Читать книгу Horace: Odes and Epodes - Гораций, Квинт Гораций Флакк - Страница 7
CARMINUM
LIBER PRIMUS
VII
ОглавлениеLaudabunt alii claram Rhodon aut Mytilenen
Aut Epheson bimarisve Corinthi
Moenia vel Baccho Thebas vel Apolline Delphos
Insignis aut Thessala Tempe.
Sunt quibus unum opus est intactae Palladis urbem 5
Carmine perpetuo celebrare et
Undique decerptam fronti praeponere olivam.
Plurimus in Iunonis honorem
Aptum dicet equis Argos ditisque Mycenas.
Me nec tam patiens Lacedaemon 10
Nec tam Larisae percussit campus opimae,
Quam domus Albuneae resonantis
Et praeceps Anio ac Tiburni lucus et uda
Mobilibus pomaria rivis.
Albus ut obscuro deterget nubila caelo 15
Saepe Notus neque parturit imbris
Perpetuo, sic tu sapiens finire memento
Tristitiam vitaeque labores
Molli, Plance, mero, seu te fulgentia signis
Castra tenent seu densa tenebit 20
Tiburis umbra tui. Teucer Salamina patremque
Cum fugeret, tamen uda Lyaeo
Tempora populea fertur vinxisse corona,
Sic tristis adfatus amicos:
'Quo nos cumque feret melior fortuna parente, 25
Ibimus, o socii comitesque!
Nil desperandum Teucro duce et auspice Teucro:
Certus enim promisit Apollo,
Ambiguam tellure nova Salamina futuram.
O fortes peioraque passi 30
Mecum saepe viri, nunc vino pellite curas;
Cras ingens iterabimus aequor.'