Читать книгу Zehn Bücher über Architektur - Vitruv - Страница 33

VII

Оглавление

|30|1. Divisis angiportis et plateis constitutis arearum electio ad opportunitatem et usum communem civitatis est explicanda aedibus sacris, foro reliquisque locis communibus. Et si erunt moenia secundum mare, area, ubi forum constituatur, |5| eligenda proxime portum, sin autem mediterraneo, in oppido medio. Aedibus vero sacris, quorum deorum maxime in tutela civitas videtur esse, et Jovi et Junoni et Minervae, in excelsissimo loco, unde moenium maxima pars conspiciatur, areae distribuantur. Mercurio autem in foro aut etiam, ut |10| Isidi et Serapi, in emporio; Apollini Patrique Libero secundum theatrum; Herculi, in quibus civitatibus non sunt gymnasia neque amphitheatra63, ad circum; Marti extra urbem sed ad campum; itemque Veneri ad portum. Id autem etiam Etruscis haruspicibus disdplinarum scripturis ita est dedicatum, extra |15| murum Veneris, Volcani, Martis fana ideo conlocari, uti non insuescat in urbe adulescentibus seu matribus familiarum veneria libido, Volcanique vi e moenibus religionibus et sacrifiais evocata64 ab timore incendiorum aedificia videantur liberari. Martis vero divinitas cum sit extra moenia dedi |20| cata, non erit inter cives armigera dissensio sed ab hostibus ea defensa a belli periculo conservabit.

2. Item Cereri extra urbem loco, quo nomine semper homines nisi per sacrificium necesse habeant adire65; cum religione, caste sanctisque moribus is locus debet tueri66. Ceterisque diis ad sacrificiorum |25| rationes aptae templis areae sunt distribuendae.

De ipsis autem aedibus sacris faciundis et de earum symmetriis in tertio et quarto volumine reddam rationes, quia |31| in secundo visum est mihi primum de materiae copiis, quae in aedificiis sunt parandae, quibus sint virtutibus et quem habeant usum, exponere, commensus |5| aedificiorum et ordines et genera singula symmetriarum peragere et in singulis voluminibus explicare.

Zehn Bücher über Architektur

Подняться наверх