Читать книгу Eutropius - active 4th century Eutropius - Страница 90

The Third Mithradatic War, 74-63 B.C.

Оглавление

Table of Contents

6. Annō urbis conditae sexcentēsimō septuāgēsimō sextō 25

L. Liciniō Lūcullō et M. Aurēliō Cottā cōnsulibus mortuus

est Nīcomēdēs, rēx Bīthȳniae, et per testāmentum populum

Rōmānum fēcit hērēdem. Mithradātēs pāce ruptā Bīthȳniam

et Asiam rūrsus voluit invādere. Adversus eum

ambō cōnsulēs missī variam habuēre fortūnam. Cotta apud

Chalcēdōna victus ab eō aciē, etiam intrā oppidum coāctus 5

est et obsessus. Sed cum sē inde Mithradātēs Cȳzicum

trānstulisset, ut Cȳzicō captā tōtam Asiam invāderet, Lūcullus

eī, alter cōnsul, occurrit. Ac dum Mithradātēs in obsidiōne

Cȳzicī commorātur, ipse eum ā tergō obsēdit famēque

cōnsūmpsit et multīs proeliīs vīcit, postrēmō Bȳzantium, 10

quae nunc Cōnstantīnopolis est, fugāvit. Nāvālī quoque

proeliō ducēs ēius Lūcullus oppressit. Ita ūnā hieme et

aestāte ā Lūcullō centum ferē mīlia rēgis exstīncta sunt.

Eutropius

Подняться наверх