Читать книгу The Anatomy of Melancholy - Robert Burton - Страница 9

LECTORI MALE FERIATO.

Оглавление

Table of Contents

Tu vero cavesis edico quisquis es, ne temere sugilles Auctorem hujusce operis, aut cavillator irrideas. Imo ne vel ex aliorum censura tacite obloquaris (vis dicam verbo) nequid nasutulus inepte improbes, aut falso fingas. Nam si talis revera sit, qualem prae se fert Junior Democritus, seniori Democrito saltem affinis, aut ejus Genium vel tantillum sapiat; actum de te, censorem aeque ac delatorem [817]aget econtra (petulanti splene cum sit) sufflabit te in jocos, comminuet in sales, addo etiam, et deo risui te sacrificabit.

Iterum moneo, ne quid cavillere, ne dum Democritum Juniorem conviciis infames, aut ignominiose vituperes, de te non male sentientem, tu idem audias ab amico cordato, quod olim vulgus Abderitanum ab [818] Hippocrate, concivem bene meritum et popularem suum Democritum, pro insano habens. Ne tu Democrite sapis, stulti autem et insani Abderitae.

[819] "Abderitanae pectora plebis habes."

Haec te paucis admonitum volo (male feriate Lector) abi.

The Anatomy of Melancholy

Подняться наверх