Читать книгу Zehn Bücher über Architektur - Vitruv - Страница 41
III
Оглавление1. Itaque primum de lateribus, qua de terra duci eos |38| oporteat, dicam. Non enim de harenoso neque calculoso luto neque sabulone soluto79 sunt ducendi, quod, ex his generibus cum sint ducti, primum fiunt graves, deinde, cum ab imbribus in parietibus sparguntur, dilabuntur et dissolvuntur pa|5|leaeque in his non cohaerescunt propter asperitatem80. Faciendi autem sunt ex terra albida cretosa sive de rubrica aut etiam masculo sabulone79; haec enim genera propter levitatem habent firmitatem et non sunt in opereponder osa et faciliter aggerantur. 2. Ducendi autem sunt per vernum tempus et |10| autumnale, ut uno tenore siccescant. Qui enim per solstitium parantur, ideo vitiosi fiunt, quod, summum corium sol acriter cum praecoquit, efficit, ut videatur aridum, interior autem sit non siccus; et cum postea siccescendo se contrahit, perrumpit ea, quae erant arida. Ita rimosi facti efficiuntur in|15| becilli. Maxime autem utiliores erunt, si ante biennium fuerint ducti; namque non ante possunt penitus siccescere. Itaque cum recentes et non aridi sunt structi, tectorio inducto rigideque obsolidato permanente, ipsi sidentes non possunt eandem altitudinem, qua est tectorium, tenere, contractione|20| que moti non haerent cum eo, sed ab coniunctione eius disparantur. Igitur tectoria ab structura seiuncta propter tenuitatem per se stare non possunt, sed franguntur, ipsique parietes fortuito sidentes vitiantur. Ideo etiam Uticenses81 laterem, si sit aridus et ante quin- quennium ductus, cum arbi|25| trio magistratus fuerit ita probatus, tunc utuntur in parietum structuris. 3. Fiunt autem laterum genera tria: unum, quod graece Lydium appellatur, id est quo nostri utuntur, longum I sesquipede, latum pede. Ceteris duobus Graecorum aedificia struuntur; ex his unum , alterum dicitur. autem Graeci appellant palmum82, quod munerum datio graece appellatur, id autem semper |5| geritur per manus palmum. Ita quod est quoquoversus quinque palmorum, , quod quattuor, dicitur. Et quae sunt publica opera, , quae privata struuntur. 4. Fiunt autem cum his lateribus semilateria. Quae cum struuntur, una parte lateribus ordines, |10| altera semilateres ponuntur. Ergo ex utraque parte ad lineam cum struuntur, alternis coriis parietes alligantur et medii lateres supra coagmenta conlocati et firmitatem et speciem faciunt utraque parte non invenustam.