Читать книгу Zehn Bücher über Architektur - Vitruv - Страница 31
VI
Оглавление1. Moenibus circumdatis sequuntur intra murum arearum divisiones platearumque et angiportuum ad caeli regionem |15| directiones. Dirigentur haec autem recte, si exclusi erunt ex angiportis venti prudenter. Qui si frigidi sunt, laedunt; si calidi, vitiant; si umidi, nocent. Quare vitandum videtur hoc vitium et avertendum, ne fiat, quod in multis civitatibus usu solet venire. Quemadmodum in insula Lesbo oppidum |20| Mytilenae magnificenter est aedificatum et eleganter, sed positum non prudenter. In qua civitate auster cum flat, homines aegrotant; cum corus, tussiunt; cum septentrio, restituuntur in salubritatem, sed in angiportis et plateis non possunt consistere propter vehementiam frigoris. 2. Ventus |25| autem est aeris fluens unda cum incerta motus redundantia. Nascitur, cum fervor offendit umorem et impetus inflationis exprimit vim spiritus flatus. Id autem verum esse ex aeolis aereis licet aspicere et de latentibus caeli rationibus |24| artificiosis rerum inventionibus divinitatis exprimere veritatem. Fiunt enim aeoli pilae53 aereae cavae — hae habent punctum angustissimum — quae aqua infunduntur conlocanturque ad ignem; et anteqam calescant, non habent ullum spiritum, |5| simul autem ut fervere coeperint, efficiunt ad ignem vehementem flatum. Ita scire et iudicare licet e parvo brevissimoque spectaculo de magnis et inmanibus caeli ventorumque naturae rationibus. 3 ……54 exclusi fuerint, non solum efficient corporibus valentibus locum salubrem, sed etiam si |10| qui morbi ex aliis vitiis forte nascentur, qui in ceteris salubribus locis habent curationes medicinae contrariae, in his propter exclusiones ventorum temperatura expeditius curabuntur. Vitia autem sunt, quae difficulter curantur in regionibus, quae sunt supra scriptae, haec : gravitudo arteriace, |15| tussis, pleuritis, phtisis, sanguinis eiectio et cetera, quae non detractionibus sed adiectionibus curantur. Haec ideo difficulter medicantur, primum quod ex frigoribus concipiuntur, deinde quod defatigatis morbo viribus eorum aer agitatus est, ventorum agitationibus extenuatur, unaque a vitiosis corporibus detrahit|20|sucum et efficit ea exiliora. Contra vero lenis et crassus aer, qui perflatus non habet neque crebras redundantias, propter inmotam stabilitatem adiciendo ad membra torum alit eos et reficit, qui in his |25| sunt impliciti morbis. 4. Nonnullis placuit esse ventos quattuor; ab oriente aeqinoctiali solanum, a meridie austrum, ab occidente aequinoctiali |25| favonium, ab septentrionali septentrionem. Sed qui diügentius perquisierunt, tradiderunt eos esse octo, maxime quidem Andronicus Cyrrestes55, qui etiam exemplum conlocavit Athenis turrem marmoream octagonon et in singulis lateribus octa |5| goni singulorum ventorum imagines excalptas contra suos cuiusque flatus designavit, supraque eam turrim xnetam marmoream perfecit et insuper Tritonem aereum conlocavit dextra manu virgam porrigentem, et ita est machinatus, uti vento circumageretur et semper contra flatum consister et supraque |10| imaginem flantis venti indicem virgam teneret.| Hoc56 modo vi|14|detur esse expressum, uti capiat numerus et nomina et partes, unde flatus certi ventorum spirent. |11| 5. Itaque sunt conlocati inter solanum et austrum ab oriente hiberno eurus, inter austrum et favonium ab occidente hiberno africus, inter favonium et septentrionem caurus, quem plures vocant corum, inter septentrionem et solanum aquilo. |16| Quod cum ita exploratum habeatur, ut inveniantur regiones et ortus eorum, sic erit ratiocinandum57. 6. Conlocetur ad libellam marmoreum amusium mediis moenibus, aut locus ita expoliatur ad regulam et li|20|bellam, ut amusium non desideretur, supraque eius loci centrum medium conlocetur aeneus gnomon58, indagator umbrae, qui graece dicitur. Htiius antemeridiana circiter hora quinta sumenda est extrema gnomonis umbra et puncto signanda, deinde circino diducto ad punctum, quod est gno|25|- monis umbrae longitudinis signum, ex eoque a centro circumagenda linea rotundationis. Itemque observanda postmeri|26|diana istius gnomonis crescens umbra, et cum tetigerit circinationis lineam et fecerit parem antemeridianae umbrae postmeridianam, signanda puncto. 7. Ex his duobus signis circino decusatim describendum, et per decusationem |5| et medium centrum linea perducenda ad extremum, ut habeatur meridiana et septentrionalis regio. Tum postea sumenda est sexta dßcima pars circinationis lineae totius rotundationis, centrumque conlocandum in meridiana linea, qua tangit circinationem, et signandum dextra ac sinistra in circinatione |10| et meridiana et septentrionali parte. Tunc ex signis his quattuor per centrum medium decusatim lineae ab extremis ad extremas circinationes perducendae. Ita austri et septentrionis habebitur octavae partis designatio. Reliquae partes59 dextra ac sinistra tres aequales et tres his distribuendae sunt, |15| in tota rotundatione ut aequales divisiones octo ventorum designatae sint in descriptione. Turn per angulos inter duas ventorum regiones et platearum et angiportorum videntur deberi dirigi descriptiones. 8. His enim rationibus et ea divisione exclusa erit ex habitationibus et vicis ventorum vis |20| molesta. Cum enim plateae contra directos ventos erunt conformatae, ex aperto caeli spatio impetus ac flatus frequens conclusus in faucibus angiportorum vehementioribus viribus pervagabitur. Quas ob res convertendae sunt ab regionibus ventorum directiones vicorum, uti advenientes ad angulos |25| insularum frangantur repulsique dissipentur.