Читать книгу Hobbitus Ille: The Latin Hobbit - Mark Walker - Страница 6
Оглавлениеhaec est fabula de rebus praeteritis. illis temporibus linguae atque litterae a nostris hodie ualde distulerunt. illae linguae in sermonem Latinum conuersae sunt. duas autem quaestiones animaduertas, scilicet: (1) Latine, uerbum nani solum signifi cat pumiliones, id est homines paruulos non, ut in hac fabula, gentem antiquam e qua Thorinus Scutumquerceum et comites orti sunt. (2) hic orcus est nomen quod illis in temporibus hobbiti beluis, quae plerumque gobelini (aut hobgobelini pro generibus grandioribus) appellantur, dederunt. id nomen nequaquam pertinet ad Orcum Latine, id est Dis, deus inferus aut inferi ipsi.
runae fuerunt litterae ueteres, quae in principio ad eas insculpandas et inscribendas ligno uel saxo uel metallo in usu erant, itaque tenues atque angulosae fuerunt. in temporibus huius fabulae nani solum illis frequenter uti sunt, praecipue historias priuatas aut arcanas scribendi causa. in hoc libro runae eorum runis Latinis, quas nunc pauci cognoscunt, signifi cantur. si runae in Tabula Geographica Throris cum uerbis Latine transcriptis (in paginis XXXIV et LXVII) comparantur, tum litteras ad linguam nostram accomodatas inuenire et titulum in runis superscriptum legere licet.
in Tabula Geographica omnes runae solitae inueniri possunt. pro j atque v, i atque u utuntur. nulla fuit runa pro q (utere cw); neque pro z (runa nanorum uti licet, si necesse est). inuenies, tamen, aliquas runas singulas signifi care duas litteras nouas, scilicet: th, ng, ee; aliis quoque runis generis eiusdem ( ea et st) aliquando utebantur. ianua celata signata est i . a latere manus eam monstrauit, et sub ea haec scripta sunt:
duae runae ultimae sunt litterae primae Throris et Thraini. runae-lunae, quas Elrond legit, fuerunt:
in Tabula Geographica, quattuor cardines a runis signifi cantur, cum Oriente in summo, ut solebat in tabulis geographicis nanorum, itaque legantur in modo horologii: Or(iens), M(eridie), Oc(cidens), S(eptentriones).