Читать книгу Zehn Bücher über Architektur - Vitruv - Страница 19
LIBER PRIMUS
Оглавление|1|1. Cum1 divina tua mens et numen, imperator Caesar, imperio potiretur orbis terrarum invictaque virtute cunctis hostibus stratis triumpho victoriaque tua cives gloriarentur2 et gentes omnes subactae tuum spectarent nutum populusque |5| Romanus et senatus liberatus3 timore amplissimis tuis cogitationibus consiliisque gubernaretur, non audebam, tantis occupationibus, de architectura scripta et magnis cogitationibus explicata edere, metuens, ne non apto tempore interpellans subirem tui animi offensionem. 2. Cum vero adtenderem te non |10| solum de vita communi omnium curam publicaeque rei constitutione habere, sed etiam de opportunitate publicorum aedificiorum, ut civitas per te non solum provinciis esset aucta, verum etiam ut maiestas imperii publicorum aedificiorum egregias haberet auctoritates, non putavi praetermittendum, |15| quin primo quoque tempore de his rebus ea tibi ederem, ideo quod primum parenti tuo de eo fueram notus et eius virtutis studiosus. |2| Cum autem concilium caelestium in sedibus inmortalitatis eum dedicavisset et imperium parentis in tuam potestatem transtulisset, idem Studium meum in eius memoria permanens in te contulit favorem. Itaque cum M. Aurelio et P. Minidio et Cn. Cornelio ad apparationem ballistarum4 |5| et scorpionum reliquorumque tormentorum 〈 et eorum 〉 refectionem fui praesto et cum eis commoda5 accepi, quae, cum primo mihi tribuisti recognitionem, per sororis commendationem servasti. 3. Cum ergo eo beneficio essem obligatus, ut ad exitum vitae non haberem inopiae timorem, haec tibi scribere coepi; quod |10| animadverti multa te aedificavisse et nunc aedificare, reliquo quoque tempore et publicorum et privatorum aedificiorum, pro amplitudine rerum gestarum ut posteris memoriae traderentur, curam habiturum, conscripsi praescriptiones terminatas, ut eas adtendens et ante facta et futura qualia sint opera, per |15| te posses nota habere; namque his voluminibus aperui omnes disciplinae rationes.