Читать книгу Philosophiae Moralis Institutio Compendiaria, with A Short Introduction to Moral Philosophy - Francis Hutcheson - Страница 19

Оглавление

PHILOSOPHIAE MORALIS

INSTITUTIO COMPENDIARIA

LIBER I


Ethices Elementa.

CAPUT I De Hominis Natura ejusque Partibus.

I. Quemadmodum caeterae omnes artes et disciplinae, bonum aliquod {naturae accommodatum} consequendum tanquam finem suum respiciunt; Philosophiam moralem, quae vitae totius ordinandae ars est, finem spectare longe praestantissimum necesse est; quum se ducem profiteatur, quantum hominum viribus fieri potest, ad vitam [eam quae maximè est secundum naturam, quam docet etiam esse beatissimam] [beatam], cui inservire debent omnia quae caeteris artibus effici possunt. Suo igitur jure in caeteras imperium sibi arrogare videtur{, eatenus saltem ut praescribat quasnam quisque, et quem ad finem, excolere debeat}. Quum [vero communis haec sit anticipatio sive naturae judicium, quod in animorum affectione aliqua aut habitu, atque actionibus consentaneis] [autem constet inter omnes, in virtutibus ipsis, atque in officiorum functione], vel situm sit [esse] illud Beate vivere, vel eorundem <2> ope {parari et} obtineri; [in quo philosophorum omnium, rationibus utcunque discrepantium, consentit oratio, docentium in ipsis virtutibus officiorumque functione, summi boni adipiscendi, sive beate vivendi, spem omnem esse sitam;] [(si modo virtutem appellent “vires animi aut habitus praestantissimos,” atque officia, descriptione hujusmodi rudi & generali, “actiones omnes quae ex virtutibus proficiscuntur,” aut quae, secundum rectam rationem, hominis summo bono assequendo inserviunt)] in Philosophia morali <tradenda,> haec <duo> imprimis sedulo erunt investiganda, [quaenam vita sit secundum naturam; quaenam beatissima] [in quo sita sit vita beata]; quidque sit ipsa virtus.

Quicunque divina mente et ratione, cum mundum hunc universum, tum genus humanum fabricatum fuisse credit, expectabit in ipsa hominis natura et constitutione [fabrica] repertum iri indicia haud obscura, quae monstrent, quodnam sit hominis {munus et} opus proprium, ad quodnam vitae genus et officia, sit a natura provida et solertissima subornatus; quaenam denique res vitam homini beatam efficere possint. Intrandum igitur in hominum naturam, ut perspiciamus “quid simus, quidnam victuri gignamur,”1 et quos Deus nos esse jusserit. {Dei autem naturaeque voluntas optimè innotescet anquirentibus, quaenam sint ea omnia quae sensu quovis naturali nobis commendantur, quaeque eorum praecipua; ad quaenam appetenda naturâ impellamur; quaenam denique ad vitam beandam vim habeant maximam.} In hac disquisitione leviter tantum attingenda ea quae ad alias pertinent disciplinas [scientias], ut in his praecipue moremur <3> quae ad mores regendos plurimum valent.

More omnium disciplinarum, a notioribus ad magis obscura detegenda progredimur: neque, rerum dignitate ducti, ab iis quae naturâ prima sunt, Dei nempe Op. max. voluntate <non> ordimur; sed a naturae nostrae constitutione, quae cognitu facilior [cognitione prior] est; ut eâ perspectâ colligamus, quodnam [de animorum affectionibus et actionibus nostris Dei] [circa animi nostri consilia et actiones, divini] fabricatoris sit consilium et voluntas. Neque prorsus omittenda ea officiorum indicia aperta, quae vitae humanae commoditates [commoda] atque utilitates exhibent externae; licet forte ex alio fonte fluat omnis vera virtus, quàm ex istiusmodi voluptatum aut utilitatum appetitione [appetitionibus], <quae continent res externae>.

II. Primo igitur, constat homo ex animo [anima] et corpore, quorum utrumque suas habet vires partesque naturales: corporis partes cognitionem habent faciliorem, medicis propriam; hoc <tantum> obiter attingimus, illud ita formatum esse, ut longe aliorum animantium corporibus antecellat. {Non solum enim} sensuum organis, [partibusque, aliis ad vitam cujusque, aliis ad generis conservationem aptissimis instructum est, verum etiam iis artificiosissime fabricatis, quae operi cuique, mentisque solertis et artificiosae imperiis infinitis exequendis commodissime inserviant] [instructum est, partim ejus, aliae ad vitam cujusque, aliae ad genus humanum conservandum sunt aptissimae; aliae ad motus omnes pro mentis imperio peragendos, infinitamque eam actionum varietatem, quam efficere voluerit mens solers et artificiosa]. <4> Non praetereunda est forma ad dignitatem erecta, et contemplationi idonea; membrorum motus facillimi et celeres; tot artium ministrae manus <solertissime fabricatae>; vultusque ad omnium animi motuum indicia exhibenda flexibilis{; quaeque ad vocis variae et orationis usum in corpore machinata est natura:} quae omnia fusius persequuntur anatomici.

Artificiosam [Exquisitam] hanc corporis compagem [machinam], fluxam et caducam esse, novis quotidie egentem ciborum fulturis, et continuo vestitu, alioque cultu, quò a malis innumeris extrinsecus irruentibus protegatur, norunt omnes: in tutelam igitur data est animo sagaci et provido, quae altera pars hominis, eaque longe praeclarior.

III. Animi autem partes, quarum est adspectus illustrior, sunt variae{*}: ad duas tamen reducuntur classes; quarum altera vires omnes cognoscendi continet, quae Intellectus dicitur; altera vires appetendi quae dicitur voluntas.

Intelligendi vires sunt plures, ideo hic brevius percurrendae, quod in iis plenius explicandis versentur Dialecticae et Philosophiae primae scriptores. Primo veniunt sensus, <5> quo nomine appellatur “Animi quaevis constitutio aut conformatio naturalis, cujus vi certas Ideas aut species ex certis accipit [recipit] rebus objectis”: Suntque hi sensus vel externi vel interni. Externi a corporeis pendent organis, ita constituti, ut ex motu quovis validiore, aut mutatione in corpore, sive per vim extrinsecus impressam, sive per vim internam, confestim oriatur in animo perceptio quaedam aut informatio. Gratae sunt, aut saltem non molestae perceptiones, quae excipiunt motus, mutationes, [impulsionesque] [aut impressiones] corpori utiles aut innocuas; molestae vero et cum dolore conjunctae, quas excitant mutationes corpori nociturae.

Corporis voluptates et dolores quamvis satis valide animum commoveant, breves sunt plerumque et fluxae <admodum>: neque voluptatum {istiusmodi} praeteritarum recordatio {per se} grata est, aut dolorum molesta.

Sensibus his primam [primas] bonorum malorumque notitiam adipiscimur [comparamus notitias]. Quae res {sensibus externis objectae} gratas excitant perceptiones, sunt bonae, quae molestas malae. <Earum quae sensibus obiciuntur externis> Quae aliis {sensibus subtilioribus} cernuntur [percipiuntur] motum excitantes gratum, bona [itidem] [simili ratione] dicuntur, et quae molestum, mala. Beatitudo vulgò dicitur is [in universum, est] “status ubi rerum {motum} gratum <sensum> excitantium suppetit copia, dolore {omni graviori} amoto.” Miseria, “ubi irruunt <6> dolores crebri et diuturni, omnia ferè grata excludentes.”

A corpore pendent etiam Perceptiones quaedam mediae, <nulla aut> exigua cum voluptate aut dolore per se conjunctae; quae rerum externarum suppeditant notiones [ideas], earumque mutationes indicant. His corporum quorum vis magnitudines, figuras, situs, motum, aut quietem cognoscimus; quae omnia visu et tactu praecipue cernuntur [percipiuntur]; neque sensum excitant per se vel gratum vel molestum; licet nos saepe certiores faciant eventuum, ex quibus, alia de causa, cupiditatem [laetitiam] aut iram, gaudia aut moerores colligamus.

Corporis voluptates et dolores, nobis cum mutis animalibus communes, nonnullum ad vitam vel beatam vel miseram momentum afferunt [habent]. Perceptiones mediae, rerum externarum qualitates indicantes, magnum praebent in vita usum, in actionibus externis regendis, in rerum cognitione, et in artibus fere omnibus capiendis et exercendis.

Utrumque {hoc} perceptionum {externarum} genus dici potest directum et antecedens; quòd non alias ideas aut species praecurrentes exigat. Aliae autem sunt perceptiones, etiam earum specierum quae non sine organis corporeis ad animum perveniunt, quas, distinguendi causa, dicimus reflexas aut subsequentes, quia alias prius admissas subsequantur <7> ideas; de quibus mox erit agendum. Hactenus de sensibus externis.

IV. Sensus interni, sunt illae animi vires, quibus omnia quae intra se fiunt, aut ipse secum molitur, percipit; sive actiones, sive passiones, judicia, voluntates, desideria, gaudia, dolores, et agendi consilia. Hae vires, conscientiae internae, aut reflexionis nomine, apud claros scriptores appellantur; quibus omnia quae in ipsa mente fiunt cernuntur [objiciuntur], pariter ac sensibus externis res externae. Hi sensus externi et interni omnem suppeditant idearum supellectilem, [aut] [et ratiocinandi] materiam, in qua exercetur homini propria rationis vis; quae plenius forent declaranda, nisi ad logicam pertinerent.

Rationis ope, rerum relationes, quae dicuntur, <et> cognationes, et nexus cernere valet mens; “consequentia” et “causas, earumque progressus, et antecessiones non ignorat, similitudines comparat, et rebus praesentibus adjungit et annectit futuras, et facile totius vitae cursum videt, ad eamque degendam praeparat res necessarias.”2

Rationis usu facilè innotescit, mundum universum Dei sapientissimi opt. max. consilio ab initio fuisse constitutum, et omni tempore administratum,3 atque humano generi tributam esse hanc rationis, supra caetera animantia, praestantiam, una cum caeteris omnibus <8> sive corporis sive animi viribus, unde hominibus elucere poterit parentis sui, creatoris et conservatoris munificentissimi, ratio et consilium; quaeque hominum officia, quod vitae genus et institutio, ipsi sint grata.

V. Quum autem omne ferè bonum, quod momentum aliquod per se afferre potest ad vitam beatam, sensu aliquo proximo ratiocinationem omnem antecedente, percipiatur; rationis enim est, bona, quae sensu prius erant percepta, inter se comparare, iisque consequendis idoneas monstrare rationes et subsidia: sublimiores idcirco sensus omnes, aut percipiendi vires, sunt sedulo observandae, quippe monstraturae {quaenam naturae sint aptissima, atque} ex quibus <demum rebus> conficiatur vita beata. [Quaedam tamen antè de voluntate dicenda,] [Harum tamen explicationi praemittenda est voluntatis contemplatio;] quia et animi motus, voluntates, desideria et agendi consilia contemplantur hi sensus subtiliores, et varia inter ea cernunt discrimina.

Ubi primum igitur, ex sensu qualicunque grato aut molesto, boni aut mali cujusvis notitiam adepta est mens, sua sponte subnascuntur motus quidam, ab omni sensuum perceptione diversi, boni nempe appetitio seu desiderium, et mali fuga et aversatio. Semper etenim se prodit insita quaedam omni naturae ratione praeditae propensio aut impetus altè infixus [proclivitas altè infixa], ad omnia ea appetenda, quae <9> [ad vitam facere videntur beatam] [ipsius facere videntur beatitudinem], atque ad contraria omnia amolienda. Quamvis enim pauci serio secum examinaverunt quaenam sint ea quae ad vitam vel beatam vel miseram, vim habent maximam [maximum habent momentum]; omnia tamen appetunt homines naturâ, quae aliquod hujusmodi momentum afferre videntur ad [vitam beatam] [beatitudinem], et contraria fugiunt: quumque plura occurrunt, quae simul consectari [prosequi] nequeat mens, illa naturâ appetit, si modo tranquillo tantum motu feratur, quae caeteris plus [pollere] [habere momenti] videntur. Ubi vero, in eadem re, variae simul commiscentur bonorum et malorum species, appetit aut fugit mens, prout plus boni aut mali in re objecta inesse videatur.

Praeter hoc desiderium et fugam proprios [aversationem, primarios] voluntatis tranquillae motus, recensentur alii duo, gaudium et tristitia. Sunt vero hi novi potius mentis status, aut sensus subtiliores, quam impulsiones [motus] ad agendum. Hac autem ratione, quodammodo conficiuntur quatuor motuum classes, antiquioribus decantatae; qui omnes ad voluntatem, κατ̓ ἐξοχὴν, sive appetitum rationalem referuntur. Ubi boni spectatur adeptio, oritur desiderium; ubi mali spectatur depulsio, cautio aut aversatio. Ubi bonum contigit, aut malum est depulsum, oritur gaudium; ubi malum premit, aut bonum est amissum, tristitia. <10>

VI. Ab his animi {placidi} motibus purioribus, et tranquilla [tranquillo] stabilique beate vivendi [suae beatitudinis] appetitione, quae ratione utuntur duce; diversi plane sunt motus quidam vehementiores et turbidi, quibus, secundum naturae suae legem, saepe agitatur mens, ubi certa species ipsi obversatur, atque bruto quodam impetu fertur ad quaedam agenda, sequenda, aut fugienda, quamvis nondum, adhibita in consilium ratione, secum statuerat ea ad vitam facere vel beatam vel miseram. Hos motus quisque intelliget, qui, in se descendens, in memoriam revocaverit quali animi impetu fuerat abreptus, quae passus, quum {acriore} libidine, ambitione, ira, odio, invidia, amore, commiseratione, laetitia, aut metu, agitabatur; etiam ubi nihil de earum rerum, quae mentem commoverant, cursu ad vitam beatam aut miseram serio cogitarat. Quid quod saepe in partes contrarias distineantur et distrahantur homines, cum “aliud cupido, mens” vero, ejusque appetitus tranquillus, “aliud suadeat.”4

Perturbatos hosce {animi} motus reducunt antiqui in ἐπιθυμίαν et θυμὸν; quorum utrumque a voluntate, βοὺλησι, est diversum; prior, voluptatis spectat adeptionem, posterior, doloris depulsionem. Utrumque continet ὀρέξις ἀλόγος, sive appetitus sensitivus, qui scholasticis est vel irascibilis vel concupiscibilis: <11> eorum motus passiones appellant. {Appetitum hunc parum aptè sensitivum vocant, nisi vox sensus, ad alias a sensibus externis percipiendi vires porrigatur: etenim species quaedam nulli sensui externo obviae, motus animi turbulentiores non raro excitant; ambitionem, congratulationem, malevolentiam, gloriaeque et divitiarum libidines, offensionesque contrarias. Isti autem nomini subesse volunt, omnes appetitiones et offensiones vehementiores et improvidas, sensuque turbido conjunctas.} Istiusmodi motuum quatuor sunt genera, qui bonum spectant consequendum, cupiditatis; qui malum depellendum, metus; qui bonum quod contigit, aut malum quod depulsum est, laetitiae, qui bonum amissum aut malum imminens, aegritudinis [doloris] nomine notantur. Horum cujusque etiam plura sunt genera, aut partes, pro rerum varietate quam spectant variae passiones, quibus sunt nomina notissima, <libido, congratulatio, ambitio, avaritia, luxuries, superbia, ira, indignatio, invidia, ultio, aemulatio, verecundia;< quaeque ex iis quae mox sunt dicenda, satis cognosci poterint.

VII. Voluntatis motuum, sive puriorum sive turbidorum, alia est divisio, prout sibi quisquam expetit voluptatem aliquam aut utilitatem, aut alteri. Gratuitam esse aliquando hominum bonitatem, nullam suam utilitatem spectantium, ubi animo benigno et amico alteri consulunt, satis constabit si quisque <12> se excusserit, si vitae suae consilia amica et caritates, {studia denique et dilectiones quibus bonos clarosque prosequimur;} si morientium curas et studia, officiorumque in extremo spiritu conservationes perspexerit; praecipue vero clarorum virorum facta, et consilia, et mortes pro amicis, pro liberis, pro patria, praemeditatas et voluntarias.

Voluntatis motus hi gratuiti, sunt vel puri vel perturbati, quales et illi quibus sibi consulit quisque{, eaque consectatur quae sibi grata videntur}. <Atque> Varii qui {in utroque genere} existunt animi motus, simpliciores aut magis inter se implicati, innumera obtinent nomina, pro variis rebus expetitis aut declinatis; atque prout vel se respicit mens, vel alios homines, eorumque mores, et fortunas; aut caritates, et conjunctiones varias, quibus nobiscum, aut inter se, colligantur; aut contra, odia, et dissidia quibus distrahuntur illi, quibus aliquid animum nostrum commovens obvenerat; aut qui suis consiliis, aut actionibus, hisce eventibus causam dederant{. Diversi longe sunt hi motus benigni a tranquillo communis foelicitatis desiderio, neque ex eo nascuntur: etenim per se suâque sponte existunt, ea specie causâve oblatâ, quae iis excitandis apta nata est. Iis explicandis commodior erit locus, postquam subtiliores animi sensus explicuerimus, citra <13> quorum notitiam plurimi voluntatis motus intelligi nequeunt.}5

Quae sensu quovis proximè commendantur sunt omnia propter se expetenda; in iisque, aut eorum praecipuis et maximis, situs est bonorum finis. Quumque usu rationis compertum fuerit, res per se neutiquam jucundas, comparandis rebus aliis, per se bonis et expetendis, inservire; <haec etiam> omnia quibus ea est vis expetentur, propter ea quibus assequendis inservire videntur; qualia sunt opes, divitiae, potestas.

Quemadmodum vero, praeter passiones eas, aut motus perturbatos, qui bus certas res, naturae lege sibi commendatas, sui causa quisque exquirit, insita est homini tranquilla propensio, aut impulsio quaedam valida, cogitabundo cuivis obvia, [ad vitam ex ipsius natura beatissimam] [ad maximam quam capit ejus natura beatitudinem] appetendam; cujus appetitus ope caeteros animi motus, sui causa quicquam anquirentes, regere possit et reprimere: sic, quicunque animo tranquillo aliorum naturas, ingenia, mores, in suo conspectu posuerit, similem inveniet animi propensionem, ad communem omnium, eamque maximam, [prosperitatem et felicitatem] [beatitudinem] expetendam. Quam animi affectionem, sensu suo interno maxime comprobatam, quicunque seria meditatione excoluerit, eam adeo validam poterit efficere, ut caeteris omnibus appetitionibus, <14> sive suam, sive paucorum quorumvis utilitatem spectantibus, imperare possit, easque regere aut reprimere.

VIII. His de voluntate breviter expositis, progredimur ad alios animi sensus declarandos, quos diximus reflexos aut subsequentes; quibus novae cernuntur species, novae admittuntur perceptiones, ex rebus sensu aliquo, externo aut interno, praeceptis; ex aliorum etiam hominum conditione, aut eventibus etiam ratiocinatione aut testimonio cognitis, oriundae. Horum quosdam, minus ad rem nostram facientes, obiter attingemus, in aliis magis necessariis moraturi. Visu et auditu cum caeteris animalibus communi utuntur homines: apud hos vero, “aurium” et oculorum “est admirabile quoddam et artificiosum judicium,”6 quo multa cernunt subtiliùs; in formis corporeis, pulchritudinem, venustatem, partium convenientiam; in sonis, gratum concentum et harmoniam; in artibus, “in pictis, fictis, coelatis,”7 in ipso motu et actione, imitationem: quae omnia humaniore nos perfundunt voluptate. Huic comparandae inserviunt artes plurimae, et mechanicae et liberales; hanc consectantur homines in iis operibus, eoque instrumento omni, quae vitae usus et necessitates requirunt.

Sunt et non dissimiles perceptiones gratae, ex rei objectae amplitudine subnascentes, <15> atque ex ipsa novitate, pro naturali cognitionis et scientiae appetitu.

In ingenuis hisce voluptatibus numeranda est ea humanissima, quae ex veri cognitione exsurgit; quam omnes propter se appetunt; quaeque pro ipsarum rerum dignitate, cognitionisque evidentia, laetior est et jucundior.

Quae sensibus hisce commendantur omnia sunt quidem propter se, et sua sponte, expetenda. Etenim solertissimo et benignissimo Dei opt. max. consilio, in uberiorem vitae commoditatem, ita fabricati sunt hi sensus, et appetitus, ut ea fere omnia nobis proxime et per se commendent, quae, et alia ratione, vel nobis vel humano generi sunt profutura.

IX. Sunt et subtiliores alii sensus et utiliores; qualis est ea sympathia, sive sensus communis, cujus vi super aliorum conditione commoventur homines, {idque innato quodam impetu, consilium omne aut rationem praevertente,} ex aliorum foelicitate, gaudium, ex infortuniis moerorem colligentes; prout et ridentibus arrident, et flentibus collachrymant; etiam ubi nulla suae conditionis habetur ratio: Unde sit {etiam} ut nemo satis beatus esse possit, ex eo solo quod sibi suppetant omnia ad vitae copiam et jucunditatem facientia: hoc etiam expetet <16> quisque, ut suppetant et ea quae aliis sibi caris vitam praestare possint beatam; quippe quorum [horum enim] miseriâ omnis vitae suae status perturbaretur.

Mira hac naturae vi, quadam quasi contagione, una cum gratuita bonitate, efficitur, ut vix ullae sint voluptates, ne corporis quidem, quae aliorum consortio non plurimum adaugeantur. Nulla est laeta aut hilaris animi commotio, quae non inter plures dispertiri et diffundi flagitet. Vix quicquam gratum, laetum, facetum, aut jocosum, quod non ex pectore exardescat, ebulliat, atque inter alios prorumpere gestiat: neque quicquam homini gravius aut tristius, quam aliorum, praecipue immerentium, spectare aerumnas, dolores, moerores, miseriam.

X. Hominem vero ad agendum esse natum monstrant omnes ejus vires, instinctus, et desideria actuosa{; quod et sensus cuique alte infixus confirmabit. “Appetit enim animus aliquid agere semper, neque ulla conditione quietem sempiternam potest pati”: “neque si jucundissimis nos somniis usuros putemus, Endymionis somnum nobis velimus dari; idque si nobis nostrisve accidat, mortis instar putemus”8}. Facultatis etiam [fere] cujusque in homine comes est et moderator sensus aliquis, eum ejusdem usum comprobans, qui [universis est commodissimus] [maxime est secundum naturam], vitaeque communi <17> maxime profuturus [profuturum]. Muta etiam animantia, quamvis fortè nullos habeant hujusmodi sensus subtiliores, quos reflexos diximus, instinctu quodam tamen, omnem voluptatis notitiam aut spem antecedente, incitantur quaeque ad ea quae sunt secundum cujusque naturam; et in iis summam sibi inveniunt foelicitatem; aut saltem optimè generis sui foelicitati inserviunt. Tales et in hominibus reperiuntur instinctus plurimi; qui rationis et in se [suaque agendi consilia introspiciendi] [reflectendi] vi instructi, variis etiam gaudent sensibus reflexis, quibus subtilius est judicium de plurimis quae sensus fugiunt crassiores; praecipue vero de omni virium insitarum usu. His {etenim sensibus} cuique {proxime et per se} commendatur is naturalium virium usus, qui maximè est secundum naturam; quique aut sibi aut humano generi est maxime profuturus: idemque in alio comprobatur, et fit per se laetabilis et gloriosus. In ipso corporis statu, et motu, cernimus aliquid sua sponte et per se gratum; quod et in alio comprobamus. Invoce et gestu; in corporis, ipsiusque animi viribus; in artibus imitatricibus, quas antea diximus; in ipsis actionibus externis, et exercitationibus, quibus vel in gravioribus negotiis, vel animi causa utimur, aliud alio cernitur magis decorum, et homine dignum; quamvis nulla virtutis moralis <18> specie commendetur. {In iis tamen quae homini propriae sunt viribus, earumque usu, praecipue elucet omnis venustas, omne decus. Quae caeteris animalibus sunt communes, eae humiles, hominisque praestantia parum dignae. Inter ea quae homini sunt propria, a voluntariis tamen virtutibus diversa, praecipua est veri cognitio. “Omnes enim trahimur et ducimur ad cognitionis et scientiae cupiditatem, in qua excellere pulchrum putamus: labi autem, errare, nescire, decipi, malum et turpe ducimus.”9}

Quod vero attinet ad vires animi illustriores, voluntatis motus, et graviora agendi consilia; insitus est omnium divinissimus ille sensus, decorum, pulchrum, et honestum, in animi ipsius motibus, consiliis, dictis, factisque cernens. Hoc sensu certum homini ingenium et indoles, agendi genus quoddam, vitaeque ratio <quaedam> et institutio, ab ipsa natura commendatur; atque in consentaneis officiis peragendis, et recordandis, sensu mens pertentatur laetissimo; contrariorum vero omnium piget pudetque. Aliorum etiam facta aut consilia honesta favore prosequimur et laudibus; eosque in quibus est virtutis significatio, majore amplectimur benevolentia et caritate. Contraria aliorum facta, aut consilia, damnamus et detestamur. Quae hoc sensu comprobantur recta dicuntur, <19> et pulchra; et virtutum nomine appellantur: quae damnantur, soeda dicuntur, aut turpia aut vitiosa.

Comprobationem movent voluntatis motus, et agendi consilia omnia benigna, aut illae animi propensiones{, vires} et habitus, qui ex ea gratuita bonitate fluere, aut cum ea connecti videntur; {aut indolem erectiorem, sublimioribus gaudiis deditam, neque suae solum voluptati humiliori aut utilitati intentam indicare;} aut saltem qui contrariam indolem, angustam et humilem sui curam aut philautiam, suam ipsius solummodo respicientem utilitatem aut voluptatem <humiliorem>, excludere censentur. Quae damnantur sunt vel haec ipsa philautia {nimia}, vel morosae, iracundae, invidae, aut malignae animi affectiones, quibus incitantur homines ad alios laedendos; aut denique nimiae humiliorum voluptatum libidines.

Innatum esse homini hunc sensum, testimonio omnium gentium et seculorum, plurima suis suffragiis comprobantium et damnantium, [suae utilitatis ratione omni detracta,] [quamvis nulla suae utilitatis habeatur ratio] satis confirmatur. Quas utilitates astutè saepe spectari volunt, aut comprobandi et damnandi causas callidè commenti sunt quidam non indocti, [ex illis ipsis deprompta argumenta,] [his fere omnibus] sensum hunc esse innatum, omnibusque his causis priorem, satis ostendunt [efficiatur:]. <20> Quae ipsi agenti obventurae sperantur [sunt] utilitates, sive apertiores sive magis latentes, sua ipsi consilia et actiones commendare possunt, non vero aliis, qui nullum inde capiunt fructum. Utilitates aliis ex actione quavis obventurae, sine proximo decori sensu, eam neutiquam ipsi agenti commendabunt.10 Quantumvis [Utcunque] ipse qui agit sua moveatur utilitate, [ea tamen apud alios] [ejus tamen ratio abita, apud ceteros,] actionis honestatem imminuere videtur, <aut> nonnunquam omnino tollere. Beneficentiam eam praecipuè [solam] comprobant homines, quam putant gratuitam; quam fucatam simulatamque esse norunt, oderunt. Ubi utilitates apertiores, gloria, gratia, remuneratio spectantur praecipue, exigua aut nulla videtur esse honestas: Haec enim officiorum simulatione, sine ulla vera bonitate, assequimur.

11Quid, quod et {ipsi agenti et aliis,} eo honestior videtur recta actio, magisque laudabilis, quo majore cum labore, damno, aut periculo fuerat conjuncta. {Non igitur consilia actionesque honestae ea specie commendantur, quod ipsi prosint qui easdem susceperat: neque magis quod nobis spectantibus et comprobantibus prosint. Eâdem enim laude admirationeque prosequimur res praeclare gestas heroum priscorum, in primis mundi seculis, unde ad nos nihil emolumenti pervenisse arbitramur. Virtutem etiam in hoste, <21> nobis formidolosam, comprobamus: proditoris contra, quem ob nostram utilitatem mercede corrupimus, perfidiam odimus et detestamur, ut etiam aliorum libidines sibi opportunas flagitiosi.

Neque dixeris ideo officia comprobari quod populari fama sint gloriosa, aut praemia consecutura; haec enim ei soli qui officiis fungitur eadem commendabunt.} Nemo {deinde} laudat, aut ab aliis laudem sperare potest, qui non sentit esse aliquid quod et sibi, et aliis, per se, sua sponte, et sua natura, videatur laudabile. Nemo gratiam referendam sperat, nisi qui eo ipso fatetur benevolentiam, et beneficentiam, esse per se et sua natura amabilia. Nemo praemia a Deo potest sperare, nisi qui credit esse aliquid quod ipsi Deo videtur per se amabile, et praemio dignum. Nemo poenas a Deo metuit, nisi pro meritis. Qui leges Dei laudat, ideo laudat quod ea jubeant quae per se sunt recta, justa, pulchra; vetentque omnia contraria.

{Hunc sensum a natura datum, atque ideo plurima per se, sua vi, sua sponte videri recta, honesta, pulchra, laudabilia, ostendunt et animi placidi motus, et turbidi, vi prorsus naturali excitati; qui suam cujusque utilitatem haud respicientes, ex aliorum moribus et fortunis observatis nascuntur, palamque <22> testantur quales nos esse velit natura, de his mox erit agendum. Per omnium vitas, vitae que fere partes omnes, serpit hic sensus, neque ullam fere delectationem ingenuam, aut artem, sui expertem esse sinit. Hinc omnis fere pendet Poëtica et Rhetorica, ipsaeque pictorum, eorumque qui signa fabricantur, sculptorum, histrionumque artes: in amicis, conjugibus, sodalibus eligendis plurimum valet, seque in ipsos lusus jocosque insinuat. Qui haec omnia pensitaverit, nae ille cum Aristotele consenserit “ut ad cursum equum, ad arandum bovem, ad indagandum canem, sic hominem ad duas res, ad intelligendum et agendum esse natum, quasi mortalem Deum.”12

Neque verendum ne hac ratione, quae sensui cuidam, ipsi quidem animo non corpori naturâ insito, virtutum vitiorumque notitias omnes tandem acceptas refert, virtutis dignitati et constantiae quicquam detrahatur. Stabilis enim est natura, sibique semper constans: neque magis metuendum, ne hominum naturâ mutatâ, evertantur virtutum fundamenta, quam ne sublata gravitate, mundi compages dissolvatur. Neque huic rationi consequens est, omnia ipsi Deo a primo fuisse ita paria et indifferentia, ut aliter constitutis hominum sensibus, alia omnia honesta aut turpia efficere potuisset. Si quidem enim <23> Deus a primo fuit sapientissimus, perspiciebat, affectiones animi benignas iis insitas animantibus, qui sibi invicem suis actionibus prodesse aut obesse possent, omnium saluti inservituras: contrariarum autem omnia contraria fore consequentia; neque aliter fieri potuisse: eum itidem sensum inserendo, qui omnia benigna et benefica comprobaret, perspexit se ea omnia cuique per se grata effecturum, quae alia omni ratione, toti horum animantium universitati necessario profutura essent: contrarium autem sensum qui contraria probaret inserendo, (quod an fieri poterat vix satis apparet,) ea per se grata reddidisset, quae, aliis de causis, et singulis et universis fuissent nocitura. Deus igitur a primo bonus et sapiens, sensum hunc amica et benigna comprobantem, necessario inserere voluit; neque virtutis natura magis est mutabilis, quam Dei ipsius bonitas et sapientia. His quidem Dei virtutibus ab hac quaestione sejunctis, nihil certi maneret.}13

XI. Comprobationis autem diversi sunt gradus, virtutumque species aliae aliis pulchriores, ut et vitiorum, turpiores. “Inter benevolas animi affectiones aequè late patentes, magis decorae sunt stabiles et tranquillae, quam perturbatae.” “Inter animi motus pariter tranquillos et puros, aut pariter turbatos et vehementes, illi <24> magis laudantur qui latius patent, et maxime qui latissime, ad totam scil. rerum sensu praeditarum universitatem pertinentes.”14

Diximus ex virtutis comprobatione ardentiorem efflorescere amorem, in eos qui virtute videntur praediti. Quumque in omnes nostras vires, affectiones, sensus, vota, appetitiones, animum [mens] reflectere possimus, eaque contemplari; ille ipse decori et honesti sensus acrior, ardentior virtutis appetitio, et honestiorum omnium amor et caritas, omnino comprobabitur; neque ulla animi affectio magis, quam optimi cujusque dilectiones et caritates. Atque quum ipse Deus omnis boni et honesti sit fons inexhaustus, et exemplar absolutum, cui et innumeris beneficiis omnino gratuitis acceptis devinciuntur homines; nulla animi affectio magis comprobabitur, quam summa in Deum veneratio, ardentissimo cum amore, et studio illi obsequendi cui gratiam referre nequimus, conjuncta; una cum fidentis submissione animi, se suaque omnia ipsi permittentis, stabilique [ipsius virtutes] [ipsum in omni virtute] imitandi studio, quousque patitur naturae nostrae imbecillitas.

Damnantur itidem magis malignae omnes animi affectiones, et agendi consilia, quo deliberata sunt magis et obstinata. Levior <25> {paulò} est eorum turpitudo quae ex subita quadam, et brevi transitura cupiditate sunt profecta; longèque levior eorum quae ex subito metu aut ira. Damnatur maxime ea sordida et rebus suis semper attenta philautia, quae omnem humaniorem sensum excludit, omnes affectiones benignas superat, atque ad alios quoscunque sui causa laedendos incitat.

Merito inter turpissima, et naturâ ratione praeditâ indignissima, censetur omnis in Deum impietas; sive admittantur ea scelera quae Dei contemptum palam produnt; sive ea sit de Deo colendo incuria, ut nulla de eo meditatio, nulla sit ejus veneratio, nulla ei gratia habeatur. Neque quicquam affert, vel ad pietatis laudem et necessitatem minuendam, aut impietatis turpitudinem, quod Deo neque prodesse possit hominum pietas, neque obesse impietas. Etenim animi affectiones spectat praecipue, et comprobat aut damnat, hic recti et honesti sensus, non earum in rebus externis efficaciam. Depravatus est et detestabilis, qui benefico et optime merito non habet gratiam, etsi eam referre nequeat; quique vel viros claros atque optimè meritos non amat, laudat, celebrat; quamvis eos nequeat ad altiores dignitates aut opes promovere. Sponte sua prorumpit ingenium probum et honestum, sive <26> quis potest quicquam illorum gratia quos amat et veneratur efficere, sive non potest. Haec omnia non adeo ratiocinatione, sed intimo potius probi cujusque sensu innotescunt.

XII. Sublimior hic sensus, quem vitae totius ducem constituit ipsa natura, etiam atque etiam est considerandus; quippe qui de omnibus animi viribus, motibus, et agendi consiliis judicat; inque ea omnia suo jure arrogat sibi imperium; gravissimamque eam sert sententiam, in ipsis virtutibus, ipsoque pulchri et honesti studio, sitam esse et hominis dignitatem sive praestantiam {naturalem}, et vitam beatissimam. Qui sensum hunc sovent excoluntque, ejus vi sentiunt se confirmari posse ad gravissima pericula subeunda, aut maximas rerum externarum jacturas lubenter faciendas, ne amicorum, patriae, aut communem omnium utilitatem, ullamve officii sui partem deserant: eâque sola ratione, suam indolem vitaeque rationem, sentiunt se penitus posse comprobare. Acri item morsu cruciantur, caecisque verberibus caeduntur, qui hunc animi spernunt principatum, officia sua externorum malorum metu, aut utilitatum appetitione deserentes.

Divinioris [Sublimioris] hujus sensus, qui animi affectiones gratuitas et latissimè patentes commendat <27> praecipuè, principatus elucet cum sua sponte, suaque vi, tum quod sibi {praecipuè} plaudat vir bonus, suum probet ingenium, sibique vel maxime placeat, quum reprimit, non solum eos omnes appetitus, sive humiliores, sive sublimiores, qui suae prospiciunt utilitati aut voluptati; verum arctiores quasque στοργῦς aut amicitiae caritates,15 ipsumque patriae amorem; quo communi et majori omnium consulat foelicitati. Bonitatem enim eam latissimè patentem, caeteris omnibus <praeponit> animi affectionibus, sive suam spectent utilitatem, sive eorum qui arctiore quavis necessitudine sibi devinciuntur{, non praeponit solum hic sensus; verum etiam laetiore honestatis veraeque gloriae conscientia, damna omnia, gaudiaque omissa, et jacturas honestatis causa factas cumulatissimè pensabit; quippe quae ipsam officiorum honestatem et speciem praeclaram adaugent praecipue, et huic sensui commendant: cui nihil simile in alio quolibet sensu, se inferiorem reprimente, reperitur}. Qui vero secus egerit {ac monet hic sensus,} hic vere sibi plaudere nequit, si internum animi sensum exploraverit. Quum de aliorum indole, consiliis factisque judicamus, similia omnia semper comprobamus, immo ab iis flagitamus; omniaque semper damnamus contraria; quum nulla nostrae utilitatis ratione judicium depravatur. <28> {Atque idcirco quamvis omnia quae homini naturâ eveniunt, aut in hominem cadere possunt, naturalia quodammodo dicantur; ea tamen sola quae parti huic diviniori, cujus est in reliquas imperium naturale, se probant, secundum naturam, eique apta et convenientia dicenda.}

XIII. Huic conjunctus est et sensus alter, qui homini jucundissimam facit eam comprobationem, et caritatem, quam ab aliis, ipsius facta et consilia spectantibus, consequitur; molestissimas, è contrario, facit aliorum ipsius facta recolentium censuras, vituperationes, omnemque infamiam; quamvis neque ex gloria speret emolumentum quodvis aliud oriturum, neque ex infamia incommodum: haec enim propter se expetuntur, aut fugiuntur. Unde et gloria delectantur plurimi, etiam superstite, quamvis nullum ejus sensum se sperent habituros. {Neque ideo tantum laudem appetunt homines quod ipsorum virtuti praestantiaeque testimonium ferat, ipsorumque de se judicium honorificum confirmet. Honore enim delectantur etiam viri optimi, sibique suae virtutis satis conscii.

Hunc sensum a caeteris quidem diversum, at priori, cujus est de virtute vitioque judicium, subnixum, a natura datum esse, satis docet ille animi motus naturalis, qui <29> pudor aut verecundia appellatur, vultûs rubore se prodens: quem non virtutis solum verum omnis decentiae custodem cernimus, humiliorumque appetituum praesentem et vigilem moderatorem; unde} laudis16 hic et vituperii sensus magnum praebet in vita usum, in hominibus ad omnia praeclara incitandis, iisque ab omni inhonesto, turpi, flagitioso, aut injurioso, deterrendis.

In hoc recti honestique sensu, et altero cum eo conjuncto, laudis scil. aut vituperii, multo minus sibi invicem dissimiles reperiuntur homines quam in caeteris; si modo eadem species proxima, ab intellectu, diversis hominibus repraesentetur; eadem nempe studia et animi affectiones, dijudicanda, honesta sint an turpia. Ubi vero contrariae sunt hominum de vita beata sententiae, aut de iis quae ad vitam pertinent beatam, eamve praestare possunt; non mirum est eos, (etsi similis sit omnino de moribus omnium sensus) quum de actionibus judicant externis, in diversa omnia abire, actionesque laudare et vituperare contrarias: Aut si <diversi> homines {alii alias et} contrarias habeant de legibus divinis opiniones, hi ea credentes vetita, quae illis licita et honesta videntur; quum inter omnes conveniat, Deo esse parendum: aut denique, si contrariae foveantur de aliorum indole, ingenio, et moribus opiniones; his eos credentibus <30> probos, pios, et benignos, quos illi censent inter saevos et improbos. His de causis in diversa omnia abibunt, quamvis, simili de moribus sensu, eaedem animi affectiones omnibus a natura commendentur.

XIV. “Quum sensuum horum ope,” alia “venustâ, decorâ,” gloriosâ, aut “venerandâ” specie vestiantur; alia, vili et erubescendâ; si quando uni eidemque rei, plures et sibi invicem contrariae simul inducantur species, existet novus quidam sensus, “eorum quae dicuntur ridicula, aut ad risum movendum idonea.” Quum vero communis sit de humanae naturae dignitate, “prudentiaque quadam” majore “et solertia, opinio”; in hominum dictis factisque, ea “risum movere solent peccata turpia, quae non sunt cum gravi dolore aut interitu conjuncta”: haec enim “magis commiserationem excitarent.” Risus quidem est animi commotio jucunda; derideri autem, et ludibrio esse, fere cunctis est molestum, quod et homines studiose solent praecavere, gloriae nempe plerumque cupidi. Hinc non levis erit hujusce, sive sensus, sive facultatis, in moribus hominum corrigendis, usus. “Risum” etiam movere solent alia qualiacunque, “quae simul praeclaram aliquam exhibent speciem,” <cum> vili tamen et despiciendae immistam; ex qua observata non levis oritur aliquando nec inutilis voluptas, nec spernendum <31> colloquii condimentum, et curarum graviorum requies et levamen.17

{XV. Prout hominum varii sunt sensus, varia admodum itidem cernuntur bona et mala: quorum omnium tamen triplex est ratio; alia enim animi, alia Corporis, alia externa. Ad animum referuntur ingenium perspicax et acutum, memoria tenax, scientiae, artes, prudentia, virtutesque omnes voluntariae: Ad Corpus, sensus integri, vires, valetudo, velocitas, agilitas, pulchritudo: Externa sunt libertas, honores, imperia, divitiae. Quumque omnia quae sensu quolibet commendantur, ad se exquirendum appetitum stimulare soleant, quaeque improbantur ea voluntas aspernetur; varii itidem erunt voluntatis motus, sive mens placide feratur sive perturbatione agitetur. Quatuor animi motus placidos antea memoravimus, Desiderium, Fugam, Gaudium, et Tristitiam; quatuor item turbidos, Libidinem, metum, laetitiam et aegritudinem. Horum vero cujusque plures sunt partes, a se invicem longe diversae, pro rerum quas sequimur aut fugimus diversitate, prout nobis aliisve prospicimus, atque prout nostris aliorumve rebus prosperis aut adversis commovemur: Inter hos ipsos motus aliorum fortunas respicientes insignia sunt discrimina, pro variis eorum moribus et ingeniis, variisque inter se <32> conjunctionibus aut dissidiis, eorumque causis.

Longum foret haec omnia persequi, variasque apud doctos passionum divisiones examinare: praecipua tantum attingemus; et motuum nomina notabimus, quae nonnunquam promiscuè sive ad perturbationes sive ad constantias notandas adhibentur.

1. Qui cupiditati sive libidini subjiciuntur motus turbidi, sui cujusque bona corporis aut externa spectantes, sunt cibi, potusque, cupediarum, et veneris appetitiones; honoris item, imperii et divitiarum, quae ambitio et avaritia vocantur. His contraria mala propulsant et adspernantur offensiones contrariae, timores, scil. et Irae, quae fugae aut metui subjiciuntur.

Animi sui bona spectant, cognitionis, scientiarum, artium, virtutumque appetitiones, et proborum imitatrix aemulatio. Contraria aspernantur, Pudor et verecundia. motuum hujusmodi plurimis desunt nomina signata.

2. Aliorum res prosperas expetunt Benevolentia, στοργὴ, caeteraeque cognationum caritates. Probis et bene meritis res prosperas consectantur Favor, Gratia et Officiositas venerabunda. Eorum res adversas avertere student Metus, Irae, Commiserationes, Indignationes. Malorum, contra, et improborum <33> res prosperas impedire Invidentiâ et indignatione conamur.

3. Quae Laetitiae subjiciuntur perturbationes, sui cujusque corporis bona aut externa spectantes sunt Delectatio, Superbia, Arrogantia, Exultatio, Jactatio. Horum tamen bonorum usus diuturnior fastidium nonnunquam aut nauseam parit. Ex malis contrariis instantibus oriuntur, Aegritudo, Angor, Desperatio, apud antiquos quidem Ira dicitur; “Libido eum puniendi qui videatur laesisse injuriâ”;18 quam idcirco libidini potius subjiciunt quam offensioni contrariae.

Ex animi sui bonis praesentibus, virtutibus praecipuè voluntariis, oriuntur Plausus interni, praedicandi studium, honesta Superbia, et Gloriatio. Ex malis contrariis Pudor, animique morsus, Demissio et Infractio. Illa laetitiae, haec aegritudinis sunt partes.

4. Aliorum virtutes nobis obversantes excipiunt amor, favor et veneratio, consuetudineque adjunctâ, amicitia: Aliorum vitia, excipiunt offensiones contrariae, Odium, Contemptio, Detestatio, quae aegritudini sunt affinia.

Ex proborum et bene meritorum rebus secundis, laeta nascitur Congratulatio; ex adversis, Moeror, Misericordia, et Indignatio. Ex improborum rebus adversis ἐπιχαιρεκακία sive malevolentia, et exultatio; ex <34> eorundem rebus secundis Moeror, et Indignatio.

Qui horum omnium definitiones videre cupit, consulat Aristotelem, Ciceronem, Andronicum, aliosque. Quae exposuimus satis confirmant aliquid esse per se, suâ naturâ, suaque vi, rectum honestum et laudabile, ejusque sensum homini innatum; quum mores hominum sequantur horum motuum naturalium plurimi; atque in simili fortuna, mores hominum contrarii contrarios animi motus in nobis excitare soleant, nulla nostrae utilitatis specie objectâ.}19

{XVI. Horum motuum nonnulli ita naturali impetu incitantur, ut pauci in ulla vitae parte eorum expertes reperiantur, victus, amictus, aliûsque cultus appetitio, famis, sitis, frigoris, aut caloris sensu molesto excitatur. “Commune animantium omnium,” ad certam aetatem, “est conjunctionis appetitus, procreandi causa, et in eos qui procreati sunt praecipua quaedam cura.”20 Qua ex stirpe inter homines oriuntur caeterae cognationum et affinitatum caritates. Vi pariter naturali, licet non adeo continua aut necessaria, caeteri motus, occasione oblatâ, existunt. Virtutum significatio amorem, comprobationem et amicitiam excitat; conatus quosque honestos favore studioque prosequimur, successus gratulamur, et frustrationes <35> deploramus et indignamur: atque ex rebus improborum similibus motus naturâ existunt contrarii: Beneficia accepta gratiam movent; injuria aut noxa, iram et ultionem; Miseria aliena, immerentium praecipuè, commiserationem. Naturales itidem sunt appetitiones cognitionis virtutumque omnium, gloriae, valetudinis, virium, formae, voluptatis; omnium denique quae sensu quolibet commendantur.}21

XVII. [XV.] Neque omittendae sunt aliae quaedam naturae nostrae partes aut vires, quae pariter ad voluntatem vel intellectum pertinere possunt; qualis est ea cujus vi ideas quaslibet aut animi affectiones, utcunque inter se longe dispares, quae simul acrius animum commoverant, ita in posterum conjungimus, ut harum una deinceps in mente excitata, alias omnes, secum olim conjunctas, repraesentatura sit, idque consestim, sine ullo voluntatis imperio. Huic idearum conjunctioni accepta est referenda, rerum praeteritarum sere omnis revocatio et memoria, et facilis sermonis usus. Ex incauta tamen idearum conjunctione et complicatione, plurimum saepe adaugentur humiliores omnes cupiditates; quum voluptatibus humilioribus conjunctae sunt species omnino alienae, at longe magis praeclarae, ita ut haud facile divelli possint. Hinc <36> ex elegantiae cujusdam, aut artis ingenuae, aut prudentiae, immò liberalitatis et beneficentiae, opinione, aut specie conjuncta, sortiuntur voluptates quaedam, et res externae, miram quandam, at minime naturalem vim, desideria hominum commovendi, et magnum videntur habere ad vitam beatam momentum. {Plurimum igitur intererit qualis cujusque sit institutio, quales familiaritates, consuetique eorum sermones quibuscum vivitur: horum enim omnium vis magna, sive ad mores emendandos, sive ad depravandos.}

Huic affines sunt habitus. Ita enim nata sunt et mens et corpus, ut omnes eorum vires consuetudine, et exercitatione, augeantur et perficiantur. Usu quidem frequentiore voluptatum imminuitur jucunditas, et dolorum itidem molestia: consuetae verò ubi desunt voluptates, molestius oritur desiderium. Unde, ad omnes sive actiones sive voluptates consuetas magis sumus proclives, et difficilius ab iis cohibemur.

Quae propter se sunt expetenda, sensu aliquo, diximus, proximè commendari. Homo autem animal acutum, sagax, memor, ratione praeditum et consilio,22 alia quaevis expetet, quae rerum per se expetendarum copiam consicere valent: quales sunt divitiae, et potentia, quae cunctis hominum <37> studiis et desideriis, sive honestis, sive flagitiosis, benevolis aut malevolis, inservire possunt; unde et ab omnibus expetuntur.

Ad fabricam hominum, qui tanta rationis vi, tot sensibus praeclaris sunt instructi, tot societatis vinculis et caritatibus inter se devincti, absolvendam, adjunxit Deus opt. max. orationis et eloquendi vim:{*} “quae primum efficit ut ea quae ignoramus, discere, et ea quae scimus, docere possimus. Deinde hac cohortamur, hac persuademus, hac consolamur afflictos, hac deducimus perterritos a timore, hac gestientes comprimimus, hac cupiditates iracundiasque restinguimus: haec nos juris, legum, urbium societate devinxit: haec a vita immani et fera segregavit.”

Quamvis vero hae omnes quas recensuimus naturae nostrae vires, aut partes, sint hominibus ita communes, ut haud fere cuiquam <mortalium> quaevis earum prorsus deesse videatur; mira tamen est ingeniorum inter homines diversitas, cum aliae <atque diversissimae> naturae partes, apud alios, <caeteris partibus> longè praepolleant viribus, et vitae regant tenorem. Apud multos [alios] vehementiores sunt voluptatum humiliorum appetitus; aliis humaniorum et elegantiorum acrior est sensus et appetitio: apud alios eminent cognitionis studia; apud alios <viget> praecipue <38> ambitio, aut futuri provida nimis avaritia: vigent apud alios benignae animi affectiones, miserorum commiseratio, benevolentia, et beneficentia, et harum comites et fautores, virtutis amor et honestatis studium; alii ad iras, odia, et invidiam sunt proniores. In hac vero hominum conditione, quam cernimus depravatam esse et degenerem, humiliores, fere ubique, et minus honestae libidines dominantur; quaeque purior monstraret ratio maxime esse appetenda, ea plurimi parum norunt, aut parum in iis cognoscendis versantur; parciusque igitur in iisdem anquirendis occupantur.

Hanc ingeniorum diversitatem, ab ipsis incunabulis aliquando conspicuam, mirum in modum augent et confirmant mores, instituta, disciplinae, consuetudines, habitus, et exempla dissimilia et contraria: ne de corporum constitutione varia, cujus explicatio medicorum est, agamus{: Quinetiam in moribus hominum corrumpendis eadem vim habent haud exiguam. Non tamen inde solum satis explicari posse videtur ea communis omnium imbecillitas aut pravitas; quae tanta est ut sine morbis vitiisque, quorum tamen longe alii apud alios sunt gradus et genera, nemo nascatur: In se quisque formam et notionem viri boni reperiet, <39> quae mortalium nemini ab omni parte conveniet; immo plurimos officii sui numeros se praeteriisse fatebuntur optimi quique; quamvis haud spernendos dederit natura igniculos, ingeniisque nostris innata sint quaedam virtutum semina, quae quidem raro adolescere patimur.23 Sed de morborum causis et medicina, ut de omnis mali origine, variae fuerunt neque improbabiles philosophorum conjecturae: de causis tamen eorundem, et de medicina salutari, nemo, nisi Deo monstrante, quod satis liqueat quicquam affirmare potest}. Qui vero seriò operam dederit in veris et praecipuis bonis cognoscendis, iisque a fallacibus, et falsis secernendis, atque in partibus animi nobilioribus excolendis, poterit hic perturbatos animi motus reprimere, atque ingenium, sive naturale sive adventitium, non parum immutare, et in melius emendare.

XVIII. [XVI.] Qui multiplicem sensuum horum perspexerit varietatem, quibus res adeo dispares hominibus commendantur appetendae; animique propensiones pariter multiplices, et mutabiles; et inter se saepe pugnantes appetitus, et desideria, quibus suam quisque consectatur utilitatem, eamque variam, aut non minus variam voluptatem; eam etiam ingenii humanitatem, affectionesque benignas multiplices; humana <40> huic natura prima specie videbitur chaos quoddam, rudisque rerum non bene junctarum moles, nisi altius repetendo, nexum quendam, et ordinem a natura constitutum, et principatum deprehenderit, aut ἡγημονικὸν aliquod, ad modum caeteris ponendum idoneum. Philosophiae munus est hoc investigare, atque monstrare qua demum ratione haec sint ordinanda; miro enim artificio

Hanc Deus, et melior litem natura diremit. 24

Quod aliquatenus perspici poterit ex iis quae diximus, decori et honesti sensum explicantes. Neque longa opus est disputatione, aut conquisitis argumentis, quum in se descendendo quisque inveniet, se, illa honestum a turpi discernendi facultate, {ad imperandum, totamque vitam regendam natâ,} esse praeditum, cujus ope cernere licebit, eum vitae tenorem atque ordinem, quem solum poterit comprobare, {quique igitur est maxime secundum naturam;} ubi scil. vigent benevolae omnes et gratuitae animi affectiones, simul et communi omnium consulimus utilitati; amicorum, necessariorum, aut nostro privato duntaxat consulentes commodo, ubi majori omnium non obstat foelicitati: omnemque ubi morum excolimus mansuetudinem, bonitatem, pietatem, easque <41> animi, corporisque vires, quibus Deo hominibusque inservire possimus. Quae insuper animi vis, recti et honesti jucundissimo sensu, et bonae spei pleno, mentem perfundens, nos ad officia quaevis, etiam laboriosa et periculosa, suscipienda poterit obfirmare, eaque peracta munificentissime remunerare.

Quin et ipsa ratio, perlustrans ea veri indicia, quae nobis exhibet nostra aliarumque rerum constitutio, ostendet foelicitatem maximè stabilem et homine dignissimam, eodem vitae tenore, quo communi consulitur utilitati, cuique parari; et eam plerumque rerum externarum copiam, quae alias praebet voluptates, in suo genere laetissimas. Haec etiam monstrabit, Dei opt. max. providentia omnia administrari; unde nova elucebit spes et laetissima. Hinc colliget, ea dogmata de officiis, quae ex mentis humanae rerumque aliarum fabrica observatâ eruerat, legum divinarum habere vim, monstrantium quaenam Deus a nobis exigat, quaenam ei grata, quibusque ejus comprobationem et favorem simus consequuturi. Hinc melioris, post corporis interitum, vitae exsurget spes, atque in omni honesto officio animi obfirmatio et fiducia; hinc divina pietatis et religionis gaudia animum percipient; omniaque laeta et gloriosa, sub <42> numinis benigni auspiciis, bonus quisque, non sibi solum, verum bonis omnibus, rerumque omnium universitati, poterit polliceri. {His etiam constitutis et perspectis, amico foedere conspirabunt omnia naturae principia, quae suae cujusque, quaeque aliorum utilitati prospiciunt.}

Philosophiae Moralis Institutio Compendiaria, with A Short Introduction to Moral Philosophy

Подняться наверх