Читать книгу La Vall d'Uixó en el temps de la lloctinència de l'infant Martí - AA.VV - Страница 29

Оглавление

21.

1378, setembre 25. València.

L’infant Martí, a precs de Joan de Pertusa, alcaid de la Vall d’Uixó, concedeix a un botiguer sarraí de l’alqueria de Benigafull tenir parada tant en el mercat setmanal com en la festa sarraïna de la Font, que té lloc una vegada a l’any, per a comprar i vendre com fins ara han fet els sarraïns de la dita alqueria en aquell mercat, cosa que se li havia prohibit. 49

ACA, Reial Cancelleria, Registres, núm. 2067, f. 77r.

Ioannis de Pertusa, militis. 50

Nos infans Martinus, illustrissimi domini Petri regis Aragonum filius et Dey (sic) gracia comes de Exerica et de Luna ac dominus civitatis Sugurbii, quia per alcaydiem nostrum Vallis de Uxone inibicio fiebat quoque serraceno tenderio alcaree de Benigafull, vestri dilecti nostri Iohannis de Pertusa, militis, ne dictus tenderius esset ausus estare in foro51 sive mercato quod tenetur semel in septimana qualibet in dicta valle de Uxone neque in die sive festo Fontis, quot (sic) seraceni consueverunt celebrare semel in anno, tamen fuerit per vos dictum Iohannem nobis humiliter suplicatum ut concessionem de predictis et subscriptis serraceno tenderiam (sic) vestro predicto facere dignaremur. Igitur, suplicacioni vestre predicte benignius inclinati necnon ob servicia per vos nobis prestita et que prestare speramus in futurum, Domino concedenti, tenore presentis concedimus vobis graciose ut52 tenderius alcaree vestre de Benigafull iam dictus posit et valeat esse in foro quod tenetur qualibet septimana in dicta valle, etiam die seu festo seracenorum nuncupato de la Font, quod tenetur semel in anno in dicta valle ut est dictum,53 et inibi suas merces et mercimonia negociare et vendere seu alia emere et negociare prout sibi videbitur faciendum et prout alii54 ad dictum forum seu diem Fontis venientes faciunt et facere consueverunt usquequaque. Mandantes serie huius alcaydo et procuratori nostro dicte Vallis de Uxone aliisque officialibus nostris presentibus et futuris et eorum locatenentibus quatenus concessionem et graciam nostram huiusmodi teneant et observent perpetuo55 et non contraveniant seu aliquem contravenire permitant aliqua racione. In huius rei testimonium presentem cartam nostram fieri et sigillo nostro pendenti iussimus comuniri.

Datum Valencie, vicessima quinta die sebtembris (sic) anno a Nativitate Domini . Mº.CCCº.LXXº. · octavo

Infans Martinus.

Dominus infans mandavit mihi Iacobo de Castellione.

La Vall d'Uixó en el temps de la lloctinència de l'infant Martí

Подняться наверх