Читать книгу The Casual Ward: Academic and Other Oddments - Godley Alfred Denis - Страница 6
TAC. HIST., BK. VI
ОглавлениеDe Avla S. Edmvndi
1. Nunc initia causasque motus Mauretanici expediam. Mauretaniam post decessum Tedimurii cuicumque servitio expositam avaritia et mala cupidine fines augendi contemptis populi studiis occupaverant Brigantes, barbara gens. mox rectorem imposuere e sacerdotibus Peripateticorum instituta professum. non tulere Mauri intempestivam sapientiam. namque ut divitias ita librorum scientiam contemptui habent: et est plerisque indocta canities.
2. Pollebat inter Mauros Rursus quidam Aratus multa scholarum patientia. is collectis in aulam Edmundi popularibus ad seniores hunc in modum locutus fertur: “si apud rerum humanarum inscios verba facerem plura cohortandi causa dicenda erant. nunc autem sunt in oculis quibus alios iniuriis validiorum potentia laeserit. quid memorem Scotos Stubbinsiorum dominatu potitos? quid Tabernarios Balliolensibus traditos, mox ab iisdem suum lucrum ex aliena benevolentia comparantibus invitos venditos atque mancipatos? Scimmerios cum maxime Rhodesii subiectos habent, puerili rei nummariae imperitia generis humani regimen expostulantes. quanta profanarum litterarum scientia pacatissima loca polluerint, non est opus dictu apud gnaros. quid meliora ab iis expectatis qui Hiberniam nuper [praemii nomen] occupaverunt? eandem nobis Brigantes necessitatem imponent, gradum capessendi. et baccalaureos videbimus.” tum ad iuvenes conversus “eone ventum esset” interrogat “ut antiquissima aulae iura corrumpi sinerent? Reginensium specioso vocabulo nuncupatos pessimam servitutem passuros: praelectiones et deorum templa prope noctu insolitis adeunda: et praecipua foeditate Brigantium arcana. mox et specimen partium Magrathium remigare coacturum, eo immitius quia toleravisset. num et sanctissimam Edmundi effigiem nuper a cive in somnis visam inter quaggas et aprorum capita et eiusmodi ludicra fore ostentui? proinde simplex et pastoricius et aratro adsuetus populus priscam et traditam a patribus tranquillitatem coleret et tueretur.”
3. His et talibus accensos ducit in viam, Brigantium fines et principes ipsos gentis rutilo pigmento maculaturos, ni liberentur. egressis claudit portas Reginensis sacerdos, metu an conscientia dubium: nec non Brigantes quamquam civili bello distracti struxere vallum et loricam hostem arcendi. igitur utrinque exclusi palantur in viis Mauri: procurtoribus grata ea species nomina et collegii genus per ludibrium percunctantibus. mox ab Omnianimensibus propter mediocritatem doctrinae consimilibus hospitio accipiuntur: et inter socios conscribi concessum. ibi per speciem cruditatis interfecti. aula in formam provinciae redacta. nec enim magis iustis indiciis unquam adprobatum est, non esse curae Vice-Cancellario securitatem bonorum, esse exstinctionem.