Читать книгу Pericla Navarchi Magonis - Cahun David-Léon - Страница 7

CAPUT V
Pharao Sero Advenit

Оглавление

Haud ita multo post in eam partem ostii Nili vergebamur, quæ Tanaitica appellatur, secundum quod ostium e longinquo obelisci urbis Tanis cernebantur. Sedimenta, quæ flumen ipsum secum verrit, item vis venti fluctuumque, quá promontoria afficiuntur, iunctim eo tendere videntur, ut hunc Nili fluxum obruant et impediant. Itaque, quum Cabiri, quæ præmittebatur ad vada cognoscenda, reverteretur et nuntiaret aquam ad salvam navigationem Melcarth haud concedere, consilium cepi, ulterius, usque ad ostium Medecium navigandi, utpote quod longe amplius est, quodque, præterea, rectà Memphin ducebat. Quum tamen nunc iam nox immineret, nec in tenebris cum fluctibus in contrarium currentibus congredi consultum putarem, satis mihi videbatur intra arcús iactum a littore anchoras iacere, ibique pernoctare.

Interim Hazael ad me accessit, petivitque ut sibi noctem cum amico exigere liceret. Mihi quidem quodammodo et ipsa natura ac modus ratioque humilis petendi insolita videbantur. Tamen, quum compertum haberem Ionicam in sua casteria, Abigail autem cum Sammai in stega morari, facultatem dandam censui.

Quum apud gentem peregrinam versaremur, quacum hactenus nulla nobis fuisset consuetudo, enixa cautelá usus, Hannibalem excubias duplicare iussi, atque singulari diligentiá vigilare. Naves interim nostras hoc ordine collocari curavi; a dextro ad extremam Meridiem Cabiri consistebat; Astarte ad pilam quamdam, ad spatium dimidii iactùs arcùs retro destinabatur; Melcarth, atque Dagon in adversa ripa consistebant, ubi aqua altior erat. Minorum barcarum una apud me, altera apud Melcarth continebatur.

Sursum, secundum ripam fluminis, plures naves Ægyptiacæ in anchoris stabant, aliæ autem haud paucæ erant in siccum subductæ. Mirum mihi videbatur, quare eo loco, ubi anchoratio non esset, tantæ constitissent; paullo tamen post comperiebar Pharaonem classiculam coegisse, quá mox ad rebellionem, quæ Pelusii67 eruperat, opprimendam discessurum. Duo regii officiales cum manipulo militum, partim securibus armatorum, iam navim meam conscendebant ad cognoscendum qui nos essemus, quidque hic vellemus; mea tamen explicatione contenti, dicesserunt. Ubi umbræ noctis augeri cœperunt, lumina duarum actuariarum circinantium in alveo fluminis apertiori conspiciebantur, quum subito alius præfectus ad nos accessit, nostraque lumina exstingui iussit; quod protinus factum est.

Nox summo calore æstuabat; urensque auster, arenis deserti onustus, veluti per ructus impetuque flans, nullum sublevamen afferebat. Cœlum erat nubilum, ideoque nox, quamquam non caliginosa, opaca tamen adeo erat, ut præter ignes, quorum lucificæ flammæ e castris, in adversa ripa positis, nihil prorsus cernebatur. E longinquo, in ripa utraque, subinde incerta lumina pagorum percipiebantur. Prope ante nos, faculæ duarum actuariarum, ut iam memoravi, usque micabant; sed præter hæc, si demas raras emicationes quarumdam navium, casu prætereuntium, totam regionem undique tenebræ operiebant.

Circa mediam noctem, post horas quinas aut senas ex quo anchoras ieceramus, munus vigilandi Himilconi concredidi, ipse quietem petens. Ut versus camam itabam, oculos ad dextram ripam converti, atque in opaco minus clare aliquot navigia ibi animadverti; cæteroquin silentium cuncta tenebat, sicque in subternum descendi.

Vix dimidiam horam dormiebam, quum Himilco me propere suscitat, me acclamans:

"Soluti flutamus!"

Extemplo in pedes consilio, et ad retinacula proruo. Ea præcisa reperio.

"In stegam! Lumina! Accendite lucernas!" clamavi omnibus viribus; eodemque tempore animadverto lumina ad lævum, audioque vocem a longinquo clamantem: 'Ad Astarten!' 'Retinacula nostra scissa sunt, et fluitamus!' Reclamavi ad eos, iussique illos ad nos accedere; satis enim certum erat alteram quoque navim nostram idem ac nos fatum sortitam esse.

Interim omnes manus in stegam concurrunt, signa accenduntur; remiges se ad transtra recipiunt, navemque, ut iussi erant, leni motu retro agunt, ac dum cæteræ naves adventent, in eo motu continent. A tergo, ad quaternos circiter iactus sagittæ, animadverto Cabiros, lumina extollentem, vocesque nautarum satis clare excepi. Eodem momento temporis remorum ictus Dagonis, ad latus nostrum appropinquantis, exauditur. Acclamo Hasdrubalem in stega stantem:

"Ubinam est Melcarth?"

Quum nullum proprium responsum accepissem, naves tres ad lævam ripam procedere iussi. Dagon flumen rectà transit; secutus ego sum oblique; Cabiri autem præcedens, parum ad austrum tendebat, mox ad Septemtriones revertitur, et quam poterat proxime ad ripam.

Dum nos transversum vehimur, Hannibal omnes suos arma capere iubet, quoniam sollicitudo nos incessit, quod quum nos tantopere agitemur, Ægyptii nec videri usquam, nec audiri possent; lumina enim eorum exstincta erant, circitorum autem nullum vestigium. Cabiri interea ad nos redivit, nec se quidquam vidisse mihi significavit. Ac ne tum quidem ullum cerni poterat navium Ægyptiacarum vestigium quum vel bina stadia in flumine descenderamus; nec antea quam in auditum ruentium in ostio fluminis aquarum pervenissemus, quum prope illideremur atræ cuidam moli, quæ in tenebris nobis imminebat.

"Retro ad vestras stationes, Phœnices! flumen noctu non relinquetis!" vox nos lingua Ægyptiaca acclamat.

"Nec nobis in animo est," respondeo illi, "ut tamquam fures aufugiamus. Verum oris scissis naves nostræ abreptæ flutant, una autem omnino disparuit."

"Tum novas quærite stationes," responsum est, "ad mane usque expectabitis. Iussu Pharaonis, hac nocte discedere non poteritis."

Nihil supererat, nisi ut obsequamur. Missis itaque nautis in scapha ad ripam, aliam stationem quæsitum, qui et locum idoneum repererunt, quo deinde appulimus. Vix tamen in iis locis constiteramus, quum vox e medio flumine, linguá Phœniciá ad aures nostras pervenit: "Subveni! Subveni!"

Scapham itaque ad eum locum, unde vox audiebatur, submittimus; vox tamen propius accessit; paucis vero momentis post, scapha iuxta nos adstitit, et unus meorum nautarum, aqua madens, in stegam Astartes sublevatur. Is aspectu miserabilis erat: in capite plura vulnera hiabant, totusque vultus cruore erat perfusus.

"Proditi sumus! Bodmilcar nos prodidit!" gemebat miser, nec præterea quidquam efferre valebat, nam viribus exhaustus, titubans corruit, omnino præter se, ac semimortuus. Hominem prostratum, allato stragulo, recondi iussi, dum Abigail vultum eius lavabat, unguentoque perfricabat, Himilco autem admoto ad labia cyatho vini, eum recreare satagebat. E verbis hominis equidem satis intellexi quare mihi magnopere cavendum esset, et ob eam rem lumina exstinxi, unamque lucernam et unam faculam in singulis navibus contineri satis habui, excubiis autem singularem diligentiam demandavi.

Interea misellus ille ad se rediit, atque Hanno, Hannibal, Himilco, Sammai, necnon ego, eum circumstetimus, ut siquid enuntiaret, exciperemus. Unus nautarum caput eius levabat et suffulciebat, ut quo facilius eloqui posset. Abigail autem atque Ionica in genibus viro unguentis adstabant.

"Hac vesperá," incipit nauta saucius narrare, "amicum quemdam visum ad Melcarth accessi. Ut vobis notum est, cuncti fere nautæ ibi Tyrii sunt. Bodmilcar cum pæne omnibus egit. Ipse secreto cum duce Pharaonis collocutus, vos omnes speculatores, et cum rebellibus fœdere iunctos asserebat, qui Pelusii tumultuari cœpissent. Asseruit, præterea, vos in navi etiam mancipium celare, quod ipse Pharaoni tulisset, quodque ad vos perfugisset. Sui me quoque hortabantur ut me suæ coniurationis participem facerem, quod quum ego me facturum negassem, in me omnes, necem minati, impetum fecerunt. Ego pedem retraxi, meque in flumen præcipitem dedi. Ibi scapha Ægyptiaca me insectabatur. Bis mihi ictu remi caput ferierunt. Aquæ me submergendo certam mortem evitavi, nam ipsi, sine dubitatione, inde me iam mersum colligebant, nam ab insectando destiterunt. Edictum igitur est, ut prostridie omnes caperemur. Cras, itaque, nos adorientur, ut ad Pharaonem captos deferant. Plus quod dicam habeo nihil."

Quum ad hæc narranda nimiá virium contentione uteretur, misellus nauta, artubus solutus intermortuus est. At ego, auditis commotus, ad regias litteras confugere volebam, atque nullá morá eas quæsitum processi, sed stupens, et attonitus reperi eas mihi furto ereptas esse, quod me Hierosolymis versanti evenisse verosimile est. Omnes terrore eramus perculsi. Primus Hanno cœpit loqui:

"Omnis hæc res," inquit, "plane est perspicua. Fur Bodmilcar est. Ut compertum habetis, Hazael annulum regis signatorium habet. Furciferi hi litteras aperuerunt, sensum immutarunt, deinde, signaculo regis iterum sigillarunt. Bodmilcar eas sumpsit, regique submisit, se præfectum huius expeditionis simulans, nosque proditionis accusavit. Fides illi habetur. Quid vero inde secuturum sit? Fato certius futurum esse scio ut capiamur. Abigail autem, utique, ad Pharaonem mittetur."

"Non usque eo," interclamat Sammai, "dum ego gladium ad eam tuendam habuero."

"Sic, profecto!" firmá voce ait Hanno; "Abigail sine dubitatione Pharaoni tradetur, Chryseis autem venusta, Bodmilcari, in præmium, ob suam fidem et constantiam, donabitur."

Hanno gemitum edidit, Hannibal autem mystaces irritatus orsitabat.

"Haudquaquam dubito, Hanno," interloquor ego, "quin cuncta quæ præsagis, eventura sint. Tamen nunc ante tempus esset desperare. At vero tu apud nos, veteres nautas, fortasse non satis diu versatus es, ut cantilenam nautarum de Ægyptiis discere potuisses."

Quamobrem ego sibilare cœpi cantilenam, Himilco autem læto risu sic canere cœpit:

"Gentem bucephalam mira arte eniti necesse est,

Antea ut capiant, quem plectere morte minentur."


Omnium animi protinus conversi sunt. Præ gaudio omnes mei amplexibus me prope enecuerunt. Hanno genua, alterumque brachium amplectebatur; Abigail alteram manum prehendit et deosculabatur; Hannibal ex uno latere cataphractam meam vellicabat; Sammai ex altero idem faciebat. Iam non procul aberam quin ab iis suffocarer. Ionica, quæ mea verba etiam satis intelligebat, suas gratias oculorum nictu significabat.

Ut primum amplexus meorum eluctari poteram, ostendi illis in longinquo opacum cumulum Ægyptiacarum navium, quæ in diluculo vix cerni poterant.

"Si quinis-senis non plures essent illæ testæ dulcium aquarum," inquam, "nostræ tres naves viam illis ad fundum Nili cito ostenderent; at nunc tanta earum turba est! Præterea, illis armatæ copiæ in ripa præsto sunt, nec flumen ad eos effugiendos satis latum est; Bodmilcar quoque suá operá iis aderit, qui pontivagus veteranus est, et quamvis sua navis ad certamen instructa non sit, ipsa Tyriis instructa est. Quidquid tamen sit, cedendum non est. Duremus paulisper. Cæterum mihi confidite!"

"Tui sumus!" ait Hanno, "ad mortem usque!" Hannibal dentibus pressis mutiebat vindictam, si quis mandatis defuturus esset. Sammai amplexu tenebat Abigail, vovens caput cum spoliis cuiuscunque, qui cum eo congressus fuisset, ei allaturum, si ipse adeo Pharao is esse contigisset.

Sub idem tempus Hamilcar et Hasdrubal, hic cum suo gubernatore Giscone, ad mandata mea accipienda accesserunt.

"Tyrio illi," fatur Hamilcar, "nunquam fidem habui; mihi ergo perquam placebit rem cum eo potius gladio dirimere; idem et nautæ mei sentiunt."

"Ha, ha! Himilco," ridebat Gisco inauritus, "iam licebit diversari!"

"Sic, Me Dius Fidius, ó te vetusculum Celtam," regerit in eum Himilco, "docebimus scordalos natare."

Manibus trium virorum prehensis, gratias ob fidem eorum dedi, dein ipsi ad naves reverterunt. Multo iam die, oculos in flumine circumferens, situm navium hostilium deprehendi. Infra, secundo flumine, conspicabar Ægyptiorum triremes in itinere positas. E regione nobis, a lævo, circiter quadraginta lintres, cum quaternis remigibus, quinisque militibus erant congregatæ, a dextra autem ripa circiter centum sagittarii properantes videbantur. Adversum flumen prospectans circa duo stadia, senas triremes animadverti; duas onerarias, cum suspensis stegis, vidi sub velis, ad lævam ripam, secundo flumine ferri; medio autem flumine, cum celsis lateribus, editá prorá, agnovi Melcarth, ut retractis remis, velisque convolutis, ab helciariis monoremis trahebatur. Castra, quorum ignes in tenebris videbamus, nimium aberant, quominus interdiu sub oculis caderent. Ripæ undique humiles erant, sine arboribus, sed agri, trifoliis consiti, item segetibus pro messi prope maturis læti circum patebant. In ripa læva, intra iactum sagittæ, agger erat satis arduus, cuius in summo via ducebat, ut contra eluviones annuas tuta esset. E longinquo albi muri urbis, ad Meridiem, cernebantur; ad Aquilonem gilvo-albidæ aquæ, aggerem fluminis transcendentes, et cum glauco æquore miscentes, videbantur.

Ab ostio fluminis vix stadia sena aberamus. Tam Eurus, quam fluctus nobis favebant, ita ut, si semel alto potiri nobis datum esset, nihil nobis verendum erat. Consilium itaque cepi Ægyptios adoriendi, priusquam Melcarth nos antevertere posset, quod sciebam admodum difficile fore, iam propter ingentem eius molem, eam evitare, si nobis præcurrere posset, unde etiam telis nos facile obrueret, quin propter celsitudinem laterum non modo nostri eam invadere nequirent, sed ipsi nos sine negotio invadere et opprimere possent.

Primum itaque meum stratagema erat, solvere retinacula, meque in medium fluminis cursum collocare, ita ut extra ictum sagittarum a ripa essem. Dagon proram ad Aquilonem convertit, ac dimidium iactum sagittæ infra me iacebat, Cabiri vero a lævo mihi, cum prora ad Austrum. Vela cuncta convoluta erant, remiges autem aquam tenerrime verrere iussi erant, ut naves nihil nisi in loco continerent, et quisque viæ dux iuxta gubernatorem paratus adstabat. Hannibal sagittarios suos a fronte, et a postico instruxit, milites autem circum malos collocavit. Ego et Hanno proram scandimus, insequente classico. Herculeus Ionas apud Hannibalem mansit. Ei persuaderi non poterat, ut seu loricam indueret, seu hastam caperet, sed cum tuba in manu observabat, ut nos ad certamen nosmet parabamus.

Iam scorpiones iaculis erant oneratæ, et in singulis navibus plures testæ erant cum sulphure piceque ad succendendum paratæ. Fecimus etiam pro re nata rates flammiferas e tabulis, quibus clavos trabales impuleramus, his autem pelles caprinæ pinguedine illitæ ad facile incendendum alligatæ erant.

Diu nobis exspectandum non erat. Paullo enim post acuti soni tubarum Ægyptiorum clangere audiebantur, navesque militibus scatere cœperunt. Satis clare poteram fuscos et imberbes vultus Ægyptiorum militum discernere, itemque eos securibus esse armatos, triangulariaque scuta gerentes. Cernere etiam poteram sagittarios, nudis cruribus, e cingulis pugiones pendentes, ut iuxta navium latera dispositi stabant. Remiges plus quam seminudi erant, nam præter amiculum circum lumbos, plane nullum vestimentum gerebant, atque remos suos, secundum morem gentis, stantes agebant. Super constratum Melcarth Bodmilcar facile discerni poterat; cuidam officiali Ægyptiaco, admodum agitatus, negotiisque intentus, aliquid explicare videbatur. Hic, viridi indutus, ingenti corymbo, vultu, brachiisque minio tinctis, secundum morem hominis eius dignitatis.

Milites scaphas stipantes haud aliter quam remiges erant induti, in cingulis pugiones gerentes, armati vero erant securibus atque iaculis, utroque extremo præacutis, quibus Ægyptii mira dexteritate uti cognoscebantur. Quamquam omnes naves militesque magnopere agitari videbantur, neutri accedere tentabant, sed universi expectatione quadam teneri parebant.

Res mox palam fuit. Linter maiuscula e cætera multitudine se explicare videbatur, ac secundo flumine ad nos tendere. Remiges octo in editiori prora, ac versum puppim stantes, navim impellebant, et duodeni milites, quadratis cataphractis æreis in pectore, armati lanceis, pugionibus, atque acinacibus, stabant in medio, inter quos regius quidam minister altioris ordinis stabat. Is duplici tunica erat indutus, in pectore altera alteram obvolvens, utraque e reticulato lineato, cingulo vitreatis lamellis ornato cinctus, e collo autem figura aurea ac vitreata pendebat, cum alis passis, catená aureá avis suspensa. Operculum capitis celsa tiara erat, cum vitreata lamella, nomine Pharaonis, litteris hieroglyphicis inscripta. Barba eius telá rubrá complexa erat, manu autem securim militarem auratam librabat, cuius manubrium intestino opere animalium symbolorumque aliorum speciem ferenti, erat exquisite ornatum. Ad unum latus huius viri tam laute ornati, sacerdos, vel scriba stabat presse tonsus, omnino candidatus, qui manu atramentarium, voluminaque papyri ferebat; ex altero autem latere, Syriacis loricis indutus, vetus noster amicus, Hazael, adstabat. Non poteram lenem risum cohibere, quum in navi cumulum catenarum compedumque conspiciebam.

Audito clamore officialis regii, quo significabat se mecum colloqui velle, facultatem ei feci, ut navim suam ad latus Astartes appelleret. Ille, comitante scriba, quinisque militibus, non sine arrogantia conscendebat. Hazael, satis providus, loco, quo stabat, mansit. Ipse, magnatem regium cum omni honoris officio excepi, ac secundum morem regni eum consalutavi; at ille hæc omnia non modo flocci fecit, verum omni proterviá ac procacitate in hunc modum nos verbis lacessere cœpit:

"Ad genua, ad genua, vos fures Phœnicii, et misericordiam Pharaonis flagitate!"

Quum intellexissem hunc esse tenorem verborum eius, austero modo illi respondi:

"Fures non sumus, nullam Pharaoni iniuriam intulimus; quin tantum abest ut Pharaonis misericordia a nobis efflagitanda sit, ut eius tutelam mereamur."

"Apage sis ista mendacia!" clamat furens Ægyptius. "Numquid non ipsá hac nocte effugere tentavistis?"

"Non!" regero acrius; "retinacula nobis per fraudem abscissa erant. Veri fures apud vos sunt. Sycophanta ille Bodmilcar, isteque spado scordalus, surreptis a me regiis litteris, eas ad te detulere."

"Tace!" furioso impetu clamat Ægyptius, "doli vestri nobis luce clarius constant. Protende manus! compedes parati sunt, et tu, atque mancipium, quod Pharaoni ereptum erat, ad Pharaonem procedetis. Noli dubitare quin æqua vobis iustitia fiat."

Iam scriba atramentarium calamosque apparare cœpit, ut nostra nomina litteris consignaret, quum ego, mei plane impos, in cachinnum erupi:

"Num tu nos insanire arbitraris?" eum inclamo, "Tune, Hercle, existimas futurum, ut nos naves nostras deseramus, teque comitemur, ut elenchum mendaciorum in nos effictorum auscultemus? Non, per omnes Deos Deasque faciemus, sed ubi sumus, perseverabimus!"

67

Nomen loci.

Pericla Navarchi Magonis

Подняться наверх