Читать книгу Pericla Navarchi Magonis - Cahun David-Léon - Страница 2

PRÆFATIO AUCTORIS

Оглавление

Paginæ hicce secuturæ nihil sibi novi, nihil eruditæ disquisitionis, vindicant. Solum earum atque unicum propositum est, imaginem priscorum temporum, ut mundus mille ante Christianum ævum annis exstiterat, adumbrare, popularique, præsertim pro iuventute, sermone summam exhibere notitiarum, rerumque multifariarum, quæ nobis in libris passim obviam fiunt, qui libri, partim propter caritatem pretii, partim propter rationem abstrusam ac doctam narrationis, plerisque haud patent.

Verendum mihi erat, ne si paginas fictæ huius narrationis, quippe cuius solum propositum est doctrinam iucunde impertiri, effusis notis onerarem, totum opus obruerem: licet hic tamen semel memorare, omnia, quæ hic historiam Phœnicum respiciunt, ex uno alterove opere auctorum, a me consultorum, amplissimis argumentis suffulciri posse.

Præcipuorum huius generis auctorum, operumque eorum elenchum hicce subiungo:

1. F. C. Movers, Das Phönizische Alterthum.

2. E. Renan, Mission in Phénicie.

3. Daux, Recherches sur les Emporia phéniciens dans le Zeugis et le Byzacium.

4. Nathan Davis, Carthage and her Remains.

5. Wilkinson, Manners and Customs of Ancient Egyptians.

6. Hoeckh, Kreta.

7. Grote, History of Greece.

8. Mommsen, Geschichte der Römischen Republik (Introductio, et Cap. I).

9. Bourguignat, Monuments mégalithiques du Nord de l'Afrique.

10. Fergusson, Rude Stone Monuments.

11. Broca, atque A. Bertrand, Celtes, Gaulois et Francs.

12. Abbé Bargès, Interpretation d'une Inscription phénicienne trouvée à Marseille.

13. Layard, Nineveh and its Remains.

14. Botta, Fouilles de Babylone.

15. Reuss, New translation of the Bible.

Denique paucæ notæ ad calcem adiectæ sunt,1 e quibus palam esse potest, quid per totum opus fieri potuisset. Appendicem item subnexi sub finem operis, quæ saltem obscuriores passim res illustrent, quas narratio perpetua quodammodo obscuriores reddidit.

1

Has notas ista in editione prætermittere, iisque ad textum illustrandum novas sufficere, visum interpreti est.

Pericla Navarchi Magonis

Подняться наверх