Читать книгу Eutropius - active 4th century Eutropius - Страница 15
Institution of the Dictatorship, 501 B.C.
Оглавление12. Nōnō annō post rēgēs exāctōs cum gener Tarquinī 5
ad iniūriam socerī[21] vindicandam[22] ingentem conlēgisset exercitum,
nova Rōmae dīgnitās est creāta, quae dictātūra appellātur,
māior quam cōnsulātus. Eōdem annō etiam magister
equitum factus est, quī dictātōrī obsequerētur. Neque quicquam
similius potest dīcī quam dictātūra antīqua huic 10
imperiī potestātī, quam nunc Tranquillitās Vestra habet,
māximē cum Augustus quoque Octāviānus, dē quō posteā
dīcēmus, et ante eum C. Caesar sub dictātūrae nōmine atque
honōre rēgnāverint. Dictātor autem Rōmae prīmus fuit
T. Larcius, magister equitum prīmus Sp. Cassius. 15