Читать книгу Positions - Richard Mulcaster - Страница 4

Оглавление

AVTHOR IPSE AD librum suum.

Table of Contents

Insita naturæ nostræ sitis illa iuuandi

Ignauum vitæ desidis odit iter.

Parca cibi, saturata fame, deuota labori,

Prodiga nocturni luminis vrget opus.

Quod, simul ac lucis patiens fore viderit, edit

Inde licet multo plena timore gemat.

Pœnitet emissam per mille pericula prolem,

Quæ poterat patriæ tuta latere domi.

Iudicium[que] timens alieni pallida iuris

Omine spem lædit deteriore suam.

Sed sine sole nequit viui, prodire necesse est,

Cura[que] quod peperit publica, iura vocant.

Fortunæ credenda salus, quam prouida virtus

Quam patris æterni dextera magna regit.

Sic sua Neptuno committit vela furenti

Spem solam in medijs docta phaselus aquis.

Sic mihi spes maior, cui res cum gente Deorum,

Quæ certo dubijs numine rebus adest.

Perge igitur, sorti[que] tuæ te crede, parentis

Tessera parue liber prima future tui.

Et quia, quà perges, hominum liberrima de te

Iudicia in medijs experiere vijs,

Quidnam quis[que] notet, quidnam desideret in te,

Quo possim in reliquis cautior esse, refer.

Interea veniam supplex vtrique precare,

Nam meus error erat, qui tuus error erit.

Qui neutrius erit, cum, quis sit, sensero, quippe

Nullum in correcto crimine crimen erit.

Ergo tuæ partes, quæ sint errata, referre:

Emendare, mei cura laboris erit.

Nam[que] rei nouitas nulli tentata priorum

Hac ipsa, qua tu progrediere, via,

Vtri[que] errores multos, lapsus[que]; minatur,

Quos cum resciero, num superesse sinam?

Cui tam chara mei lectoris amica voluntas,

Vt deleta illi displicitura velim.

R. M.


Positions

Подняться наверх