Читать книгу History of the Inquisition of Spain - Henry Charles Lea - Страница 35

XI.
King Ferdinand to Pope Sixtus IV, May 13, 1482.

Оглавление

Table of Contents

(Archivo General de la Corona de Aragon, Reg. 3684, fol. 7).

(See p. 235).

Sanctissime Pater: Ferdinandus etc. Aliqua fuerunt mihi relata, pater sancte, que si vera sunt maxima admiratione digna videntur: hec sunt quod sanctitas vestra concessit generalem remissionem neophytis de omnibus erroribus seu delictis per eos ante hac perpetratis provideritque ut nomina testium qui apud acta inquisitionum heretice pravitatis que nunc fiunt in provincia Aragonie testimonia perhibuerunt delatis revelentur et quod a sententia inquisitionis possit ad vestram sanctitatem appelari seu apostolicam sedem et etiam quod sanctitas vestra revocaverit ab ipsius inquisitionis officio scilicet Joanni Christoforo de Gualbis et fratrem Joannem Ort exaudiendo eorum neophitorum peticiones quibus etiam audientia deneganda est, postquam inquisitores ipsi modeste et decenter prosequuntur, aliter enim spectantes alios favorabiles et faciles sibi optinere inquisitores, et alia a S. V. impetrata indulta talem suscipiunt audaciam quod non timent in eorum erroribus persistere. Predicte autem relationi impendimus fidem nullam, quod talia visa sunt quod nullatenus concedenda erant per S. V. que hujusmodi sancte inquisitionis negotium dirigere debet. Et si per dictorum neophitorum importunas et astutas persuasiones ea concessa forsitan fuerint eis nunquam locum dare intendo. Caveat igitur S. V. contra dicti negotii prosequtionem quicquid impedimenta concedere et si quid concessum fuerit revocare et de nobis ipsius negotii cura confidere non dubitare. Sed postquam S. V. aperte novit quantum cedit imo preter astutisimas neophitorum circuitiones opus est in Dei servitium et cristiane fidei decus quod inquisitores heretice pravitatis secundum beneplacitum et voluntatem meam in his regnis et terris meis instituantur et regio meo favore freti onus inquisitionis exerceant et hoc quidem modo ea que agenda sint perfici possunt et aliter nihil bene ageretur circa ea quod facile quidem intellegi potest ex hoc quam superioribus temporibus dum de ejusmodi negotiis ego aut predecessores mei non nos intromittimus heretica pravitas in tantum succurruit et ejusmodi morbi contagio per cristianum gregem se extendit quod quamplurimi qui pro cristianis habebantur non modo non cristiane sed neque secundum legem aliquam vivere reperti sunt et multa que ab illis in Cristi neglectum et vilipendium fiebant aperta sunt et in dies efundentur in publicum que ita proh dolor eveniunt culpa atque nequitia inquisitorum preteritorum qui munibus et corruptelis ab inquisitionibus desistebant aut eas minus bene prosequebantur. Dignetur iccirco eadem S. V. hic mihi concedere circa inquisitiones predictas videlicet quod sanctitas vestra quamprimum confirmet predictos fratrem Joannem Cristoforum de Gualbes et fratrem Joannem Orts in dicto inquisitionis officio confirmetque eadem S. V. comisionem ad meam instantiam nuper factam per magistratus ordinis fratrum predicatorum fratri Gaspari Jutglar conventus illerdensis super instituendis et destituendis inquisitoribus in dicta provincia secundum beneplacitum et voluntatem meam. Aut si melius videbitur S. V. alicui alteri fratri similem comisionem faciat ut semper inquisitores nobis acceptos in dicta provincia habeamus, quoniam alios contra voluntatem nostram hujusmodi officium exercere nunquam permitere intendimus. Ita cum hec omnia fieri expedit pater sancte in obsequium Cristi et catholice fidei decus jubeat ergo Sanctitas vestra apostolicas provisiones et literas super predicta ilico expediri quod erit mihi vehementer gratum accipiamque singularis beneficii loco ab eadem Sanctitate vestra cujus almam personam Jesus optimus maximus feliciter et cum sacre Eclesie columna tueatur. Ex Corduba urbe XIII die maii a nativitate Domini MCCCCLXXXII. De vuestra santidat muy omil e devoto fijo que vuestros santos pies y manos besa el Rey de Castilla y de Aragon. Camanyus secretarius.

History of the Inquisition of Spain

Подняться наверх