Читать книгу Zehn Bücher über Architektur - Vitruv - Страница 21

I

Оглавление

1. Architecti est scientia pluribus disciplinis et variis eruditionibus ornata, cuius iudicio probantur omnia quae ab ceteris artibus perficiuntur opera. Ea nascitur ex fabrica et |20| ratiocinatione. Fabrica6 est continuata ac trita usus meditatio ad propositum deformationis, quae manibus perficitur e materia, cuiuscumque generis opus est. Ratiocinatio7 autem est, quae res fabricatas sollertiae ac rationis pro portione demonstrate atque explicare potest. 2. Itaque architecti, qui sine litteris |25| contenderant, ut manibus essent exercitati, non potuerunt efficere, ut haberent pro laboribus auctoritatem; qui autem |3| ratiocinationibus et litteris solis confisi fuerunt, umbram non rem persecuti videntur. At qui utrumque perdidicerunt, uti omnibus armis ornati citius cum auctoritate, quod fuit propositum, sunt adsecuti. 3. Cum in omnibus enim rebus, turn |5| maxime etiam in architectura haec duo insunt: quod significatur8 et quod significat. Significatur proposita res, de qua dicitur; hanc autem significat demonstratio rationibus doctrinarum explicata. Quare videtur utraque parte exercitatus esse debere, qui se architectum profiteatur. Itaque eum etiam |10| ingeniosum oportet esse et ad disciplinam docilem; neque enim ingenium sine disciplina aut disciplina sine ingenio perfectum artificem potest efficere. Et ut litteratus sit, peritus graphidos, eruditus geometria, historias complures noverit, philosophos diligenter audierit, musicam scierit, medicinae |15| non sit ignarus, responsa iurisconsultorum noverit, astrologiam caelique rationes cognitas habeat.

Zehn Bücher über Architektur

Подняться наверх