читать книгу Церковные Соборы в позднеантичной Италии (с хрестоматией) - Андрей Юрьевич Митрофанов - Страница 2

Оглавление

Tempore enim, quo causa agebatur, conueniebant omnes in unum, communique intentione tractabant. Unde et concilium a communi intentione dictum quasi consilium; consilium quasi considium… uel concilium dictum est ex communi intentione, eo quod in unum dirigant omnem mentis obtutum: supercilia enim oculorum sunt; unde qui sibimet dissentiunt, non agunt concilium, quia non sentiunt in unum. Certus uero conuentus est… congregatio, a coeundo, id est a conueniendo in unum. Hinc et conuentus est nuncupatus, quod ibi homines conueniunt; sicut conuentus ceterus sic et concilium a societate multorum in unum appellatur.

(Isidori Hispalensis Etimologiarum L. 6, 16, 7. Decretum Gratiani Dist. 15, c. 1.)


Церковные Соборы в позднеантичной Италии (с хрестоматией)

Подняться наверх