Читать книгу Panegyrici Latini - Panegyrici Latini - Страница 8

PANEGYRICUS LATINUS IV (X)
PANEGYRICUS NAZARII DICTUS CONSTANTINO

Оглавление

1 (1) Dicturus Constantini augustissimas laudes, qui tantum ultra omnium saeculorum principes eminet quantum a privatis ceteri principes recesserunt, et dicturus in coetu gaudiorum exsultantium et laetitiae gestientis, quam cumulatiorem solito beatissimorum Caesarum quinquennia prima fecerunt, sentio nullam eloquentiam nec optari nec concipi posse quae dignam adferat aut tempori gratiam aut materiae copiam aut vestris studiis facultatem. Iactat quippe se nunc cum maxime alacris omnium ac beata devotio. (2) Nec operta mentium rimari necesse est; exstat in vultu cuiusque hilaritatis publicae decus, et in serenis frontibus animorum indicia perleguntur. (3) Non enim se capit exundantis laetitiae magnitudo, sed dedignata pectorum latebras ita multa et candida foris prominet ut intellegatur non ingentior esse quam verior. Nec vero mediocribus bonis gaudent, qui exsultandi modum non habent.

Panegyrici Latini

Подняться наверх