Читать книгу Latin for Beginners - BENJAMIN L. D’OOGE - Страница 66
«124.» DIALOGUE THE BOYS SEXTUS AND MARCUS
ОглавлениеFirst learn the special vocabulary, p. 287.
S. Ubi es, Mārce? Ubi est Quīntus? Ubi estis, amīcī?
M. Cum Quīntō, Sexte, in silvā sum. Nōn sōlī sumus; sunt in silvā
multī aliī puerī.
S. Nunc laetus es, sed nūper nōn laetus erās. Cūr miser erās?
M. Miser eram quia amīcī meī erant in aliō vicō et eram sōlus. Nunc
sum apud sociōs meōs. Nunc laetī sumus et erimus.
S. Erātisne in lūdo hodiē?
M. Hodiē nōn erāmus in lūdō, quod magister erat aeger.
S. Eritisne mox in lūdō?
M. Amīcī meī ibi erunt, sed ego (I) nōn erō. S. Cūr nōn ibi eris? Magister, saepe irātus, inopiam tuam studī dīligentiaeque nōn laudat. M. Nūper aeger eram et nunc īnfīrmus sum.