Читать книгу Zehn Bücher über Architektur - Vitruv - Страница 55

X

Оглавление

1. Montis Appennini primae radices ab Tyrrenico |5| mari inter Alpis et extremas Etruriae regiones oriuntur. Eius vero montis iugum se circumagens et media curvatura prope tangens oras maris Hadriani pertingit circumitionibus contra fretum. Itaque citerior eius curvatura, quae vergit ad Etruriae Campaniaeque regiones, apricis est potestatibus; |10| namque impetus habet perpetuos ad solis cursum. Ulterior autem, quae est proclinata ad superum mare, septentrionali regioni subiecta continetur umbrosis et opacis perpetuitatibus. Itaque quae in ea parte nascuntur arbores, umida potestate nutritae non solum ipsae augentur amplissimis |15| magnitudinibus, sed earum quoque venae umoris copia repletae turgentes liquoris abundantia saturantur. Cum autem excisae et dolatae vitalem potestatem amiserunt, venarum rigore permanente siccescendo propter raritatem fiunt inanes et evanidae, ideoque in aedificiis non possunt habere diu|20|turnitatem. 2. Quae autem ad solis cursum spectantibus locis procreantur, non habentes interveniorum raritates siccitatibus exsuctae solidantur, quia sol non modo ex terra lambendo sed etiam ex arboribus educit umores. Itaque sunt in apricis regionibus spissis venarum crebritatibus solidatae |25| non habentes ex umore raritatem; quae cum in materiam perdolantur, reddunt magnas utilitates ad vetustatem. Ideo |62| infernates, quod ex apricis locis adportantur, meliores sunt, quam quae ab opacis de supernatibus advehuntur.

Hinsichtlich der einzelnen Holzarten habe ich auseinandergesetzt, mit welchen besonderen Eigenschaften sie auf Grund der Natur der Dinge ausgestattet sind und auf welche Weise sie hervorgebracht werden. Es folgt nun eine Betrachtung, warum die in Rom Obermeertanne genannte schlechter ist, die sogenannte Untermeertanne bei Gebäuden vorzüglichen Nutzen für lange Dauer verbürgt, und ich werde darüber sprechen, wie sie auf Grund der Eigentümlichkeiten der Gegenden, (in denen sie wachsen), ihre schlechten oder guten Eigenschaften haben, damit dies den Leuten, die zu bauen gedenken, klar sei.

Zehn Bücher über Architektur

Подняться наверх