Читать книгу Rebilius Cruso: Robinson Crusoe, in Latin; a book to lighten tedium to a learner - Даниэль Дефо, Данієль Дефо, Defoe Daniel - Страница 3

CAPUT (II.) SECUNDUM

Оглавление

38. TRIUM dierum res gestas narravi singillatim. Imo in corde meo inscriptae sunt, quasi hesternae essent. In iis quae sequuntur, saepius accidet, ut rem probē nōverim, diem meminerim parùm; nec lectori jucundum foret, ut res, si possem, diarii more enarrarem. Dehinc, quae ex nave insuper avexi, summatim potiùs memorabo. 39. Quarto māne dormivi post lucem. Jejunus, vescor avidē: etenim in aheno cibus aliquot dierum mihi meisque restabat. Sed quasi nervis succisis, languebat animus fastidiebatque suos successūs. “Cur laboro?” inquiebam “cur-ve juvat me vivere, solitarium, moribundum? Quid prosunt navĭs spolia, nĭsĭ ut aliquot dies vitam extraham?” Tum addidi clarâ voce: Nĭsĭ fortè! Nĭsĭ fortè! Mox intelligo ventum a mari flare, aestum violentiùs insurgere, in ostio periculosum forsitan cymbae fore. Cymbulam autem illam majoris quàm cuncta quae in nave restabant aestimabam. 40. Tum si ad navem ratem e portu meo traxissem – etenim illum maris sĭnum postibus munitum jam Portum Meum appellabam – quis sponderet, quin naufragium ipso in flumine patĕrer rediens? Nubes porrò volitare animadverti; imber ne caderet, meliùs tegi, quae exposita reliqueram in portu. Etenim cava plura illâ in rupe cognoveram. Illùc igitur pedibus confestim ire decerno. 41. Rupes ad laevam primò rubra erat, nĭsĭ ubi algâ obtegeretur; ipso in portu alba; ulterius praeceps ac caerula: omnis autem e saxo (ut credidi) calcario. Portus cavis locis, immò cavernis abundabat, quarum in aliquam possem sine magno labore eas res recondere, quas pluvia corrumperet potissimùm. Per algas cactosque enisus, hùc reposui lectum vestesque omnes, item panem, ignipultas ac nitratum pulverem, carbaso illo piceato contecta. Res fabriles et cetera graviora vēlis obtexi.

42. Jam corporis illuvies me vexat; nam per tres laboriosissimos dies ac duas noctes iisdem in vestimentis illotus manseram. Discingor nataturus. Pleno ferè aestu quasi lacus maris clarissimus coràm redundabat. Cadebat pluvia tenuis, sed inter nubes radiabat jubar; mox apparebat arcus coelestis. Mirē ille visus stringit mulcetque animum meum. 43. Atqui cănis in aquam me insequitur et mecum vult ludere. Nostratium cănum ille fortasse Graio Hibernorum căni simillimus erat, Molosso domestico gracilior et velocior, glabro item corpore, ut caloribus nāto. Probē nătabat, sed digitatus erat, non palmipes (quod appellant); id est, digitis non erat pellitis; atque ego velocitate natandi facile eum superabam. Itaque hunc dum eludo, me recreo. Ut ex aquâ egressus sum, is crura pedesque meos tam amanter lambit, atque tam gestit me recuperâsse, ut nequiverim me continere. In effusum fletum solvor, velut olim in pueritiâ, sentioque cor exonerari. Vestes mutavi: immundas in aquâ marinâ sub majoribus lapillis demergo: tum egredior, insulam exploraturus. 44. Scando e portu per ardua. Inde video illum collem, quò anteà enīsus sum, hôc a lătĕre ascensu facillimum. Culmen rupium planities erat sive campus calcarius, delicatis vestitus herbis. Hae recenti pluviâ ita erant recreatae, ut nova veteribus admista folia florum praetulerint speciem, ubi rubor vel purpura cum novo virore contendebant. Lepŏres sive cuniculi suis e latibulis egredientes audentiùs me aspexere, quos ne insequeretur, aegrē repressi canem.

45. Mox in scopulosa loco evado, et capros discerno feros procul; antilopas potiùs dixerim. Pone saxa inserpo, quanquam minimē fugaces erant. Glandibus olorinis tubum suffercio; dein igne emisso occīdo capram vulneroque haedum juxtà. Cănĭs intercurrens haedum prehensâ pelle attinet, dum assequor. Crure vulneratam posteriore invenio; poterat tamen incedere. Matrem volui reportare ad flumen vallemque meam; sed fateor, adhuc eram tam delicatus, ut noluerim recentem vestitum sanguine commaculare. Sudariò e sinu vestis extracto, argillâque udâ in vulnus compressâ, constrinxi firmiter; tum gramine sanguinem omnem abstersi. 46. Volui eam in cervicibus portare; sed quando conor, id verò meas vires exsuperat. Super glareosam humum aegerrimē cornibus eam traho, in gramine faciliùs. Haedi cornibus funiculo circumdato, hanc duco mecum simul; id quod, dum ignipultam porto, paene nimium erat; igitur saepius consedi. Via autem et declivis erat, nec longa, circa alterum jŭgi lătus; itaque tandem pervēni. 47. Protinus in udo linteo crus haedi astringo; et, ne longus sim, tantâ curâ foveo pascoque (nam grandiuscula erat) ut mansuetissima evaserit. In arenâ, juxta ratem primam, sub densis umbris, pelvem excavo; in quam, aquâ semisalsâ repletam, recondo capram, ut otiosiùs carni coquendae dem operam. Canem appropinquare vetui; pasco autem liberaliter et hunc et feles: aves tamen metuo, ne carnis sint cupidae.

48. Dum strenuē me exercebam, vix sentiebam miserias meas: sed simul ac lassitudo abrumperet operam, nisi somno corriperer, mens coepit agitari: id quod saepius mihi evēnit. Meas egomet cogitationes nequibam tolerare, et variis quasi ventis hùc illùc ferebar. In desperatissimâ conditione me videbam, extra navium Europaearum cursum. Fracto animo, lugens, interdum lacrimans, diffisus Deo, decreta ejus conquerens; rursùs ipse memet objurgabam, solabar, hortabar, confirmabam, maximē gavisus quòd tot res e navĕ congessissem. 49. Itaque per id tempus, quoniam apud neminem potui vicem miserari meam, aperui capsam scriptoriam, ex quâ chartam, calamos, atramentum, protuli, incipioque angores meos argumentando effundere, quasi per sermonem. Mox talem altercationem in tabulas (ut ita dicam) accepti impensique refero, quas lectoris oculis nunc subjicere libet.


50. Profectò ultima illa nimis me pupugēre. Quae pro levamentis scripsi, vulnus animi recrudescere fecerunt. “Peccavi,” inquam: “meritam poenam tolerabo viriliter: fortasse ipsa poena aliquid tandem boni afferet.” Tum citò sedata est omnis mea perturbatio. Ego autem haec atque talia reputans, admiror, quanta sit vis vel incertae obscuraeque religionis, si modò rectâ intendatur viâ. Illud fortasse et si fortè pluris est, quàm quis putaverit; quia saepius indicium est animi per tenebras, lucem versùs, enītentis. Id autem ipsum est virtus: nam sapientissimus quisque nostrûm in suâ tamen versatur caligine, semperque eluctatur pleniorem versùs lucem. Itaque iterùm evasi strenuus. 51. Tum căni felibusque haedum conciliare studeo. Omnes paxillis depango vicinis; unicuique suum largior cibatum; unumquemque suâ vice demulceo. Ex consuctudine spero familiaritatem, ex meâ caritate caritatem mutuam. Postea ad portum căne comitante reversus, alias exploro cavernas, pluresque res meliùs ordino. 52. Tredecim dies in terrâ degebam, necdum navis evanuerat. Illam undecies (credo) ascendi. Quantumvis co-acervaveram, plus tamen concupiscebam; et dum navis consistebat, inter eam portumque meum acerrimum sustento ratĭs commercium. Res aliquot, quas avexi, libet hic memorare: Incudem artillatoris, quam aegerrimē amolitus sum; virgas vectesque ferreos; pensilem lectum cum lodicibus; suppărum antīcum e subsidiariis: lacernas plures: piscatoriam supellectilem novam atque amplam. Porro e re jaculatoriâ magnos forcipes follesque, malleum robustissimum, pelves ferreas ad plumbum liquefaciendum, batillum grande. Tum omnes ignipultas, bonas malas, asporto; item alterum par pistolarum. Demùm fabrilem mensam, retinaculo cocleato instructam, multo cum labore per tollenonem demitto, laetusque comperio hanc per se natare. Inter minores res memoro libram cum lancibus aheneis, sive trutinam oportet appellare, quam in scrinio magistri offendi. Ille propter medicas, credo, usūs habebat; nam magister nautis pro medico erat. Ego hanc, velut pecunias, idcirco asservavi, siquando pro nummis valeret. Ingentem plumbi convoluti laminam, quae nimia posset esse, securi malleoque discissam particulatim asportavi; etiam magnum pilularum plumbearum vim, plures rudentes, funes, ferreos hamos, clavos, pessulos, confibulas, annulos. Cannonas suâ ex sede non eram deturbaturus. Postea magnum tritici dolium laetus invenio, seriam optimi adōris, sacchari cadum majorem, vini ardentis amphoras tres; porro cultros furcillasque mensales, grandem forficem, tres novaculas, quatuor nautarum gladios sive sicas.

53. Ne fortè mirètur lector, quare tantam bellici terroris vim in mercatoriâ nave vexerīmus, naturam illius commercii curatiùs demonstrabo. Homines barbaros e Guineâ eramus in servitutem reportaturi; quem ad usum ét ipsa navis et omnis ejus dispositio ceteris erat valdē diversa. Grandiuscula erat navis, navales socii sexdecim. Cannonas habebat quinque, – unam a tergo, – ne forte aut cum praedonibus aut cum nigritis foret confligendum; neve, propter subitum aliquod in Europâ bellum, Lusitaniâ implicatâ, nos tanquam Lusitani lacesseremur. Ignipultae quoque inerant plures, pars venando, alia pars pugnae apta. Simul pulveris nitrati plumbique rotundati vim magnam vehebamus, atque adeo hominem unum toti rei jaculatoriae praefectum: Artillator appellabatur. Harum rerum impensâ valdē minuitur negociatoribus lucrum, nisi quòd hôc in commercio merx quae exportatur vilissima est; quae reportatur, pretiosissima.

54. Aliquot fabas primâ in rate asportavi. Quanquam sciebam magnam hujus cibi vim navi fuisse impositam, sed infra in alveo, credidi marinâ aquâ corruptam esse. Nihilominus descendo. Puppim versus omnia sicca erant; in inferiore parte aqua stagnabat. Sed non me illud repellit. Infrà nudus, per aquam incedo, quae genu attingebat, scrutorque merces palpando: tandem saccos invenio fabis plenos. Unum horum placebat avehere, sed quando conor, nequeo ad tabulata extollere. Re deliberatâ, non operae pretium videtur de cibo madido laborem pendere; nam asservari posse quis spoponderit? 55. Mox res duras acutasque sub pedibus sentio; ipsa erant ferramenta, quae inter merces nostras imperaveram. Palae, planē nostratium instar, profectò non inerant; tantùm ligones, furcillataeque marrae, praeter sarcula ac dolabras. Deinde in sĕcures incĭdo. Tales res sub aquâ dijudicare, paulùm difficile erat. Num operae esset pretium auferre, – dubitabam. Tandem aliquot cujusque generis assumo, praesertim capita securium ac ligonum. 56. Postea felicior eram. Nam in conclavi quôdam, quod coqui nostri erat proprium, quinque offendi corbes, fabarum plenas, apprimē siccarum. Has curatiùs repono avehendas, et aliam post aliam cunctas demùm ad terram deporto salvas. 57. Porro dum mensam fabrilem amovebam, quae suprà erat, non in alveo, pone in angulo fasces quosdam mercium retexi. Hos aperio. Intus erant versicolores vestes, quas propter Afrorum commercium imperaveram. Avidē corripio, sed nesciebam quare. Posteà numeravi, invēnīque sexaginta. Ceterae, ut opinor, fuerant in alveo.

58. Duodecimo māne, ut remigo ex portu ratem pone trahens, fluctus asperior aliquantum aquae in cymbam immisit. Exhaurire simul atque remigare non poteram: si remos inhiberem, verebar ne deflexa cursu cymba lătus undis objiceret. In portum, ut tutius, stătim redeo: ibi roborandam suscipio cymbam. Altiorem facio proram, additis tabulis, quae, ferreis virgis firmatae, aliquantum asperginis possint rejicere. Non longi laboris erat illud; sed nimius ventus me terrebat, igitur reliquum diem scaphae addixi. 59. Illud consideraveram. Naufragium recente lunâ passi eramus ipsis in Kalendis Septembribus. Ad plenilunium iterùm intumescente Oceano posse credebam sublevari scapham; grande momentum, servaretur-ne an prorsùs confringeretur. Ex arcis meis unam deligo, aquae (siqua alia) impenetrabilem. Quidquid in scaphâ infirmum videtur, summâ meâ arte reficio, seu stuppâ ac pice, seu argillâ vitreariâ opus sit. Simul ac aestus recesserat, ancoram quàm longissimē per arenas mare versùs traho, suo ancorali arctiùs scaphae colligatam. Dentem ancorae firmiter defigo, quoad possum. Ipso in ancorali, circà septem pedes ab ancora, funem brevem nodo astrictissimo implico; mox hùc deportatam arcam eodem fune connecto. 60. Illud evenit, quod speraveram. Arca, aestu insurgente sublevata, simul ut ad scapham aqua pertingebat, (nam ego cum spe metuque cuncta notabam) incepit scapham attrahere. Tum pro cupâ2 natante arca mihi erat. Confestim decurro ad cymbam. Per aestum remigo, ubi propter altitudinem aquae fluctŭs non se frangebat; et ut primùm scapham assequor, eam remulco inhibens, solvo ancorale; nam ancoram extrahere, nimii id fuisset temporis. Mox, ovans et praegestiens, scapham in portum deduco incolumem. Haec in duodecimo erant die. 61. Māne insequente, quum speculor, sentio mari malè credi: tamen quasdam etiam res volui eripere, quanquam rati non confidebam. Scalas navis ac tollenonem ad ultimum reliqueram. Optimas habebat fores diaeta3 principalis: has concupivi, quia bonâ erant fabricâ. Cardines facile avello: fores reste firmiter colligo. Dein suculas4 cum trochleis5 assumsi; ipsius porro tollenonis ferramenta omnia: sed scapum rostrumque ejus, quae lignea erant, trahenda per aquas destinavi, cum scalis et foribus. Ferreum onus, uno homine non gravius, in cymbâ decerno asportare.

62. Impigrē redii, sed aestus in horas magis tumescebat. Tunc quum maximē intrabam portûs ostium, agmen ponè tractum adeo disjectabat cymbam, ut ego perterritus funes necessario absolverim, ne demergerer. Incolumis egomet postes illos praetereo, laetus quòd nil mihi cymbaeque accidisset, praeter asperginem profusam. 63. Ventus etiam atque etiam incrudescebat: post tres horas violenta flabat procella, quae totam per noctem furebat. Māne, ut prospexi, evanuerat navĭs.

2

A buoy.

3

The cabin.

4

Windlass.

5

Pulleys.

Rebilius Cruso: Robinson Crusoe, in Latin; a book to lighten tedium to a learner

Подняться наверх