Читать книгу Poetry - John Skelton - Страница 45
CONTRA ALIUM CANTITANTEM ET ORGANISANTEM ASINUM, QUI IMPUGNABAT SKELTONIDA PIERIUM, SARCASMOS.
ОглавлениеPræponenda meis non sunt tua plectra camenis,
Nec quantum nostra fistula clara tua est:
Sæpe licet lyricos modularis arundine psalmos,
Et tremulos calamis concinis ipse modos;
Quamvis mille tuus digitus dat carmine plausus,
Nam tua quam tua vox est mage docta manus;
Quamvis cuncta facis tumida sub mente superbus,
Gratior est Phæbo fistula nostra tamen.
Ergo tuum studeas animo deponere fastum,
Et violare sacrum desine, stulte, virum.
Qd[221] Skelton, laureat.
[221] Qd, &c.] Not in Marshe’s ed.