Читать книгу Zehn Bücher über Architektur - Vitruv - Страница 45

V

Оглавление

1. De harenae copiis cum habeatur explicatum, tum etiam de calce diligentia est adhibenda, uti de albo saxo aut silice87 |5| coquatur; et quae erit ex spisso et duriore, erit utilis in structura, quae autem ex fistuloso, in tectoriis. Cum ea erit extincta, tunc materia ita misceatur, ut, si erit fossicia, tres harenae et una calcis infundatur; si autem fluviatica aut marina, duo harenae, una calcis coiciatur. Ita enim erit |10| iusta ratio mixtionis temperaturae. Etiam in fluviatica aut marina si qui testam tunsam et succretam ex tertia parte adiecerit, efficiet materiae temperaturam ad usum meliorem. 2. Quare autem cum recipit aquam et harenam calx, tunc confirmat structuram, haec esse causa videtur, quod e principiis, |15| uti cetera corpora, ita et saxa sunt temperata. Et quae plus habent aeris, sunt tenera; quae aquae, lenta sunt ab umore; quae terrae, dura; quae ignis fragiliora. Itaque ex his saxa si, antequam coquantur, contusa minute mixta harenae in [in]structuram coiciantur, non solidescunt nec eam poterunt |20| continere. Cum vero coniecta in fornacem ignis vehementi fervore correpta amiserint pristinae soliditatis virtutem, tunc exustis atque exhaustis eorum viribus relinquuntur patentibus foraminibus et inanibus. |28| (Ideo88 autem, quo pondere saxa coiciuntur in fornacem, cum eximuntur, non possunt ad id |42| respondere, sed cum expenduntur, permanente ea magnitudine, excocto liquore circiter tertia parte ponderis inminuta esse inveniuntur.) |41 23| 3. Ergo liquor, qui est in eius lapidis corpore, et aer cum exustus et ereptus fuerit, habueritque in se residuum calorem latentem, intinctus in aqua priusquam ex igni vim recipit89, umore penetrante in foraminum raritates confervescit et ita refrigeratus reicit ex calcis corpore fervorem. |42 3| Igitur cum patent foramina eorum et raritates, harenae mixtionem in se corripiunt et ita cohae|42 5|rescunt siccescendoque cum caementis coeunt et efficiunt structurarum soliditatem.

Zehn Bücher über Architektur

Подняться наверх