Читать книгу Hobbitus Ille: The Latin Hobbit - Mark Walker - Страница 10
CAPVT QVARTVM SVPER COLLEM ET SVBTER COLLEM
Оглавлениеerant multae semitae quae sursum in montes illos tendebant, atque multi transitus super eos. semitae autem pleraeque erant fraudes fallaciaeque et aut ad nullum locum aut ad fines malos tendebant; et transitus plerique rebus malis et periculis periculosis infesti sunt. nani et hobbitus, consilio Elrondis et scientia memoriaque Gandalphi iuuante, uiam rectam ad transitum rectum ceperunt.
longos dies postquam e ualle ascenderunt et Domum Familiarem Vltimam multa milia passuum in tergo reliquerunt, etiam sursum atque sursum ibant. fuit semita dura atque semita periculosa, uia praua atque sola atque longa. nunc retro super terras quae reliquerant diffusas in tergo longe infra uidere poterant. longe, longe distante in Occidente, ubi res erant caeruleae atque hebetes, ibi Bilbo sciebat terram suam rerum tutarum et commodarum esse, atque paruum foramen-hobbitum suum. horruit. in hac altitudine dure frigescebat, et uentus inter saxa acute uenit. magna saxa, quoque, aliquando de lateribus montium citata descenderunt, a sole meridie in niuem soluta, et inter eos transierunt (quod felix fuit), aut super capita eorum (quod eos perturbauit). noctes erant incommodae atque frigidae, nec aut cantare aut loqui maioribus uocibus ausi sunt, quia imagines fuerunt insolitae, nec silentio frangi placere uisum est – sonitu aquae et stridoris uenti et crepitus saxi excepto.
“aestas in locis inferioribus praeterit,” Bilbo secum cogitauit, “et faenisicia geritur et conuiuia sub diuo. frumentum metent et mora carpent antequam nos etiam hac uelocitate latus alterum descendere coeperimus.” et ceteri cogitationes pariter tristes secum cogitabant, quamquam cum Elrondem ualere iussissent in spe magna mane mediae aestatis, iucunde locuti erant de transitu montium, et de equitantibus, citatis equis, trans terras ulteriores. de aduentu ad ianuam celatam in Monte Solo cogitauerant, fortasse illa proxima nouissima luna Autumni – “et fortasse erit Dies Durini,” dixerant. Gandalphus solus caput suum quassauerat et nihil dixerat. multos annos nani iter illum non fecerant, sed Gandalphus id fecerat, ita quomodo mala et pericula in Vastitate creuissent et floruissent sciuit, cum dracones homines e terris expulsissent, atque gobelini post proelium Fodinarum Moriae secreto se diffudissent. consilia etiam bona magorum sapientium sicut Gandalphi et amicorum bonorum sicut Elrondis aliquando errant dum in facinoribus periculosis ultra Limen Vastatis abes; et Gandalphus fuit magus satis sapientis ut id sciret.
sciuit fore ut nescio quid inopinatum euenire liceret, et uix sperare ausus est se sine facinori terribili montes altos ingentesque, cacuminibus solis atque uallibus in quibus nullus rex regnabat, transituros esse. quod sane non fecerunt. omnia bene fuerunt donec die quodam tempestati cum tonitru obuiam ierunt – magis quam tempestas cum tonitru, proelium-tonitrus. scis quomodo terrifica tempestas ingentissima ima in terra et in ualle fluminis esse possit; praecipue in temporibus in quibus duae tempestates cum tonitru ingentes sibi obuiam eunt atque confligunt. terribiliores etiam sunt tonitrus et fulgur in montibus noctu, ubi tempestates ex Oriente et Occidente adueniunt atque bellum gerunt. fulgur in cacuminibus frangitur, et saxa confringuntur, et fragores ingentes aerem diuidunt tum in antra omnia cauernasque uoluuntur atque caduntur; et tenebrae cum sonitu, qui omnia obruit, atque luce subita plenae sunt.
Semita montana
numquam Bilbo aliquid talis generis aut uiderat aut mente conceperat. fuerunt in sublimi et angusto loco, ad latus unum eorum decliue terribile in uallem hebetem fuit. sub saxo imminenti per noctem tegebantur, et is sub stragula iacuit a capite suo ad digitum horrens. cum inter fulgura fulgentes intueretur, trans uallem uidit gigantes-lapideos exire, qui saxa ludendi causa inter se iaciebant et, illis prehensis atque deiectis in tenebras, illa aut inter arbores longe infra fracta aut in partes paruas crepitu confracta sunt. tum uentus quidam uenit atque imber, et uentus adeo imbrem grandinemque quoquouersus flagellauit ut saxum imminens nequaquam tegimen esset. mox madescebant atque manni capitibus demissis et caudis inter crura stabant, et aliqui terrore hinniebant. gigantes ridentes clamitantesque ubique per tota latera montium audire poterant.
“hoc non prorsum bene facit!” Thorinus inquit, “si nos non deturbati, aut demersi, aut fulmine icti sumus, ab gigante aliquo tollemur atque in caelum pro pila a pedibus calcabimur.”
“heus, si aliquem locum, qui melior est, scis, nos illuc duc!” Gandalphus inquit, qui ualde stomachosus fuit et ipse longe a gaudio de gigantibus afuit.
finis dissensionis eorum euenit ut Filium et Kilium mitterent, qui tegimen melius quaererent. illi oculos acutissimos habuerunt, et aetate fuerunt minores nanorum circiter annis quinquaginta, ut plerumque tales labores illis assignarentur (cum omnes omnino inutilem esse rem uidissent ut Bilbonem mitterent). si aliquid inuenire uultis, uobis inuestigandum est (ita Thorinus nanis iuuenibus dixit). haud dubium quin aliquid inuenires si inuestigares, sed id non semper est omnino illud, quod quaesiuisti. hoc tempore ita accidit.
mox Filio et Kilio reptantibus reuersis, saxa in uento amplectentes, “antrum aridum inuenimus,” inquiunt, “quod non longe abest post angulum proximum; et manni et omnes introire poterunt.”
“explorauistisne id diligenter?” magus inquit, qui sciuit antra in montibus altis raro esse uacua.
“ita! ita!” inquiunt, quamquam omnes sciuerunt eos diu agere id non posse; citius reuersi erant. “non est multo magnum nec longe in tergum pertinet.”
quae, sane, est pars de antris periculosa: quatenus in tergum pertineant nescis, aliquando, nec quo meatus in tergo ducat, nec quid te intrinsecus exspectet. nunc autem nuntius Kilii Filiique satis bonus uisus est. ita surrexerunt omnes et se mouere parauerunt. uentus ululabat atque tonitrus fremebat ut et se et mannos prorsum mouere molestum esset. nihilominus iter non longe fuit, et mox ad saxum magnum in semitam protrusum aduenerunt. si pone illud gressus es, arcum humilem in latere montis inuenisti. uixdum satis spatii fuit ut manni, oneribus depositis et clitellis remotis, compressi pertransirent. ut sub arcu transibant, bonum fuit uentum atque imbrem extrinsecus potius quam circum eos audire, et sentire se a gigantibus et saxis eorum saluos esse. magus autem nihil periclitatus est. uirgam incendit – sicut illo die qui tam multo ante esse uisus est, si tu eum recordaris, in triclinio Bilbonis fecerat – et in luce cuius antrum ab extremo ad extremum explorauerunt.
quod satis magnitudinis esse uisum est, sed non nimis ingentis atque mystici. solum aridum et nonnullos angulos commodos habuit. in extremo uno fuit pro mannis spatium; qui ibi steterunt (mutatione ualde gauisi) uaporantes et in saccis nasi mandentes. Oinus et Gloinus ignem incendere iuxta ianuam uoluerunt ut uestes siccarent, sed Gandalphus id recusauit. ita uestimentis uuidis in solo sparsis, uestimenta arida e sarcinis extulerunt; tum stragulis suis factis commodis, fumisgia extulerunt atque coronas fumi emiserunt, quas Gandalphus in colores diuersos uertit et effecit ut illae saltarent iuxta tectum oblectandi causa. locuti atque locuti sunt, et, tempestatis obliti quod quisque cum parte eius thesauri facere posset agitauerunt (ubi eam receperint, quae res nunc cum maxime non esse tam impossibilis uisa est); itaque singulariter obdormiebant. id fuit tempus ultimum in quo mannis, sarcinis, impedimentis, instrumentis et ceteris rebus, quae secum tulerant, usi sunt.
accidit tamen ut res sit bona quod illi Bilbonem paruulum secum tulissent. nam, nescio quomodo, ille diu non obdormire potuit; cum dormisset, somnia pessima habuit. somniauit rimam in muro in tergo antri maiorem maioremque factam esse, et latiorem latioremque apertam esse, et se ualde timere sed non posse exclamare aut aliquid facere nisi iacere atque uidere. tum somniauit solum antri inclinare et se labi – decidere coepisse, quo nescire.
tum cum maxime horrifice horrens experrectus, inuenit partem somnii ueram esse. rima in tergo antri aperta erat, et iam meatus latus fuit. in tempore fuit ut nouissimam caudarum mannorum in illam dilabi uideret. sane maxima uoce ululauit, tam magnum ululatum quam hobbitus dare potest, qui pro proceritate eorum est mirandus.
exsiluerunt gobelini, gobelini ingentes, magni gobelini specie foeda, multi gobelini, antequam saxa et stipites dicere potuisti. erant sex in quemque nanum, minime, etiam duo in Bilbonem; omnes prehensi sunt atque per rimam lati sunt, antequam fomes et silex dicere potuisti, Gandalpho excepto. ululatus Bilbonis adeo proderat, qui in puncto temporis fracto illum omnino excitauisset, et cum gobelini uenissent, ut illum prehenderent, fuit fulgor terrificus quasi fulgur in antro, odor quasi *puluis bombardica, et nonnulli mortui ceciderunt.
rima crepitu clausa est, in latere cuius Bilbo nanique alieno fuerunt! ubi fuit Gandalphus? de ea re et illi et gobelini nesciuerunt, nec gobelini ad eam cognoscendam manserunt. Bilbonem nanosque raptos abripuerunt. tenebrae fuerunt tales altae quales gobelini, qui in imis montium habitabant, soli perspicere potuerunt. meatus fuerunt quoquouersus praui implicatique, sed gobelini rectam uiam sciebant, tam bene quam uiam ad proximum *officium tabellarii scis; atque uia deorsum et deorsum descendit, et ualde iners fuit aer. gobelini fuerunt durissimi, et immisericorditer uellicauerunt, et cachinnauerunt atque uocibus saxeis horribilibus riserunt; et Bilbo etiam miserior fuit quam tempus in quo trollum e digitis pedum eius eum sustulerat. iterum atque iterum foramen-hobbitum amoenum clarumque uoluit. non postremum id uoluit.
nunc ante eos fulgor lucis rubrae apparuit. gobelini cantare, uel potius coaxare, coeperunt, tempus cum alapa pedum planorum in saxo plangentes atque etiam captiuos suos quassantes.
plaude! frange! rima atra!
rape, fuge! et furare!
ita ad orcorum castra
nunc descende, mi amice!
crepa! strepa! fracta pressa!
et include et contunde!
pulsa, pulsa longe infra!
ho-hi, ho-hi! mi amice!
uerberate, flagellate!
percutite et ferite!
laborate, nec cessate!
orci potent et cachinnent
circum, circum longe infra,
longe infra, mi amice!
sonitum ualde terrificum produxerunt. muri cum plaude! frange! et crepa! strepa! et cachinnatione foeda de ho-hi, ho-hi! mi amice! resonauerunt. significatio generalis carminis fuit satis clara; nam nunc gobelini flagella extulerunt et cum uerberate, flagellate! eos flagellauerunt, et currere quam celerrime potuerunt in fronte coegerunt; et cum in cauernam ingentem inciderent nonnulli nani iam clamitabant balabantque.
illa ab igne magno rubro in media illuminabatur, atque a facibus secundum muros, et gobelinorum plena fuit. omnes quorum, cum nani (Bilbone misello in tergo, ad flagella proximo) incurrerent, riserunt et humum pedibus pulsauerunt et manibus plauserunt, dum gobelini-agitatores ululant atque a tergo flagellis insonant. manni iam ibi fuerunt, in angulo conferti; et omnes sarcinae impedimentaque iacebant effracta perscrutantibus et olfacientibus et tangentibus et rixantibus gobelinis.
uereor ne id fuisset ultimum tempus in quo illos mannos paruulos optimosque umquam uiderunt, haud excepto iucundo paruulo ualido albo manno, quem Elrond Gandalpho commodauerat quia equus eius in semitis montium inutilis fuit. nam gobelini equos et mannos et asinos (atque multa terribiliora) edunt, et semper esuriunt. nunc tamen captiui de ipsis solum cogitabant. gobelini eos, manibus catenatis post terga eorum, in linea iugauerunt, et ad extremum cauernae, Bilbone paruulo in fine ordinis nitenti, traxerunt.
ibi in umbris in magno saxo plano gobelinus tremendus capite ingenti sedebat, cinctus a gobelinis armatis, qui secures atque enses flexos ferebant, quibus uti solebant. gobelini autem sunt crudeles, malefici, atque cordibus malis. res pulchras fecerunt nullas, sed multas callidas. cuniculos et fodinas fodere tam bene quam aliqui nani praeter callidissimos possunt, cum illa facere curant, quamquam sordida immundaque esse solent. malleos, secures, enses, pugiones, dolabras, forcipes, instrumenta quoque tormenti optime fecerunt uel alteros cogunt qui illa fecerint, captiuos atque seruos quibus laborandum est donec aere luceque carentes moriuntur. ueri simile est eos repperisse nonnullas machinas, quae ex quo tempore orbem terrarum uexauerunt, praecipue artificia callida ad multos homines simul interficiendos, nam in rotis et machinis et crepitibus gauisi sunt, et etiam laborare manibus suis magis quam uoluerint non sibi placet; sed illis in diebus et regionibus uastis non tantos processus (ita id dictum est) effecerant. nanos non praesertim oderunt, non magis quam omnes omniaque, praecipue modestos et prosperos, oderunt; in aliquibus regionibus nani mali etiam cum illis societatem fecerant. qui autem, propter bellum, de quo mentionem audiuisti sed quod non in hanc fabulam uenit, populo Thorini inuiderunt; nihilominus quem capiunt gobelini non curant, dummodo res est callida et secreta, atque captiui se defendere non possunt.
“qui sunt isti miselli homines?” Gobelinus Magnus inquit.
“nani sunt, et iste!” unus agitator inquit, catenam Bilbonis trahens ut ille in genua decidat. “eos inuenimus tegimen petentes in Vestibulo Antico nostro.”
“quid uis?” Gobelinus Magnus inquit se ad Thorinum uertens. “puto uos facere mala! consilium priuatum gentis meae speculari opinor! non mirabor discere quod fures estis! ueri simile est uos homicidas et dryadum amicos esse! ueni! quid dicis tu?”
“Thorinus nanus, tibi seruio!” ille respondit – quae solummodo nugae urbanae fuerunt. “de rebus quas suspicaris et fingis omnino ignorauimus. tegimen a tempestate petiuimus in antro, quod commodum atque uacuum esse uisum est; nihil ulterius a cogitationibus nostris fuit quam quocumque modo gobelinis incommodare.” id uerum satis fuit!
“hem!” Gobelinus Magnus inquit. “ita dicis! mihi liceat rogare quid tamen super montes egeritis, et unde ueneritis, et quo ieritis? re uera, mihi placeat cognoscere omnia de uobis. id tibi non multo proderit, Thorine Scutumquerceum, de gente tua satis multa iam cognosco; sed ueritatem mihi da, uel aliquid incommodissimum tibi praeparabo!”
“iter faciebamus ut cognatos inuiseremus, filios filiasque fratrum, et primos, secundos tertiosque consobrinos, atque ceteras progenies auorum nostrorum, qui in Oriente latere montium ualde hospitalium habitant,” Thorinus inquit, nonnihil nesciens simul in puncto temporis quae dicat, cum ueritas ad rem nequaquam sufficat.
“mendax est, O tremendissime!” unus agitator inquit. “cum animalia ista inuitauissemus ut descenderent, nonnulli gentis nostrae a fulgure percussi sunt in antro; sicut saxa mortui sunt. praeterea, is illum non explicauit!” ensem, quem Thorinus induerat, porrexit, ensem ipsum, qui e latibulo trollorum euenerat.
Gobelinus Magnus, cum primum eum uidit, uoce iratissima ululauit et omnes milites eius dentibus frenduerunt, scuta concrepauerunt, atque humum pedibus pulsauerunt. statim ensem recognouerunt. qui multos gobelinos trucidauerat in tempore suo, quo dryades candidae Gondolinis eos in collibus uenatae erant uel cum eis ante muros eorum pugnauerant. a quibus Orcristus appellatus erat, Scissor-gobelinorum, sed a gobelinis simpliciter Mordax appellatus est. illum oderant atque aliquem, qui illum ferebat, peius oderant.
“homicidae et amici-dryadum!” Gobelinus Magnus clamauit. “eos consecate! uerberate! mordete! frendite! ad foramina atra anguium plena auferte, numquam lucem iterum uideant!” adeo iratus fuit ut e sede exsiliret atque ipse cum hiatu oris impetum in Thorinum faceret.
nunc cum maxime omnibus lucibus in cauerna exstinctis, ignis ingens poof! in turre fumi caerulei fulgentis explosus est, usque ad tectum, quae scintillas albas acutas ubique inter gobelinos sparsit.
ululatus atque ululata, coaxantes, clamores atque clamata, fremitus atque maledicta, eiulatus atque eiulationes, qui consecuti sunt, in nullo modo describi possunt. multi centum feles ferae et lupi una lente uiui coquentes non cum illis comparuerunt. scintillae foramina in gobelinis inurebant, et fumus, qui nunc de tecto decidebat, tam densem faciebat aerem ut etiam oculi eorum non per eum uidere possent. mox alii super alios occidebant et mordentes atque calcitrantes atque pugnantes in cumulis uersabantur, quasi omnes insani facti sint.
subito ensis quidam in luce sua fulsit. Bilbo uidit eum per Gobelinum Magnum stupefactum in media eius ira pertransire. illo mortuo, gobelini milites ante ensem in tenebras eiulantes terga uerterunt.
ense in uagina recondito, “me sequimini statim!” uox ferox atque placida inquit; et antequam Bilbo quid accidisset sciuit iterum in fine lineae festinabat quam citius festinare potuit, secundum meatus tenebrosos plures, dum ululatus gobelinorum in tergo hebescent. lux pallida eos prorsum ducebat.
“citius, citius!” uox inquit. “mox faces suscitabuntur.”
“dimidium momentum, quaeso!” Dorius inquit, qui ad tergum iuxta Bilbonem fuit, uir honestus, qui illum, quam optime cum manibus uinctis potuit, scandere in umeros suos coegit, et tum cursu progressi sunt, catenis tinnientibus, atque multis offensionibus, quod manus habuerunt ad se erigendos nullas. diu non constiterunt, et illo tempore haud dubium fuit quin ad imum cor ipsum montis descendissent.
tum Gandalphus uirgam incendit. sane Gandalphus fuit; sed tum cum maxime nimis occupati fuerunt ut rogarent quomodo illuc adueniret. ensem iterum eduxit, qui iterum luce sua in tenebris fulsit. adeo cum ira arsit ut quandocumque gobelini aderant niteret; nunc tam nitens quam flamma caerulea fuit propter gaudium in interficiendo magni domini antri. cui nequaquam molestum fuit quam celerrime per catenas-gobelinorum secare et omnes captiuos liberare. nomen ensi fuit Glamdring Malleus-hostium, si recordaris. a gobelinis Verberator appellatus est, quem magis quam Mordacem, si possibile est, oderant. Orcristus etiam seruatus est; nam Gandalphus eum raptum e custode quodam pauescente etiam tulit. de pluribus rebus Gandalphus cogitauit; et quamquam omnia facere non potuit, pro amicis in angulo stricto multa facere potuit.
“adsumusne omnes?” ille inquit, capite summisso ensem eius Thorino tradens. “uideam: unum – qui est Thorinus; duo, tres, quattuor, quinque, sex, septem, octo, nouem, decem, undecim: ubi sunt Filius et Kilius? hic sunt! duodecim, tredecim – atque hic est Dominus Baggins: quattuordecim! ita, ita! res peior esse possit sed autem multo melior esse possit. nulli manni, nullus cibus, et ubi etiam simus nescientes, et copiae gobelinorum iratorum proxime in tergo! prorsum ueniamus!”
prorsum uenerunt. rectissime dixit Gandalphus: longe in tergo in aditibus, per quos uenerant, sonitus gobelinorum atque clamores horribiles audire coeperunt. ergo citius quam umquam perrexerunt, et quod miser Bilbo ire cum dimidia celeritate ceterorum nequaquam potuit – nam nani cursu tremendo currere possunt, mihi licet tibi dicere, quandocumque eis opus est – eum in tergis suis inuicem sustulerunt.
nihilominus gobelini citius quam nani currunt, et hi gobelini uiam melius cognouerunt (nam semitas fecerant ipsi), et ualde irati fuerunt; ut omnibus rebus actis nani etiam clamores atque ululatus propiores propioresque appropinquantes audire possent. mox etiam alapam pedum gobelinorum audire potuerunt, multorum pedum, qui solum pone angulum nouissimum esse uisi sunt. nictatio facum rubrarum pone eos in cuniculo, quem sequebantur, uideri potuit; et letaliter defatigabant.
“quare, o quare foramen-hobbitum umquam reliqui?” miser Dominus Baggins inquit, sursum deorsum in tergo Bomburis offendens.
“quare, o quare hobbitum miserabilem ad uenationem thesauri umquam attuli!” miser Bombur inquit, qui pinguis fuit, et sudore manente ex aestu atque terrore de nare prorsum uacillabat.
quo tempore Gandalphus pedem rettulit, Thorino comitante. angulum acutum circumuecti. “retro uerte!” clamauit. “ensem educe, Thorine!”
nec quicquam aliud agi potuit; quod gobelinis non placuit. festinantes magnis uocibus clamitantes circum angulum uenerunt, et Scissorem-gobelinorum et Malleum-hostium frigidos atque claros nitentes in oculis suis statim inuenerunt. illi, qui in primo agmine fuerunt, semel clamauerunt antequam trucidabantur. illi, qui in tergo fuerunt, etiam magis clamauerunt et retrorsus saliebant, prosternentes illos, qui post ipsos currebant. “Mordax et Verberator!” ululauerunt; et mox omnes commouebantur, atque plurimi retro ad uiam, qua aduenerunt, pellebantur.
diutius erat ante quam quiuis angulum illum circumuehi ausus est. quo tempore iterum nani progressi erant, longe, longe in cuniculos atros regni gobelinorum. cum gobelini id cognouissent, facibus exstinctis et calceis mollibus indutis, cursores celerrimos cum auribus oculisque acutissimis elegerunt. qui, tam ueloces quam mustelae in tenebris, et uix cum magis sonitu quam uespertilliones, procurrerunt.
quamobrem nec Bilbo, nec nani, nec etiam Gandalphus eos, qui adue niebant, audiuerunt. nec eos uiderunt. sed a gobelinis uidebantur, qui tacite in tergum cucurrerunt, nam Gandalphus ad nanos progredientes iuuandos uirgam cum luce hebete illuminabat.
subito Dorius, qui nunc in tergo Bilbonem ferens erat, a tergo in tenebris capiebatur. clamauit atque decidit; et hobbitus ex umeris in caliginem uolutus, caput in saxum durum offendit atque nullum ulterius meminerat.