Читать книгу Hobbitus Ille: The Latin Hobbit - Mark Walker - Страница 9

CAPVT TERTIVM REQVIES BREVIS

Оглавление

illo die nec cecinerunt nec fabulas narrauerunt, etiamsi caelum factum est tranquilius; nec proximo die, nec postridie. coeperant sentire periculum utrimque non longe abesse. sub stellis castra posuerunt, et equi eorum magis cibi quam ei habuerunt; nam satis graminis fuit, sed non multa in saccis eorum, etiam cum quibus e trollis capta erant. mane quoddam flumen in loco lato uadosoque clamoris saxorum et spumae pleno transierunt. ripa ulterior fuit ardua lubricaque. cum ad summam eam aduenissent, mannos ducentes, montes ingentes appropinquauisse prope se aspexerunt. iam itinere facili unius diei ab imo proximo abesse uisi sunt. qui aspectu ater tenebrosusque fuit, quamquam maculae solis fuluis in lateribus eius fuerunt, et post umeros eius apices cacuminorum-niueorum nitebant.

“estne Mons Ille?” Bilbo uoce graui interrogauit, eum cum oculis rotundis aspiciens. numquam aliquid tanti aspectus ante uiderat.

“minime!” Balinus inquit. “haec est inceptio solum Montium Nebulosorum, et nobis eundum est per aut supra aut subter eos nescio quomodo, priusquam in Vastaterram introeamus ultra. et longinqua est uia etiam ab latere altero quorum ad Montem Solum in Oriente, ubi Smaug in thesauro nostro iacet.”

“o!” Bilbo inquit, et tum maxime sensit se fessiorem esse quam umquam recordatum esse se ante sentisse. de sella molli sua ante ignem in exedra dilecta in foramine-hobbito, atque de canendo aenei rursus cogitabat. id non postremum fecit!


nunc Gandalphus eos duxit. qui “non nobis amittenda est uia, aut peribimus,” inquit. “primum nobis opus est cibi atque requiescere in salute tolerabili – ualde necesse est quoque Montes Nebulosos a uia idonea suscipere, alioqui apud eos amittemur et uobis redeundum atque ab initio iterum proficiscendum est (siquidem umquam rediretis).”

eum rogauerunt quo eat, et ille respondit: “ad limen ipsum Vastitatis aduenistis, ut aliqui sciatis. celata in aliquo loco ultra est uallis amoena Riuendellis, qua Elrond Domi Familiaris Vltimae habitat. ab amicis nuntium misi, et exspectati sumus.”

quae iucunda grataque esse uisa est, sed illuc non adhuc uenerunt, et inuenire Domum Familiarem Vltimam in occidente Montium non res tam facilis quam ea esse uidetur. nec arbores nec ualles nec colles adesse uisi sunt, qui terram in fronte interrumperent, unus cliuus ingens solus sursum atque sursum leniter tendens qui imis montis proximi obuiam iret, terra lata colore Callunae uulgaris et saxi friabilis, cum maculis ictibusque graminei-uiridis et muscosi-uiridis, quae locos, in quibus fortasse aqua adesset, patefecerunt.

mane fugit, post meridie uenit, sed per tota deserta tacita fuit nullum signum domicilii alicuius. anxii fiebant, quod nunc domum paene in aliquo loco inter se et montes celari posse perceperunt. ualles inopinatas, tenues cum lateribus praecipitibus, quae sub pedibus eorum repente patuerunt, inuenerunt, et admirantes despexerunt ut arbores subter se atque aquam fluitantem in imo uallis uiderent. fuerunt canales, quos paene transilire potuerunt, sed in quibus deiectus aquae altissimi fuerunt. fuerunt angustiae tenebrosae, quas nec transilire nec in quas descendere potuerunt. fuerunt paludes, nonnullae uirides et amoenae aspectu, cum floribus florescentibus et altis; sed si mannus quidem cum sarcina in dorso ibi ambulet, numquam iterum exeat.

terra uerum fuit multo latior a uado ad montes quam umquam conieceris. Bilbo stupefactus est. uia sola cum lapidibus albis, aliis minimis, aliis cum musco aut Callunis uulgaris semi-tectis, designata est. uiam persequi omnino fuit negotium tardissimum, etiam Gandalpho ducente, qui iter suum satis bene cognoscere uisus est.

capite atque barba quassante huc illuc lapides quaesiuit, et ceteri eum ducentem secuti sunt, sed die occidente nihilo propiores finem *quaesitionis esse uisi sunt. tempus-theae longe praeterierat, et mox tempus-cenae eodem modo praeteriturum uisum est. blattae circumuolitabant, et lux ualde hebescebat nam luna non orta est. mannus Bilbonis ad radices lapidesque offendebat. tam repente ad marginem decliuis et praecipitis loci aduenerunt ut equus Gandalphi paene de cliuo delaberetur.

“eccillud demum!” ille clamauit, et ceteri illum circumsteterunt super marginem despicientes. uallem longe infra uiderunt. uocem aquae currentis in alueo saxeo in ima audire poterant; odor arborum in aere erat; et erat in latere uallis trans aquam lux.

Bilbo modi in quo secundum uiam praecipitem anfractam in uallem celatam Riuendellis delapsi sunt serpseruntque numquam oblitus est. dum descendunt, aer calidior fiebat, et is ab odore pinuum adeo somnolentus fiebat ut subinde nutaret et paene delaberetur uel nasum suum ad ceruicem manni offenderet. dum deorsum atque deorsum eunt, corda sua surgebant. arbores in fagos quercusque mutabantur, et in crepusculo erat sensus amoenus. uiri ditas ultima e gramine paene palluerat cum tandem ad nemus apertum non procul super ripas fluminis aduenerunt.

“hmmm! est odor dryadum!” Bilbo cogitauit suspiciens stellas, quae clarae atque caeruleae fulgebant. tum carmen simile risui in arboribus erupit:

quid facitis? quo uaditis?

calcandi manni uobis sunt!

tra-la tra-la fluentia

in ima ualle flumina!

quid quaesitis? quem ducitis?

fumantes fasces cocti sunt!

hi-ho hi-ho hi-ho hi-ha

in nostra ualle lepida,

ha! ha!

quo uaditis comantibus

cum barbis nunc quassantibus?

insciti uos, insciti uos,

cur Baggins atque Balinus

descendant nunc et Dwalinus

in uallem Iunio

ha! ha!

o uultis hic resistere,

aut subito discedere?

de caelo deciditque lux

dum manni errant nunc est nox!

sunt stulti fugientes tunc

iucundi qui manentes nunc

et audientes nostros

ad usque mane modos

ha! ha!

sic inter arbores riserunt atque cantauerunt; et omnino nugas, ut puto, tu id fuisse existimas. de quo nequaquam curauerint; multo magis riserint si ita illis dixeris. fuerunt sane dryades. quas mox, tenebris densatis, Bilbo aspexit. qui dryades amauit, quamquam raro illis obuiam iit; sed porro illas paulo timuit. nani erga illas non amici animo sunt. tales etiam nani honesti quales Thorinus et amici aut illas esse stultas existimant (qui est modus stultissimus existimandi) aut illis irascuntur, quod aliquae dryades eos sollicitant ridentque, praecipue barbas eorum.

“ecce!” uox quaedam inquit. “uide Bilbonem hobbitum in manno, carissime, estne iucundissimum!”

tum carmen alterum inceperunt tam ridiculum quam id quod in toto descripsi. postremo unus, procerus iuuenis ex arboribus egressus capite summisso Gandalphum et Thorinum salutauit.

qui “accipio uos in uallem!” inquit.

“gratias ago tibi,” Thorinus paulo asperius inquit; sed Gandalphus iam ex equo desiluerat et coram dryadibus iocose loquebatur.

“e uia uestra aliquantum errauistis,” dryas inquit: “id est, si iter ad semitam solam trans aquam facitis et domum ultra. uos in uia recta ponemus, sed uobis eundum est pedibus, donec pontem transistis. manetisne paulisper ut nobiscum cantetis, aut statim pergetis? illic cena coquitur,” inquit. “ignes ligneos coquendos olfacere possum.”

quamquam fessus fuit, Bilboni paulisper manere placuerit. cantus dryadum non est res praetereunda, in Iunio sub stellis, non si tales re s curas. ei quoque placuerit habere uerba nonnulla priuata cum hac gente, quae nomina eius atque omnia de eo cognoscere uidebatur, etiamsi eam antea non uidit. putauit se a sententiis eorum de facinore audaci delectari. dryades multa sciunt et gens est miranda ad res nuntiandas, et quid apud gentes terrae agatur intellegunt tam cito quam aqua fluit, aut citius.

sed tunc omnes nani, cenae cupidi quam primum, manere recusauerunt. prorsus ierunt omnes, mannos ducentes, donec ad semitam bonam ferebantur itaque demum ad ripam ipsam fluminis. quod cito atque cum strepitu fluebat, sicut flumina montana in uesperi aestiuo agere solebant cum sol per totum diem in niue longe supra adfuit. fuit unus pons solus, angustus saxeusque sine pluteo, tam angustus quam unus mannus transire poterat; trans quem, lente cauteque, singulis eundem est, quisque mannum suum freno ducens. dryades lanternas claras ad ripam tulerant, et dum manus transit, carmen iocosum cantauerunt.

“noli mergere barbam tuam in spuma, pater!” Thorino, qui paene in manibus genibusque flexus est, clamauerunt. “illa est satis longa sine aquam aspergendo.”

“caue ne Bilbo omnia liba edat!” clamauerunt. “tam pinguis est ut non per *claustella etiam eat!”

“tacite, tacite! Homines Boni! atque ualete!” Gandalphus inquit, qui nouissimus uenit. “sunt uallibus aures, et sunt dryadibus nonnullis linguae nimis iucundae. ualete!”

ita demum omnes Domum Familiarem Vltimam aduenerunt, fores cuius patere inuenerunt.

nunc est res insolita, sed de rebus quae sunt bonae habere atque de diebus qui sunt boni agere celeriter dici possunt, minime audiri, dum res incommodae, palpitantes, etiam crudeles, fabulam bonam fieri possint atque nihilominus diutiores narrari. in domo illa bona diu manserunt, dies quattuordecim minimum, et illis magnum est discedere. in aeternum Bilbo ibi remanserit – etiamsi desiderium quoddam eum, sine molestia, retrorsum ad foramen-hobbitum abstulerit. nihilominus de mora eorum sunt pauca narrari.

dominus domus fuit dryadum-amicus – unus gentis illius patres cuius in fabulis insolitis ante inceptum Historiae apparuerunt, bella gobelinorum malorum et dryadum et hominum primorum in Septentrionibus. illis in diebus nostrae fabulae fuerunt aliqui etiam quorum maiores fuerunt et dryades et heroes Septrionum, atque Elrond dominus domus eorum fuit princeps.

qui tam nobilis et speciosus fuit quam dominus-dryadum, tam fortis quam bellator, tam callidus quam magus, tam uenerabilis quam rex nanorum, atque tam benignus quam aestas. in fabulis multis apparet, sed pars eius in narratione magni facinoris Bilbonis est parua solum, quamquam magni momenti, ut uidebis, si umquam ad finem aduenerimus. domus eius fuit perfecta, utrum tibi optime placuit cibus, aut somnus, aut labor, aut fabulas narrare, aut cantare, aut solum sedere et cogitare, aut mixtura iucunda omnium eorum. res malae in uallem illam non uenerunt.

utinam mihi tempus sit ut paucas etiam fabularum aut unum aut duo carminorum, quae in domo illa audiuerunt, tibi narrem. omnes, manni quoque, paucis diebus illic requieti fortesque fiebant. uestes eorum reparatae sunt, item contusiones, animi atque spes. sacci eorum cum cibaria et commeatibus, leuibus portandi causa sed fortibus transferendi causa supra transitus montium, impleti sunt. consilia eorum a consilio optimo emendata sunt. itaque tempus ad pridie mediam aestatis aduenit, et iterum eis prima luce mane mediae aestatis proficiscendum est.

Elrond omnia de runis omnium generum intellexit. illa die enses, qui ab latibulo trollorum ablati erant, aspexit atque: “illi non a trollis facti,” inquit, “sunt enses antiqui, enses antiquissimi Dryadum Altarum Occidentis, stirpum mearum. facti sunt in Gondoline bellorum-gobelinorum causa. haud dubium quin illi ex aceruo draconis aut praeda gobelinorum euenissent, quia saecula multa abhinc dracones atque gobelini oppidum illum deleuerunt. hic, Thorine, a runis Orcristus appellatur, Scissor-gobelinorum in lingua uetere Gondelinis; fuit lamina clara. hic, Gandalphe, fuit Glamdring, Malleus-hostium, quem olim rex Gondelinis gessit. bene eos curate!”

“unde trolla eos acquiserint miror?” Thorinus inquit ensem curiositate noua aspiciens.

“nescio,” Elrond inquit, “sed potest existimare trolla tua praedata esse praedatores alteros, aut reliquias praedationum ueterum in aliquo secreto in montibus inuenisse. audiui thesauros ab antiquis diebus adhuc oblitos in antris desertis fodinarum Moriae inueniri posse, ex eo tempore belli nanorum gobelinorumque.”

haec uerba Thorinus considerauit. “hunc ensem in honorem curabo,” inquit. “mox gobelinos iterum scindat!”

“ueri simile est desiderium illum perbreui tempore in montibus concessum iri!” Elrond inquit. “sed nunc tabulam geographicam tuam mihi exhibe!”

quam cepit et diu aspexit, tum caput quassauit; quod si nanos atque cupiditatem eorum auri non omnino approbat, dracones atque maleuolentiam eorum crudelem odit, et ruinam urbis Conuallis atque tintinnabula eius iucunda atque ripas conflagratas Fluminis Fluentis nitidi meminisse eum miseruit. luna in cornu lato argenteoque lucebat. tabulam sustulit et lux candida per eam luxit. “quid est hoc?” inquit. “hic sunt litterae-lunae, iuxta runas simplices quae ‘quinque pedes altitudine ianua et in latum tres ambulent’ dicunt.”

“quid sunt litterae-lunae?” hobbitus rogauit, ualde concitatus. tabulas geographicas dilexit, ut antequam tibi dixi; et ei etiam runae et litterae et chirographum callidum placent, quamquam quandocumque ipse scripsit aliquantulum tenue araneosumque fuit.

“litterae-lunae sunt litterae-runae, sed eas uidere non potes,” Elrond inquit, “cum eas directe intueris. quae uideri poterunt solum cum luna post eas luxerit, et porro, de callidioribus generibus lunam oportet et formae et temporis eiusdem esse quam diem in quo scriptae sunt. nani eas reppererunt atque eas cum stilis argenteis scripserunt, sicut amicis tuis licet tibi dicere. non dubium est quin illae pridie mediam aestatis in luna crescente iampridem scriptae essent.”

“quid dicunt?” Gandalphus et Thorinus una rogauerunt, paulo fortasse sollicitati etiam quod Elrond rem primum inueniret, quamquam re uera antequam nulla occasio fuit, nec altera fuerit donec tempus incognitum.

“iuxta lapidem glaucum sta cum turdus pulsat,” legit Elrond, “et sol occidens in luce ultima Diei Durini claustellum illuminabit.”

“Durinus, Durinus!” Thorinus inquit. “fuit pater patrum gentis ueterrimi nanorum, Barbarumlongarum, atque maiorum meorum primus: heres eius sum.”

“tum quid est Dies Durini?” Elrond rogauit.

“prima dies Anni Noui nanorum,” Thorinus inquit, “est, ut omnes scire oportet, prima dies lunae nouissimae Autumni in limine Hiemis. etiamnunc a nobis appellatur Dies Durini, in qua luna nouissima atque sol simul in caelo sunt. uereor autem ne illa res nos non multo iuuet, quod his in diebus supra artem nostram est ut diuinemus quando tale tempus rursus ueniat.”

“id uideri restat,” Gandalphus inquit. “estne magis scripti?”

“nihil qui a hac luna uideri potest,” Elrond inquit, et tabulam Thorino reddidit; tum ad aquam descenderunt ut pridie mediam aestatis dryades saltantes et cantantes uiderent.

mane proximum fuit mane mediae aestatis tam serenum et uiridem quam somniari potest: caelum caeruleum nec umquam umbra quaedam, et sol in aqua saltans. nunc inter carmina eos saluere atque ualere iubentia abequitauerunt, cum animis ad facinora ulteriora praeparatis, et cum scientia uiae, quae sibi sequenda est super Montes Nebulosos ad terram ulteriorem.

Hobbitus Ille: The Latin Hobbit

Подняться наверх