Читать книгу Eutropius - active 4th century Eutropius - Страница 88
War with Sertorius, 78-72 B.C.
Оглавление1. M. Aemiliō Lepidō Q. Catulō cōnsulibus, cum Sulla
rem publicam composuisset, bella nova exārsērunt, ūnum in
Hispāniā, aliud in Pamphȳliā et Ciliciā, tertium in Macedoniā,
quārtum in Dalmatiā. Nam Sertōrius, quī partium
Mariānārum fuerat, timēns fortūnam cēterōrum, quī interēmptī 15
erant, ad bellum commōvit Hispāniās. Missī sunt
contrā eum ducēs Q. Caecilius Metellus, fīlius ēius quī
Iugurtham rēgem vīcit, et L. Domitius praetor. Ā Sertōrī
duce Hirtulēiō Domitius occīsus est. Metellus variō successū
contrā Sertōrium dīmicāvit. Posteā cum impār pūgnae[116] 20
sōlus Metellus putārētur, Cn. Pompēius ad Hispāniās
missus est. Ita duōbus ducibus adversīs Sertōrius fortūnā
variā saepe pūgnāvit. Octāvō demum annō per suōs occīsus
est, et fīnis eī bellō datus per Cn. Pompēium adulēscentem
et Q. Metellum Pium atque omnēs prope Hispāniae in
diciōnem populī Rōmānī redāctae.
2. Ad Macedoniam missus est Ap. Claudius post cōnsulātum.
Levia proelia habuit contrā variās gentēs, quae Rhodopam 5
prōvinciam incolēbant, atque ibi morbō mortuus est.
Missus eī successor C. Scrībōnius Cūriō post cōnsulātum.
Is Dardanōs vīcit et ūsque ad Dānuvium penetrāvit triumphumque
meruit et intrā triennium bellō fīnem dedit.