Читать книгу Eutropius - active 4th century Eutropius - Страница 97
Caesar Consul, 59 B.C. Governor of Gaul, 58-49 B.C.
Оглавление17. Annō urbis conditae sexcentēsimō nōnāgēsimō tertiō
C. Iūlius Caesar, quī posteā imperāvit, cum L. Bibulō
cōnsul est factus. Dēcrēta est eī Gallia et Īllyricum cum
legiōnibus decem. Is prīmus vīcit Helvētiōs, quī nunc
Sēquanī appellantur, deinde vincendō[128] per bella gravissima
ūsque ad Ōceanum Britannicum prōcessit. Domuit autem
annīs nōvem ferē omnem Galliam, quae inter Alpēs, flūmen 5
Rhodanum, Rhēnum et Ōceanum est et circuitū patet ad
bis et trīciēs centēna mīlia[129] passuum. Britannīs mox bellum
intulit, quibus ante eum nē nōmen quidem Rōmānōrum cognitum
erat, eōsque victōs obsidibus acceptīs stīpendiāriōs
fēcit. Galliae[130] autem tribūtī nōmine annuum imperāvit 10
stīpendium quadringentiēs, Germānōsque trāns Rhēnum
aggressus immanissimīs proeliīs vīcit. Inter tot successūs
ter male pūgnāvit, apud Arvērnōs semel praesēns et absēns
in Germāniā bis. Nam lēgātī ēius duo, Titūrius et Aurunculēius,
per īnsidiās caesī sunt. 15