Читать книгу Philosophiae Moralis Institutio Compendiaria, with A Short Introduction to Moral Philosophy - Francis Hutcheson - Страница 15

Оглавление

JUVENTUTI ACADEMICAE SALUTEM.

In celebri apud antiquos Philosophiae divisione, quae pars moralis appellabatur, has complexa est disciplinas; Ethicam, strictius dictam, quae hominum mores internos regere profitetur et emendare, et Jurisprudentiam naturalem. Hujus deinde tres sunt partes: prima, Jurisprudentia privata, quae jura docet legesque in libertate naturali vigentes: altera, Oeconomica, leges tradens et jura quibus regenda est domus: tertia est Politica, quae Rerum publicarum formas explicat, ipsarumque inter se jura. Harum omnium in hoc libello prima traduntur elementa: quibus perlectis, tyronibus facilior erit aditus, ad clarissima, in hac philosophia, sive antiquorum Platonis, Aristotelis, Xenophontis, Ciceronis; sive nuperorum, Grotii, Cumberlandi, Puffendorfii, Harringtoni, aliorumque scripta et inventa cognoscenda.

Nobis etiam non monentibus, perspicient Eruditi, quanta hujus libelli pars ex claris <ii> aliorum scriptis est deprompta; ex Cicerone et Aristotele; atque, ut alios sileam recentiores, ex Puffendorfii de Off. Hom. et Civis libello; quem, vir optimus, doctissimus, Gerschomus Carmichael nuper in hac Academia P. Professor, inter omnes ejusdem commentatores palmam ferens, ita supplevit et emendavit, ut libri substantiâ, quam vocant, multo pluris sint accessiones. [De instituto meo autem, quod] [Cur autem] post tot hujusmodi libellos a viris doctissimis conscriptos, hunc contexendum susceperim, [sic habetote] [haec causa est]: Docenti cuique suo utendum judicio, sua arridet methodus, docendi ratio, rerum series, [argumentorumque momenta, quae discentium ingeniis, ut juvenum captus est, optimè accommodata, atque ad sensus penitùs permanantia, sibi videntur. Quumque nostra methodus, istis quae nuper invaluerunt, non paullum discrepet; si quid ea afferat [quae discentium captui accommodatissima sibi videtur. Si quid autem in nostra methodo sit quod discipulis prodesse potest, eorum intererit, breve aliquod in manibus terere syntagma, quod rerum seriem, summaque disputationum capita exhibeat; ipsisque omnia vivâ voce fusius explicata, in memoriam revocet. <iii>

{Ciceronis de officiis libros suo merito laudatissimos, viri quidam docti, tanquam Ethices totius summarium complexos absolutum, inconsideratè nuper laudarunt; quum ipse saepius testetur, totam de virtute summoque bono doctrinam, Ethices partem longè praestantissimam et maximè necessariam, alibi quaerendam; cujus etiam locos praecipuos, in libris de Finibus et Tusculanis, ipse antea tractaverat: quinetiam moneat, se, in libris de Officiis, praecepta tradidisse, Stoicos potissimùm secutum; quibus tantum inter virtutes, et officia ex virtute, discrimen esse placuit, ut haec in rerum mediarum, quae nec bonae sint nec malae, numero habuerint. Docent itaque hi de officiis libri, qua ratione, viri honesto loco nati, virtutumque cognitione satis ante instructi, vita sit instituenda, ut honestati verae is semper adhaerescens, opes, potentiam, gratiam, honores, et gloriam consequatur.

In hoc libello denuo excudendo, quaedam addenda videbantur, et non pauca corrigenda. Cogitabam etiam claros in hac philosophia scriptores, et antiquos et nuperos passim citare, locosque librorum commonstrare. Verum <iv> reputabam; hoc iis solùm profuturum quorum in manibus essent ipsi libri; qui nullo fere negotio, consultis librorum indicibus, eadem sibi reperire possent: labori igitur et ingrato et parum necessario peperci. Vix ipsos latet in Philosophia tyrones, Ethices fundamenta, et generalem omnem de moribus doctrinam, apud antiquos modo laudatos, et Cumberlandum, comitemque de Shaftesbury, copiose explicatam esse: nullumque de jure naturali et gentium locum, scriptores claros Grotium et Puffendorfium, Barbeyracii commentariis uberrimis auctos, Harringtonium, Lockium, et Bynkershokium, ne plures memorem, intactum reliquisse: apud Barbeyracium etiam reperiuntur nuperorum nomina, qui singulas quaestiones plenius exposuerunt: quorum libri, iis qui uberiores de locis singulis disquisitiones perspicere volunt, sedulo sunt evolvendi.}

Vobis, Juvenes, non Eruditis, haec scribuntur elementa: quibus paulum immorati, ad majora progredimini et ampliora; ad omnis scientiae, omnis elegantiae, artiumque bonarum inventores et excultores eximios scriptores Graecos et Romanos <perlegendos>. Dumque hos exprimitis, <v> puriores sacrarum literarum, quae miseris mortalibus certam vitae beatae spem reducunt, fontes aditote; ut animos vestros omni virtute exornetis, ad omnia officia honestiora instruatis, cognitionisque sitim ingenuam et laudabilem expleatis. {Animis igitur vestris medeatur Philosophia; inanes solicitudines detrahat, cupiditatibus liberet; pellat timores: ita morati sitis, ita animo et vita constituti, ut ratio postulat: neque hanc disciplinam ostentationem scientiae, sed legem vitae sanctissimam putetis, quam nemo sine scelere, nemo impunè spreverit; cujusque monitis parere, quantum animo conniti possumus, summa est naturae nostrae dignitas, summa sapientia, vitaeque prosperitas.}

Βίον αιροῦ τὸν ἄριστον,· ἡδὺν δ’ αὐτὸν ἡ συνήθεια ποιήσει.

Pythag.1

Ἤδη οὐ̑ν ἀξίωσον σεαυτὸν βιου̑ν ὡς τέλειον καὶ προκόπτοντα· καὶ πα̂ν τὸ βέλτιστον ϕαινόμενον ἔστω σοι νόμος ἀπαράβατος

Epictet. Enchir.2

Ἀνδρας γενομένους ὁ θεὸς παραδίδωσι τῇ ἐμϕύτῳ συνειδήσει ϕυλάττειν, ταύτης ὀῦν ϕυλακῦς μηδαμῶς καταϕρονητεόν, ἐπεὶ καὶ τῷ Θεῷ ἀπάρεστον, και τῷ ἰδίῳ συνειδότι ἐχθροι ἐσόμεθα.

Ejusd. Fragment.3

Αἱροῦ πρότερον τὰς επιθυμίας κολάζειν, ἤ διὰ τὰς ἐπιθυμίας κολάζεσθαι.

Ejusd.4

Ἑνὶ τέρπου καὶ προσαναπαύου, τὡ ἀπὸ πράξεως κοινωνικη̑ς μεταβαίνειν ἐπὶ πρα̂ξιν κοινωνικὴν σὺν μνήμῃ Θεοη̑.

M. Antonin.5

Ἐπὶ πὰση ὁρμῃ̑ καὶ σμικρου̑ καὶ μεγάλου πράγματος Θεὸν ἀεί που δει̑ καλου̑σιν.

Plato, in Tim.6

Ἀθανάτοις τε Θεοι̑ς καὶ ἡμι̑ν χάρματα δοίης.

incerti Poetae7

Philosophiae Moralis Institutio Compendiaria, with A Short Introduction to Moral Philosophy

Подняться наверх