Читать книгу Et nisi mortui sunt ... - Brüder Grimm - Страница 9

1 De Cinerella apologus

Оглавление

Uxor viri divitis in morbum incidit. Moritura, filiolam ad lectum vocavit et ei dixit: »Cara filia, si proba et pia manebis, Deus bonus semper tibi aderit. Ego de caelo despiciam teque protegam.« Quo dicto oculos operuit et animam exspiravit. Puella cottidie sepulcrum matris adibat et flebat et proba et pia manebat. Postquam sol vernus sepulcrum nivibus hiemis veste alba contectum spoliavit, vir iterum feminam matrimonio sibi iunxit.

Femina duas filias secum in matrimonium duxit, quarum cutis candida, quarum corda autem improba et pernigra erant. Cinerella in futurum dirum prospiciebat. Cui sorores ex noverca susceptae: »Num vacca stulta una cum nobis in eadem domo habitabit!? Panem edere vult, sed panem ei labore parari oportet – eiciamus servam culinariam!« Bellas vestes ei dempserunt, amiculum linteum canum ei induerunt, pedibus eius soleas ligneas adaptaverunt. Tum: »Aspicite bellam regiam virginem exornatam!« sorores ex noverca susceptae clamaverunt. Deinde puellam derisam in culinam duxerunt. Cui a mane usque ad vesperum labores molesti suscipiendi erant: Oportebat, ut bene mane surgeret, aquam ferret, ignem faceret atque aleret, cibos coqueret, lintea lavaret. Praeterea sorores quidquid aegritudinis, quam afferre ei possent, afferebant, miserandam illudebant, pisa et lentes in cinerem iniciebant, ut misera legumina colligeret. Vesperi lassitudine confecta lecto privata est et iuxta focum in cinere cubare debebat. Cum speciem pulveream et sordidam praeberet, »Cinerella« appellabatur.

Quondam accidit, ut pater mercatum appetiturus esset. E privignis quaesivit, quae dona sibi afferri vellent. »Bella vestimenta« prima, »margaritae et gemmae« secunda dixit. »At tu, Cinerella, quid vis tibi afferam?« – »Pater, primum ramulum, quem domum revertens petaso tanges, mihi quaeso defringe.« Sororibus ex noverca susceptis igitur bella vestimenta, margaritas, gemmas emit rediensque, cum equo per dumetum virens veheretur, coryli ramulus eum tetigit petasumque eius a capite destrinxit. Ramulum defregit et secum duxit. Domum reversus privignis, quae optaverant, Cinerellaeque coryli ramum donavit. Cui gratiis actis Cinerella ad sepulcrum matris iit, ramum sevit, lacrimis profudit, quibus sarmen aspersit. Quod sarmen crevit bellaque arbuscula ex eo facta est. Quam Cinerella ter cottidie appetebat. Flebat atque orabat et numquam non avicula alba ad arbusculam volabat. Quotienscumque Cinerella dicebat, quae optaret, avicula optata de arbuscula ei deiciebat.

Nunc factum est, ut rex diem festum triduanum institueret, ad quem omnes bellae virgines in regno habitantes invitatae erant, ut filius eius sponsam sibi eligeret. Sorores ex noverca susceptae ex invitatione magnam laetitiam ceperunt. Cinerellam advocaverunt. Cui »Pecte comam nostram«, inquiunt, »calceos purga, fibulas firma. Diem festum in domo regia enim celebrabimus.« Cinerella dicto sororum audivit, flevit autem, quod etiam libenti animo saltatum isset. Novercam rogavit, ut et ipsa veniam saltatum eundi acciperet. Sed illa: »Cinerella«, inquit, »re verane pulvere sordibusque sparsa nuptiis interesse vis? Nec habes vestimenta nec calceos ad saltandum idoneos.« Cum autem implorare non desisteret, noverca postremo dixit: »Lancem lentium in cinerem infudi. Si lentes intra duas horas elegeris, tibi una nobiscum venire licebit.« Puella per posticum in hortum iit et clamavit: »Venite, columbellae placidae, turtures, omnes aviculae caelum incolentes, adiuvate me ad lentes separandas et iniciendas:

in patinam bonas

in iugulum malas.«


Primum duae columbulae albae, tum turtures per fenestram in culinam volaverunt, deinde omnes caeli aviculae stridorem edentes involaverunt et circum cinerem consederunt. Columbulae capitula demiserunt et – pic pic pic pic – laborare coeperunt. Tum et ceterae – pic pic pic pic – ad opus aggressae sunt et bona granula electa in patinam immiserunt. Vix hora transierat, cum labore acto omnes rursus avolaverunt. Puella perlaeta novercae patinam apportavit spe ducta se nunc cum sororibus nuptiis interesse posse. Haec autem: »Minime vero, Cinerella«, inquit, »non habes vestimenta saltandique imperita es: Omnes ludibrio te habebunt.« Cinerella cum lacrimas effunderet, noverca: »Si inter horam«, inquit, »duas patinas lentium e cinere elegeris, tibi nos comitari licebit.« Secum cogitabat: »Hoc numquam terrarum fieri potest.« Postquam noverca duas patinas lentium in cinerem infudit, puella per postirief in hortum cucurrit et clamavit: »Venite, columbellae placidae, turtures, omnes avicellae caelum incolentes, adiuvate me ad lentes separandas et iniciendas:

in patinam bonas

in iugulum malas.«

Primum duae columbulae albae, tum turtures per fenestram in culinam volaverunt, deinde omnes caeli aviculae stridorem edentes involaverunt et circum cinerem consederunt. Columbulae capitula demiserunt et – pic pic pic pic – laborare coeperunt. Tum et ceterae – pic pic pic pic – ad opus aggressae sunt et bona granula electa in patinas immiserunt. Nulla semihora temere intercessit, cum labore acto omnes rursus avolaverunt. Puella perlaeta novercae patinas apportavit spe ducta se nunc cum sororibus nuptiis interesse posse. Haec autem: »Nihil proficies«, inquit, »nobiscum venire non potes, quia vestimenta non habes et saltandi imperita es: nos tui puderet.« His verbis tergum ei obvertit et cum suis filiis superbis se proripuit.

Cum sola domi erat, Cinerella ad sepulcrum matris sub corylo situm iit et dixit:

»Arbuscula, amabo te,

aurea veste orna me.«

Avicula vestem auream et argenteam et calceos bombyce argentoque distinctos ei de corylo deiecit. Raptim vestem sibi induit et saltatum iit. Sorores et noverca autem eam non recognoscebant. Putabant hanc puellam bellissimam veste aurea ornatam reginam exteram neque Cinerellam esse. Quam domi in culina sordida sedere lentesque e cinere excipere opinione ducebantur. Regis filius Cinerellam petivit, manu duxit, ad saltandum invitavit. Aut cum ea, quam continuo manu tenebat, aut cum nulla saltare cupiebat. Omnibus eam ad choream dandam invitaturis dixit: »Haec mecum tantum saltabit.«


Usque ad vesperum saltavit. Cum domum capesseret, rex ei dixit: »Tecum ibo, te comitabor.« Percontari enim quis esset voluit. Haec autem effugit et columbarium appetivit. Regis filius exspectavit dum pater eius venerit. Cui dixit puellam ignotam in columbarium intravisse. Vetulus secum: »Fieri potest, ut de Cinerella agatur.« Ascia et dolabra columbarium destruxit – nemo autem in eo inerat. Cum in casam intrarent, Cinerellam veste sordida indutam in cinere sedentem lucernulamque modice in fumario lucentem viderunt. Cinerella cito e postico columbarii exsiluerat, corylum appetiverat, bellam vestem sibi exuerat, in sepulcro matris deposuerat. Veste ab ave amota in cinere amiculo linteo cano vestita consederat.

Postridie, cum sollemnia de integro inciperent, parentibus sororibusque absentibus, Cinerella ad corylum cucurrit et dixit:

»Arbuscula, amabo te,

aurea veste orna me.«

Avis vestem multo superbiorem deiecit quam illam diei superioris. Cum hac veste induta ad sollemnia appareret, omnes pulchritudinem eius mirati sunt. Regis filius autem, qui adventum eius exspectaverat, cito manu eam duxit et unice saltavit cum ea. Omnibus bellam puellam ad choream dandam invitatudamitris dixit: »Haec mecum tantum saltat.« Cum vesperasceret, Cinerella aufugit. Regis filius eam secutus est, ut videret quam casam appeteret, sed anguilla citior elapsa est et in hortum post casam evanuit. Quo in horto magna arbor erat, quae pulcherrima pira ferebat. In ramos eius ascendit perniciter ut sciurus, et regis filius nesciebat, quo aufugisset. Exspectavit dum pater eius venerit. Cui: »Puella ignota aufugit«, inquit. »Puto eam in pirum insiluisse.« Pater secum: »Fieri potest, ut de Cinerella agatur.« Ascia et dolabra arborem cecidit, sed nemo in illa sedebat. Cum in culinam intrarent, Cinerellam veste sordida ut semper indutam in cinere iacentem viderunt. De parte postica arboris desiluerat, vestem bellam avi in corylo sedenti rettulerat, amiculum linteum canum rursus sibi induerat.


Tertio die parentibus sororibusque absentibus Cinerella iterum sepulcrum matris appetivit arbusculaeque dixit:

»Arbuscula, amabo te,

aurea veste orna me.«

Avis vestem ei deiecit – splendidiorem et lucidiorem numquam antea habuerat. Et calcei omnino auri colore erant. Cum hac veste induta ad sollemnia matrimonialia appareret, omnes admiratione affectos lingua defecit. Regis filius cum ea tantum saltavit. Si quis ad saltandum eam invitavit, dixit: »Haec mecum tantum saltat.«

Cum vesperasceret, regis filius Cinerellam aufugientem domum comitari voluit. Quae autem tam cito elapsa est, ut eam cursu sequi non posset. Regis filius callidus autem scalis picem induci iusserat. Cum puella deorsum curreret, calceus sinister haesit. Regis filius calceolum aureum, qui erat lautus et concinnus, sublevavit. Postridie virum adiit, cui dixit: »Nullam aliam in matrimonium collocabo nisi eam, cuius pes huic calceo aptus sit.« Cum haec audirent, sorores exsultaverunt, nam pedes pulchros habebant. Maxima natu matre adstante ad calceum sumendum cubiculum appetivit. Sed calceus nimis parvus erat, pollicem pedis non capiebat. Mater filiae cultrum porrexit et dixit: »Fac pollicem amputes! Cum regina facta eris pedibus ire noniam debebis.« Puella sibi pollicem abscidit, pedem in calceum vi immisit, dolorem suppressit, regis filium ad fores stantem adiit. Qui cum marita futura abequitavit. Cum equo sepulcrum praeterveherentur, duae columbellae in corylo sedentes clamaverunt:


»Gu-gurru-gu, gu-gurru-go,

cruor inest in calceo.

Qui certe non est feminae

pede tam magno praeditae.«

Cum oculos in pedem eius coniceret, regis filius sanguinem ex eo effluentem conspexit. Equum circumegit et falsam maritam domum reduxit. Hanc non rectam esse dixit. Tum alteram sororem calceum sumere rogavit. Quae ad eum sumendum cubiculum appetivit. Calceus pollices capiebat, sed calx nimis magna erat. Mater filiae cultrum porrexit et dixit: »Partem calcis abscide! Cum regina facta eris pedibus ire noniam debebis.« Puella partem calcis abscidit, pedem in calceum vi immisit, dolorem suppressit, regis filium ad fores stantem adiit. Qui cum marita futura abequitavit. Cum equo sepulcrum praeterveherentur, duae columbellae in corylo sedentes clamaverunt:

»Gu-gurru-gu, gu-gurru-go, cruor inest in calceo!

Qui certe non est feminae

pede tam magno praeditae.«

Regis filius oculos in pedem coniecit, cruorem ex eo effluentem tibialiaque alba rubefientia vidit. Equum circumegit et falsam maritam domum reduxit. »Neque haec recta est«, dixit. »Nonne tertiam filiam habes?« – »Nihil sane«, vir dixit, »parvam tantum sordidam Cinerellam uxoris mortuae filiolam – fieri autem non potest, ut ista tua desiderata sit.« Regis filius patrem rogavit, ut eam sursum adscendere iuberet, sed noverca: »Nullo pacto« inquit, »nimis sordida est, in publicum prodire non potest.« Institit autem, ut veniret, quam ob rem Cinerella advocanda erat. Manibus et facie lavatis regis filium adiit et caput inclinavit. Qui calceum aureum ei porrexit. Puella in scabello consedit, pedem e gravi solea lignea extraxit, in calceum immisit. Qui optime sedebat. Cum surgeret et regis filius faciem eius conspiceret, bellam puellam agnovit, cum qua saltaverat. »Haec«, clamavit, »sponsa recta!« Noverca et sorores exhorruerunt et molestia affectae palluerunt. Regis filius eam in equum imposuit et cum ea abequitavit. Cum equo corylum praeterveherentur, duae columbellae in eo sedentes clamaverunt:


»Gu-gurru-gu, gu-gurru-go,

cruor non est in calceo!

Qui calceus amabili

haud dubie est virgini.«

His verbis ambae de corylo devolaverunt Cinerellaeque in umeris assederunt et remanserunt, alia in dextro, alia in sinistro.

Die sollemnium matrimonialium agendorum sorores insidiosae venerunt, ut blanditiis et adsentationibus benevolentiam eius colligerent et divitiarum participes fierent. Cum coniuges ad ecclesiam accedentes, maxima natu a dextra, minima natu a sinistra, prosequerentur, columbae unicuique unum oculum rostro exciderunt. Columbae, cum ecclesiam relinquerent, maximae a sinistra, minimae a dextra eunti, alterum oculum rostro exciderunt. Igitur sorores ob malitiam et fallaciam per omnem vitam caecitate percussae erant.


Et nisi mortui sunt ...

Подняться наверх