Читать книгу Eutropius - active 4th century Eutropius - Страница 92
Battle of Tigranocerta, 69 B.C.
Оглавление9. Ergō Lūcullus repetēns hostem fugātum etiam rēgnum
Tigrānis ingressus est. Tigrānocertam, cīvitātem Arzanēnae,
nōbilissimam rēgnī Armeniacī, cēpit, ipsum rēgem 15
cum septem mīlibus quīngentīs clībanāriīs et centum mīlibus
sagittāriōrum et armātōrum venientem decem et octō
mīlia mīlitum habēns ita vīcit ut māgnam partem Armeniōrum
dēlēverit. Inde Nisibīn profectus eam quoque
cīvitātem cum rēgis frātre cēpit. Sed hī quōs in Pontō 20
Lūcullus relīquerat cum exercitūs parte, ut regīōnēs victās
et iam Rōmānōrum tuērentur, neglegenter sē et avārē
agentēs occāsiōnem iterum Mithradātī in Pontum inrumpendī[118]
dedērunt, atque ita bellum renovātum est. Lūcullō
parantī captā Nisibī contrā Persās expeditiōnem successor 25
est missus.
10. Alter autem Lūcullus, quī Macedoniam administrābat,
Bessīs prīmus Rōmānōrum intulit bellum atque eōs ingentī
proeliō in Haemō monte superāvit. Oppidum Uscudamam,
quod Bessī habitābant, eōdem diē quō aggressus est vīcit,
Cabylēn cēpit, ūsque ad Dānuvium penetrāvit. Inde multās
suprā Pontum positās cīvitātēs aggressus est. Illīc Apolloniam
ēvertit, Callatim, Parthenopolim, Tomos, Histrum, 5
Burziaonem cēpit bellōque cōnfectō Rōmam rediit. Ambō
triumphāvērunt, tamen Lūcullus, quī contrā Mithradātēn
pūgnāverat, māiōre glōriā, cum tantōrum rēgnōrum[119] victor
redisset.
11. Confectō bellō Macedonicō, manente Mithradāticō, 10
quod recedente Lūcullō rēx conlēctīs auxiliīs reparāverat,
bellum Crēticum ortum est. Ad id missus Q. Caecilius Metellus
ingentibus proeliīs intrā triennium omnem prōvinciam
cēpit, appellātusque est Crēticus atque ex īnsulā triumphāvit.
Quō tempore Libya quoque Rōmānō imperiō per 15
testāmentum Appiōnis, quī rēx ēius fuerat, accessit, in quā
inclutae urbēs erant Berenīcē, Ptolemāïs, Cȳrēnē.