Читать книгу Eutropius - active 4th century Eutropius - Страница 14
War with Porsenna, 508 B.C.
Оглавление11. Secundō quoque annō iterum Tarquinius ut reciperētur
in rēgnum bellum Rōmānīs intulit, auxilium eī ferente
Porsennā, Tusciae rēge, et Rōmam paene cēpit. Vērum
tum quoque victus est.
Tertiō annō post rēgēs exāctōs Tarquinius cum suscipī 20
nōn posset in rēgnum neque eī Porsenna, quī pācem cum
Rōmānīs fēcerat, praestāret auxilium, Tusculum[18] sē contulit,
quae cīvitās nōn longē ab urbe est, atque ibi per quattuordecim
annōs prīvātus cum uxōre cōnsenuit.
Quārtō annō post rēgēs exāctōs, cum Sabīnī Rōmānīs 25
bellum intulissent, victī sunt, et dē hīs triumphātum est.
Quīntō annō L. Valerius ille,[19] Brūtī conlēga et quater
cōnsul, fātāliter mortuus est, adeō pauper ut conlātīs ā populō
nummīs sūmptum habuerit[20] sepultūrae. Quem mātrōnae
sīcutī Brūtum annum lūxērunt.