Читать книгу Zehn Bücher über Architektur - Vitruv - Страница 39

II

Оглавление

1. Thales74 primum aquam putavit omnium rerum esse principium. Heraclitus75 Ephesius, qui propter obscuritatem scriptorum a Graecis est appellatus, ignem; Democritus76 quique est eum secutus Epicurus77 atomos, quas nostri insecabilia corpora, nonnulli individua vocitaverunt; Pytha|20|goreorum78 vero disciplina adiecit ad aquam et ignem aera et terrenum. Ergo Democritus, etsi non proprie res nominavit sed tantum individua corpora proposuit, ideo ea ipsa dixisse videtur, quod ea, cum sint disiuncta, nec laeduntur nec interitionem recipiunt nec sectionibus dividuntur, sed |25| sempiterno aevo perpetuo infinitam retinent in se soliditatem. 2. Ex his ergo congruentibus cum res omnes coire nascique videantur et hae in infinitis generibus rerum natura essent disparatae, putavi oportere de varietatibus et discriminibus usus earum quasque haberent in aedificiis qualitates exponere, |30| uti, cum fuerint notae, non habeant qui aedificare cogitant errorem, sed aptas ad usum copias aedificiis comparent.

Zehn Bücher über Architektur

Подняться наверх