Читать книгу La Vall d'Uixó en el temps de la lloctinència de l'infant Martí - AA.VV - Страница 22

Оглавление

14.

1377, juny 20. Barcelona.

L’infant Martí, atenent la seua fidelitat, nomena Juceff Alii alamí de la Vall d’Uixó durant el temps que considere oportú. Ha de cobrar en nom seu totes les rendes que corresponen a dit ofici i n’ha de respondre a Jordi Joan, conseller i dispenser de l’infant, i no a cap altra persona si no rep d’aquest Jordi Joan una carta executòria designant-ne un altre receptor.

ACA, Reial Cancelleria, Registres, núm. 2066, f. 111r-v.

Nos infans Martinus etc., confidentes ad plenum de legalitate tui Iuceff Aalii (?), sarraceni valliis (sic) nostre de Uxone, comittimus sive comendamus tibi officium alaminatus dicte vallis dum tamen de nostre processerit beneplacito voluntatis, tu ergo sis alaminus dicte vallis et petas, exigas, colligas atque leves omnes et singulos redditus, exitus et proventus et alia esdevenimenta nobis seu curie nostre pertinentes seu pertinencia in valle predicta quocumque modo, causa vel racione ac omnia43 alia facias que ad dictum officium alaminatus pertinent et spectant. Volumus tamen et tibi expresse mandamus quod de toto eo quod ad manus tuas perveniet racione predicta, nostro consiliario et expensori dilecto Georgio Iohannis et non alii nisi ab eo literam executoriam obtineres rependeas integre et complete, quia sibi vel cui ipse voluerit et non alii responderi volumus de predictis. Nos enim mandamus per hanc eandem universis et singulis officialibus et subditis nostris ut te pro alamino dicte vallis habeant et teneant dum nobis placuerit, ut est dictum, tibique pareant, obediant et respondeant in et de hiis omnibus in et de quibus aliis alaminis qui pro tempore fuerunt dicte vallis parere, obedire et respondere consueverunt, tenentur et debent. In cuius rei testimonium presentem fieri et sigi[ll]o nostro iussimus comuniri.

Datum Barchinone, .XXª. die iunii anno a Nativitate Domini .Mº.CCCº.LXXº. septimo.

Infans Martinus.

Dominus infans qui eam signatam misit expediendam. Probata. 44

La Vall d'Uixó en el temps de la lloctinència de l'infant Martí

Подняться наверх