Читать книгу Eutropius - active 4th century Eutropius - Страница 11
Lucius Tarquinius Superbus, 534-510 B.C.
Оглавление8. L. Tarquinius Superbus, septimus atque ultimus rēgum,[11]
Volscōs, quae gēns ad Campāniam euntibus[12] nōn longē ab
urbe est, vīcit, Gabiōs cīvitātem et Suessam Pōmētiam
subēgit, cum Tuscīs pācem fēcit et templum Iovī in Capitōliō
aedificāvit. Posteā Ardeam oppūgnāns, in octāvō
decimō mīliāriō ab urbe Rōmā positam cīvitātem, imperium
perdidit. Nam cum fīlius ēius, et ipse Tarquinius iūnior,
nōbilissimam fēminam Lucrētiam eandemque pudīcissimam, 5
Collātīnī uxōrem, stuprāsset eaque dē iniūriā marītō et patrī
et amīcīs questa fuisset, in omnium cōnspectū sē occīdit.
Propter quam causam Brūtus, parēns et ipse Tarquinī,
populum concitāvit et Tarquiniō[13] adēmit imperium. Mox
exercitus quoque eum, quī cīvitātem Ardeam cum ipsō rēge 10
oppūgnābat, relīquit; veniēnsque ad urbem rēx portīs clausīs
exclūsus est, cumque imperāsset annōs quattuor et vīgintī
cum uxōre et līberīs suīs fūgit. Ita Rōmae rēgnātum est
per septem rēgēs annīs ducentīs quadrāgintā tribus, cum
adhūc Rōma, ubi plūrimum, vix ūsque ad quīntum decimum 15
mīliārium possidēret.