Читать книгу Zehn Bücher über Architektur - Vitruv - Страница 23

II

Оглавление

|10|1. Architectura autem constat ex ordinatione, quae graece dicitur, et ex dispositione, hanc autem Graeci vocitant, et eurythmia et symmetria et decore et distributione, quae graece dicitur40.

|15|2. Ordinatio41 est modica membrorum operis commoditas42 separatim universeque proportionis43 ad symmetriam comparatio. Haec componitur ex quantitate, quae graece dicitur. Quantitas autem est modulorum ex ipsius operis sumptio e singulisque membrorum partibus universi operis conveniens effectus.

|20|Dispositio autem est rerum apta conlocatio elegansque compositionibus effectus operis cum qualitate44. Species dispositionis, quae graece dicuntur, sunt hae : ichnographia, orthographia, scaenographia. Ichnographia est circini regulaeque modice continens usus, e qua capiuntur forma|25|rum in solis arearum descriptiones. Orthographia autem est |12| erecta frontis imago modiceque picta rationibus operis futuri figura. Item scaenographia est frontis et laterum abscedentium adumbratio ad circinique centrum omnium linearum responsus. Hae nascuntur ex cogitatione et inventione. |5| Cogitatio est cura studii plena et industriae vigilantiaeque effectus propositi cum voluptate. Inventio autem est quaestionum obscurarum explicatio ratioque novae rei vigore mobili reperta. Hae sunt terminationes dispositionum.

Zehn Bücher über Architektur

Подняться наверх