Читать книгу Philosophiae Moralis Institutio Compendiaria, with A Short Introduction to Moral Philosophy - Francis Hutcheson - Страница 20

Оглавление

CAPUT II De Summo Bono et Virtute.

I. Pleniore naturae humanae, ejusque partium, exposita descriptione, progredimur anquirere de finibus bonorum et malorum, sive de hominis summo bono, et vitae degendae ratione.

Non multum morabimur in quaestionibus illis decantatis, de intellectus imperio in voluntatem, aut voluntatis in intellectum, quae potius ad pneumatologiam pertinent. Haec obiter monenda, ignoti nullam esse cupidinem; menti tamen a primo insitas esse plures propensiones ad certas res, ubi primum aliquam earum adepta fuerit notitiam, appetendas, atque ad contrarias propulsandas; quam velleietatem simplicem dicunt scholastici. Quae ubi ita valida fuerit, ut mentem ab aliis rebus praesentibus exquirendis aut perfruendis, possit avocare, ipsiusve <43> inertiam excutere, studium excitabit rei expetitae consequendae subsidia et rationes omnes cognoscendi; perspiciendique quaenam earum sint maxime idoneae: quibus exploratis, permovebit etiam, secundum Stoicos, ad ea consilia exsequenda, sive ad stabile agendi propositum; quam volitionem, dicunt scholastici, efficacem. Haerent in hac parte Peripatetici quidam, negantes voluntatem necessario sequi vel ultimum intellectus judicium practicum, licet plerumque sequatur. Vim sui impellendi flectendique voluntati tribuunt, quae, “positis his omnibus ad agendum praerequisitis, quae dicuntur, agere potest, vel non agere, (addunt quidam etiam) hoc agere, vel huic contrarium.”1 Haec philosophiae primae scriptoribus permittimus dijudicanda. In universum vero videtur, potestatem aliquam, vel imperium, improprie admodum tribui posse intellectui; cujus quippe munus solum est verum cernere: velle autem, jubere, aut imperare, voluntatis.

Voluntatis in intellectum imperium non aliud est quam quod potest quisque, [prout voluerit] [pro suo arbitrio], animum ad hanc vel illam partem examinandam convertere; atque ubi summa non occurrit evidentia, assensionem cohibere et amplius pronunciare. Representatis vero certis indiciis, assensionem cohibere <44> nequit, aut contrariae inhaerere sententiae; immo ubi speciosiora ab una parte occurrunt argumenta, <pro> voluntatis imperio nequit homo eam partem non existimare probabiliorem. Atque haec hactenus.

II. Neque magis moramur in quaestionibus plurimis theoreticis, de generalibus boni finisque ideis, aut divisionibus; utpote facilibus, et ad pneumatologiam pertinentibus. Haec sunt in promptu axiomata. 1. Rerum aliae propter se expetuntur; aliae quod aliis rebus comparandis inserviant; aliae denique ob utrumque. 2. Omnia propter se expetita, vi quadam aut sensu proximo, aut instinctu, et naturali quadam commendatione, nulla ratiocinatione praeeunte, nobis conciliantur. Rationis {enim} est, ea investigare quorum ope res hujusmodi parari possint: aut, si {inter varios fines} contentio quaedam aut comparatio fiat, [cernere qui] [quinam fines] sint maxime expetendi; quaeque iis assequendis optimè inserviant. 3. Triplici sub specie res nobis commendantur, jucundi, utilis, et honesti. Jucunda dicuntur, omnia quae sui causa quisquam expetit, ut aliqua voluptate fruatur; rarò tamen in hoc genere ponuntur sublimiores ex {rerum cognitione et} virtute voluptates. Utilia sunt, quae propter alia, non propter se appetuntur. Honesta sunt ipsae virtutes, quae sua propria specie ac dignitate animum <45> commovent. 4. Boni cujusvis ad vitam beatam momentum, pendet ex ipsius et dignitate et diuturnitate [duratione]. In bonorum enim dignitate magna est varietas. Quae sensibus ejusdem generis percipiuntur, quales sunt omnes {ferè} voluptates corporis nobis cum beluis communes, eorum digniora sunt quaeque majora et gratiora, quae et intensiora vulgo dicuntur. Quae altioribus percipiuntur animi viribus, suam propriam habent dignitatem, quae proxime et per se elucet, omniumque ita movet comprobationem, ut laudentur hi, beatique censeantur, recteque egisse, qui hisce delectationibus omnem corporis posthabuerunt voluptatem. Quod de iis cernere licet, qui artibus elegantioribus, doctrinae studiis, et praecipue ipsi virtuti et officiis honestis, se totos dediderunt.

Naturae igitur sagaci et providae, hoc summum est bonum, “quod propter se expetendum est; quo referuntur fere omnia, ipsum vero nusquam; quod summam habet dignitatem; quod stabile est, et vitam beatam potest praestare.”2

III. In vita beata quaerenda, quae vel omnibus, vel plurimis et praecipuis, debet esse bonis cumulata, monendum est, neminem omnis voluptatis usum copiosissimum sibi posse polliceri, aut omnium malorum amotionem. Ut fluxae sunt et instabiles res <46> humanae, ita omnis quae ex rebus externis pendet voluptas est itidem incerta. Mutantur et intereunt subinde res ipsae; mutabile est hominis ingenium; mutabilis et incerta ea valitudo, quae ad voluptatem fruendam exigitur. Externa omnia, non in nostra potestate, sed in fortunae posita esse videntur temeritate; aut verius, divina reguntur providentia, quae nemini, quod ad res attinet externas, [ab instabili et variâ] [de stabili & inconcussa] cavit fortunâ.

Quid, quod et inter se pugnant ipsae voluptates; neque potest idem, omnibus simul conquirendis strenuam navare operam, aut conquisitis jucunde frui: immo etiam, sublimiorum voluptatum dignitas istiusmodi consortium aspernatur; earumque pulchritudo, {sensusque laetissimus} non parum ex eo pendet, quod ob eas, humiliores plurimas omisimus et sprevimus, labores etiam et aerumnas forti animo pertulimus.

Quum igitur datum non sit bonis omnibus copiose frui, aut omnia effugere mala; inquirendum est deinceps, quae bona sint praecipua, maximeque ad vitam beatam facientia? quaeque mala gravissima, vitaeque statum tranquillae maxime turbantia? Inter se comparanda sunt, igitur, ea bona quae diversis hominum sensibus commendantur, eorumque et dignitas spectanda, et {diuturnitas <47> sive} duratio. Malorum pariter comparanda inter se sunt genera, ut videamus quodnam sit extremum, aut gravissimum.

IV. {Hic obiter monendum; quod quamquam Hieronymo Rhodio, aliisve ejusdem sententiae patronis, largiundum sit, ipsam doloris omnis vacuitatem consecutionem afferre voluptatis cujusdam; atque statum hunc non dolendi (adeo benigna est naturae nostrae conformatio) jucunditatem quandam laetamve constantiam comitari; dummodo nulla interea cupiditate aut metu mens agitetur; ita ut qui malo omni careat verè sit in bonis: nobis tamen tot sensibus atque appetitibus actuosis a natura instructis, ea indolentiae jucunditas haud quaquam satis est ad bene vivendum; quum neque magna sit, neque homine dignissima, neque eum habeat ictum quo pellat animum, ut inde petantur initia agendi. Aliis igitur bonis judicanda est vita beata, quae sensu aliquo percipiuntur.}

Et primo, patet corporis voluptates nullam habere dignitatem3 ob quam laudari possint. Sit quamvis grata earum titillatio, aut motus jucundi; humiles tamen sunt sua natura omnes, et plurimae [prae pudore celandae] [erubescendae]: cito etiam fluunt; praeteritarumque insuavis erit recordatio, nihil secum ferens laetabile aut gloriosum, quod graviora vitae <48> incommoda, aut aerumnas, lenire possit aut compensare.

Neque dixerit quisquam, communi hominum suffragio eas maxime comprobari, ideo quod hominum bona pars iis solis ferè inhiet. Enimvero hoc a vero adeo est alienum, ut pauci admodum reperiantur, qui, sedato paulum brevi libidinis fervore, non fatebuntur, eas voluptates vitam beatam praestare non posse. Mortalium etiam nequissimi, imperfectis quibusdam aut fucatis virtutum speciebus plurimum capiuntur, et delectantur; amicitiis, scil. et officiis benignis, erga eos quos sibi vel natura devinxit vel consuetudo, quosque pro temerario judicio maximi faciunt. Neque omnino cessando, aut hisce solis voluptatibus fruendo, se foelices autumant: his {etenim} adjungunt saepe actiones plures et officia, quae sibi videntur honesta. {Atque vigeant quamvis appetitiones humiliores, viribusque polleant; ea tamen animi pars cujus est in reliquas omnes imperium naturale, quae divinior est, atque cujus monitis praecipuè judicandum quid Deus postulet et natura, voluptates corporis tanquam homine parum dignas aspernatur, atque potius a vita beata semovendas arbitratur.}

Quid memorem, voluptates corporis furtivis coloribus amicitiae, commoditatis, beneficientiae, <49> saepe esse [vestitas et ornatas] [coopertas], atque elegantiorum artium voluptatibus conditas, quae cunctis {alioquin} viles essent et erubescendae. Quid? quod rarius iis fruendis repugnare videatur decori, et honesti sensus; quia saepissime, pro mira perturbationum fallacia, videntur hae voluptates innocuae. At contra, virtutes, propriâ sua et vera dignitate se bonis commendant, eosque faciunt beatos. Neque enim lascivia, et lusu, et joco comite levitatis, sed saepe etiam tristes, sua bonitate, firmitate, et constantia sunt beati.

A luxuriosorum {etiam} judicio provocare licet, qui ventribus dediti, nunquam delectationes homine digniores, et honestiores, ex stabili probitatis et constantis virtutis sensu oriundas, experti sunt. Malè verum hi corrupti judices examinant: nobiliores apud eos hebescunt sensus. Animi autem gravitas et constantia, virtutesque omnes, sensus haud obtundunt externos. Sentiunt viri boni omnem in voluptate corporis jucunditatem, eâque spreta, virtuti adhaerescunt; omne, aut longe longeque maximum, sentientes in ea positum esse momentum ad vitam beatam. Honestis hominum istiusmodi studiis non se immiscet voluptas; neque ea commendat, quod sint efficientia voluptatum. <50> Immo ab ipsis potius laboribus, molestiis, periculis, commendatur virtus,

Per damna per caedes, ab ipso Ducit opes animumque ferro. 4

Quin et luxuriosorum haec comprobantur suffragiis. Quotusquisque enim adeo perditi est ingenii, qui non praeclara aliqua virtutis specie, magis quam ulla corporis voluptate, commovebitur? qui amici causâ non omittet voluptatem; aut ad famam tuendam, et contumeliam repellendam, non etiam labores suscipiet et pericula? Quotusquisque solis hisce corporis voluptatibus solitariis, se totum dare poterit, sine socia ulla aut amica hilaritate? Qui rari reperiuntur, eos caeteri omnes, tanquam hominum monstra, oderunt, et detestantur. Quam brevis est harum voluptatum sensus? qui nempe omnis ab ipso appetitus pendet vigore; quo cessante, cessat voluptas, longa relinquens intervalla ingrata, et taedii plena futura, nisi honestioribus studiis repleantur.

Monstrat etiam ratio, quod observasse in hac quaestione multum profuerit, vitam temperati, et modesti, honestis studiis occupatam, donec naturales recurrant et vigeant appetitiones, saepe admittere eum, qui et tutissimus est, et laetissimus, humiliorum <51> voluptatum sensum, quas nempe rarior semper commendat usus. Adeo commoda, igitur, est naturae nostrae ratio, tanta virtutis bonitas, tam lene imperium, ut non ab eo voluptatum humiliorum usu, sibi addictos cohibeat, qui, ratione rite subductâ, erit jucundissimus: licet hoc quidem imperet, ut vegeti conserventur sensus animi nobiliores, reprimendisque cupiditatibus, ubi virtuti obstiterint, pares. At contra, dominante libidine, exiguus est aut nullus virtuti locus; exulat omne gaudium illud longe maximum, quod ex recti et honesti sensu oritur, et bene merendi memoria: immo plerumque exulant humaniores ex artibus ingenuis voluptates.

V. Veniat deinceps in medium ea delectatio, quae ex vitae cultu, ornatu, et elegantia, oritur; quae, quamvis beluinis voluptatibus longe anteponenda, neque tamen est aut magna aut diuturna. Exigua haec praebere potest solamina malorum, quae vitam maxime vexant humanam; quales sunt corporis morbi; aut animi, iis saepe molestiores; metus, scil. angores, solicitudines, moerores. Res ad vitae ornatum et splendorem spectantes, donec videntur novae, sunt etiam gratae; jucunditatem autem imminuit usus et consuetudo. Consuetorum saepe nos satietas capit, et taedium; novaque, pro mira in hac re <52> ingenii mutabilitate, confestim expetimus, innumeris nos objicientia curis, quorum etiam mox poenitebit.

Quid? quod omnia haec amicam postulant cum aliis conjunctionem. Liberalitatis, commoditatis, et bonitatis, in foelicitate cum aliis communicanda, specie quadam haec ornata, laeta nobis fiunt et gloriosa. Horum etiam fere omnia, pessimis mortalium et miserrimis, cum optimis esse possunt communia.5

Spectetur etiam quae ex artibus ingenuis percipitur voluptas; eaque humanissima, quae veri cognitionem comitatur. Eam quidem cuilibet corporis voluptati longe anteferendam, testatur ingenui cujusque sensus: stabilis etiam est magis et diuturna. Libero igitur quovis tempore, quum nulla nos avocant officia honestiora, quicquid curae aut operae huic comparandae impenditur, jure laudabitur; ejusque laeta erit recordatio. {Hic proprius humanitatis cibus, haec homine digna delectatio; haec partis divinioris exercitatio et perfectio; purior est haec voluptas, et honestior, et jucundior, virtutibusque voluntariis amica.} Hanc [Haec] tamen <omnia> vitam beatam non posse praestare, facile intelligitur; quum neque dignissima sit <quae ex his oritur> delectatio; et, majori cuidam et digniori, quae ex virtute, officiisque exsurgit honestis, et humano generi <53> aut amicis profuturis, sua natura, inserviat omnis in artibus aut scientiis peritia. Unde et sensu omnium comprobabitur is, qui rerum vel praestantissimarum studia abjecerit, aut distulerit, ubi amicis, aut patriae laboranti, est succurendum; aut quum officio quovis amico et benigno abiis studiis avocatur.

Finge homini haec omnia quae ad vitae ornatum spectant, una cum corporis voluptatibus, virgulâ divina esse suppeditata, eundemque saepe in rerum maximarum contemplatione otiosè occupari; quum, tamen, is nec quemquam amet, nec ab ullo ametur; nullusque apud eum locus sit officiis ullis amicis aut benignis: aut finge naturales eum habere animi erga alios affectiones; omnes tamen ipsi propinquos, aut caritate conjunctos, esse miseros: quis eousque hominem ex homine exuit, ut talem sibi optaret conditionem, eamve putet invidendam; et non potius aut miserrimam, aut detestandam? Quid si etiam subnascantur motus animi tetrici, invidentia, odium, suspicio, metus; quae mentem benignis affectionibus vacuam plerumque occupant, quamvis in summa degatur rerum aliarum copia: omnino miserrima erit haec vitae conditio, omnis liquidae voluptatis expers, et morte vel saevâ magis metuenda. <54>

At contra, amica vitae societas, amor mutuus, et fiducia, et honesta officia, vitam laboriosam, et aerumnosam, exoptandam efficere possunt, et laudabilem.

VI. Progrediamur ad alium beatitudinis aut miseriae fontem, sensum nempe communem, aut sympathiam; per quam ex aliorum conditione foelici aut misera, gaudia colligimus aut moerores; atque fatebuntur fere omnes, magnam admodum [ejusdem vim esse ad vitam vel beatam vel miseram] [hinc hauriri posse vel beatitudinem, vel miseriam]. Quis est enim, Deum testor et homines! qui non longè praetulerit liberorum suorum, propinquorum, amicorum, civium, libertatem, foelicitatem, virtutem, omni non solum corporis jucunditati, verum et omni, quae ex artibus, aut rerum cognitione, oriri potest? Quis non omnia haec lubens projiceret, potius quam eos videat in conditione vitae vel misera, vel erubescenda? Ubi vigent et excoluntur animi affectiones homini naturales, vix quicquam majus afferre potest, ad vitam vel beatam vel miseram, momentum, quam aliorum hominum status, et fortunae. Quanta malorum nostrorum aderit levatio, ex eorum foelicitate qui nobis sunt carissimi? Quantaque omnis nostrae vitae disturbatio, ex eorum miseria?

Hanc animi sympathiam omnino comprobamus: aliorum dolere infortuniis honestum <55> est; neque hanc indolem nostram immutatam volumus, quamvis nobis moerores et luctus creet graves, licet haud erubescendos. Durum, contra, et ferreum ingenium, etsi hiscuris et moeroribus immune, damnamus; immo miserum censemus, quia turpissimum.

Diuturna etiam esse possunt haec gaudia et moerores, prout eorum quos amamus, permanet vita beata aut misera. Immo amicorum infortunia praeterita, longo post tempore, in memoriam non sine gravi dolore possumus revocare. Hac etiam de causa, magnum affert hic sensus momentum, ad vitam beatam vel miseram.

Quae ex hoc fonte hauriri potest foelicitas, non est in nostra potestate, a providentia nempe pendens divina: hanc igitur nemo magis sibi praestare potest, quam humiliorem istam quae corpore percipitur. Neque quicquam refert observasse, plurimos suo vitio aut culpa esse miseros, quamvis nihil ipsis externum desit. Etenim hoc ipsum est miserrimum, et praecipue deplorandum, quod sua culpa tot sint miseri, vel quod omnem vitae beatae spem, in rebus vilioribus et caducis collocent. Qui se miseros putant, omnes sunt miseri; quamvis mutato ingenio, rebus externis non immutatis, beatis esse liceret.

Non aliud horum malorum datur perfugium, non aliud tranquillitatis, aut stabilis gaudii <56> fundamentum, animo vere benigno, quam ut Deum opt. max. mundi rectorem semper respiciat; solidis argumentis sibi persuasum habens, omnia, consilio ipsius benignissimo et sapientissimo, in communem omnium foelicitatem administrari; omniaque quae conspiciuntur mala, {multa quidem et varia,} non plura aut majora esse, quam quae, in mundi universi salutem et perfectionem, exigit optima divini imperii ratio; quorum plurima tandem foeliciter cadent iis etiam ipsis quorum calamitates deploramus.

VII. Sequitur alius decori et honesti sensus huic affinis, cujus est in vita momentum maximum: quod quisque perspiciet, qui aliquid in aliorum utilitatem strenuè, amicè, piè et fortiter gestum, in animum revocare potest; atque observaverit quanto gaudio mentem perfundat ejus recordatio? Quo sensu spectet alios? quanta caritate, quo benevolentiae ardore eos prosequatur, qui in istiusmodi officiis occupantur? quamque beatos eos esse existimet, in ipsis laboribus et periculis; immo quum mortes subeunt pro amicis aut patria, {aut} pro vera in Deum pietate propaganda, voluntarias? Quae sibi somnia vigiles fingunt homines otiosi, integram pro se aut suis, depingentes vitae rationem, quam putant foelicissimam, satis ostendunt, nullam {animo} concipi posse vitae beatae <57> rationem, sine omnium fere virtutum officiis continuis et fortibus, inter labores et pericula inlustratis. Haec a primis puerorum aetatibus menti alte infixa haerent. Testatur tota naturae nostrae fabrica, nos ad agendum esse natos; atque in agendo ex virtute, [vitam reperturos beatissimam] [beatitudinem reperturos summam] prae qua sordent voluptates.

Quanto deinde gaudio, summa cum tranquillitate et fiducia conjuncto, expletur vir bonus, qui Deo se similem praestare, quantum fieri potest, conatus, eum sibi propitium habet, rectorem, patremque, et remuneratorem munificentissimum: qui omnia benignissimo illius numine regi vertique credens, lubens fidensque amplectitur omnia quae eveniunt; ea optimo esse consilio destinata, atque sibi etiam profutura, compertum habens; qui summam novit et amat bonitatem, in eaque delectatur contemplandâ et imitandâ.

Huc accedit, quod diuturna sunt, et permanentia gaudia, quae ex recti conscientia oriuntur, et officii prudenter gnaviterque peracti. Labores honestos, et molestias brevi transituras, excipit recordatio gloriosa, et laetissima. Officiorum honestorum nunquam taedebit virum bonum; immo ejus accenditur magis quotidie animus, ad nova ejusmodi officia peragenda, et clariora. Accedat et gaudium haud leve, quum de eorum foelicitate <58> gratulamur, quibus profuerunt nostra officia; proborum omnium comprobationes et laudationes, pro meritis sperandae; laetaeque spes, omnia a Deo hominibusque consequendi, quae ad securitatem faciunt aut prosperitatem. Neque ulli deesse possunt honestiorum officiorum opportunitates, si quisque pro sua conditione ei rei unice studeat. Ubi inopi et imbecillo bene de hominibus, in rebus externis promerendi, occasio deest; potest hic, hominibus optima quaeque precatus, atque verae pietatis, et humillimorum officiorum exemplo, pro virili profuturus, pia cum fiducia et gaudio[, ingenuae suae honestatis veraeque probitatis, Deum judicem aequissimum, et hominum sapientiores quosque, comprobatores fautoresque fore, sibi tuto promittere] [divinae se providentiae curandum permittere].

VIII. Hunc sensum consequitur laudis et vituperii sensus acerrimus. Laus quidem et gloria, ubi antecesserat honestas, accessione haud spernendâ complebit vitam beatam: per se autem parum efficiet. Vanum enim et leve est ingenium, quod falsus honor juvare poterit. Vera quidem gloria radices agit et propagatur; falsa vero omnia tanquam flosculi decidunt. De falso honore nemini exploratum esse potest eum in vesperam duraturum. Veritatis tanta est vis, ut saepe supra hominum opinionem, {sive ad personam <59> speciosam mendacibus et malitiosis eripiendam,} sive ad infamiam refellendam mendacem, virtutemque calumniis oppressam vindicandam et illustrandam, mirum in modum valeat. Quumque actiones solum honestas laus naturâ insequatur, bene sanum suadebit et impellet omnis ea famae et gloriae appetitio, ad vitam ex virtute degendam atque ad omnia officia honesta obeunda.

IX. Ne denique silentio transeamus eam foelicitatem qualemcunque, quae in leviore quadam est sita laetitia aut hilaritate, ex jocis, ludisque, et risu orta: hoc obiter monendum; nisi mentis omnino hebescat acies, projiciaturque omnis homine digna ratio et meditatio, atque summa subnascatur rerum maximarum incuria turpissima; non alia ratione quam per virtutis et officiorum omnium conservationem, hominem sibi vel tranquillitatem vel hilaritatem posse polliceri. Ubi enim vel turpitudinis suae conscientiâ ulceratus est animus, vel vigent maligni et tetrici animi motus, virtutibus contrarii; aut metus et suspiciones, vitiorum comites assidui; nullam is liquidae voluptatis cujuscunque partem gustare valebit. Non abs re in hoc negotio dixeris,

Sincerum est nisi vas, quodcunque infundis acescit.6 <60>

Stabilis tum demum et vera erit animi hilaritas, omni ingenuo joco, ludoque perfruendo idonea, ubi comitem habuerit ingenii humanitatem, morum mansuetudinem, mentem sibi recti consciam, et amicam cum bonis vitae societatem. Quicquid igitur est in his rebus expetibile, illud omne etiam ad virtutes omnes excolendas cohortabitur, et ad omnia vitae officia conservanda.

X. Quod ad opes attinet et potestatem; quicquid in illis est aestimabile [expetibile], ad eadem omnia sanum quemque incitabunt; quùm aliorum gratiâ et benevolentiâ, eaque fide, quam nobis apud alios comparamus, et parentur opes facillime, et conserventur. Neque opes quamvis magnae, contra hominum odia et invidiam quemquam [possessorem] tueri poterunt. Haec autem cum non propter se appetantur, verum ad alia quaedam referantur, ex iis quae de praestantissimis diximus voluptatibus, de vera rerum utilitate, et vitae foelicitate, constabit, eos potentiae aut divitiarum fructum capere tutissimum, {laetissimum} et simul honestissimum, qui ad liberalitatem eas referunt et beneficientiam.

Quum autem omni animanti hic imprimis a natura datus sit appetitus, ut se vitamque suam conservet, de eo pauca hic dicendum; qui quidem, ut plerique alii, nimius esse potest. Neque enim ipsum vivere <61> adeo per se expetendum est, ac beatè vivere. Constat etiam vitam aliquando minime esse exoptandam; ubi scil. cum gravi turpitudine aut ignominia, et scelerum atrociorum conscientiâ est conjuncta, aut cum gravioribus corporis cruciatibus. Mortem sibi carissimi exoptaret amicus, ubi non aliter haec illi effugienda forent mala. Moriendum est omnibus; et id incertum, an eo ipso die: prudentis igitur saepe est, et sibi consulentis, vitam gravibus periculis ultro objicere, quum hoc postulet sanctum aliquod vitae officium, ne propter vitam vivendi solam perdere velit causam. Obfirmandus igitur est animus contra mortis terrores; qui enim mortem semper impendentem timet, quî poterit animo consistere? hac autem praecipue ratione est obfirmandus, si ab adolescentia sit seriò meditatum, post mortem, si modo eâ deleantur animi, sensum fore nullum; certè igitur non molestum: at si non deleantur; quod spondet et Dei benignissimi providentia, et ipsa animi natura pene divina; bonis omnibus sensus erit optandus: atque hanc vitam caducam et aerumnosam, excipiet ea quae sola vita est nominanda.

In eo igitur conspirant omnia quae diximus, ut doceatur vitam beatam esse sitam in ipsa virtute, aut in agendo ex virtute <62> praestantissima; quae tamen complenda est ex modicis saltem corporis et fortunae bonis{, ita ut sanitas saltem adsit, earumque rerum modica copia quibus sibi negatis doleat natura humana}. Sufficit per se virtus ad vitam beatam; quae tamen est cumulanda vitae perfectae prosperitate, ut fiat beatissima.

XI. Confirmabitur etiam haec sententia uberius, si contentio fiat et comparatio malorum, quae variis hisce bonis contraria, diversos hominum sensus afficiunt. Atque primo, licet corporis dolores majores habeant impetus, quam ejusdem voluptates, ut ad se conservandos acriori stimulo incitentur homines; extremum tamen malorum non sunt censendi. In errorem inducuntur homines, quod saepe turpitudinem aliquam leviorem, ipso periculi imminentis metu quodammodo imminutam, comparare soleant cum corporis cruciatibus gravissimis. Quorundam tamen facinorum tanta est turpitudo, tanti sunt aliquando conscientiae semet damnantis cruciatus, tamque saeva verbera; tanti etiam moerores et luctus ex eorum qui nobis sunt devinctissimi miseria subnascentes, ut omnes longe superent corporis dolores, et statum efficiant longe miserrimum.

Quod ad diuturnitatem [durationem] attinet, breves fere sunt corporis dolores, ut et ejus voluptates. <63> Si longus sit dolor, aut levior est, aut pluribus intervallis dolore vacuis plerumque distinctus. Gravissimi dolores nequeunt esse diuturni, quia morte delentur.7 Praeteritorum, ubi nihil simile in posterum timetur, haud molesta, immo potius suavis est recordatio,8 quandoque etiam gloriosa.

Voluptatibus elegantioribus, ex formarum specie perspecta, ex sonorum harmonia, et imitationibus artificiosis, iisque quae ad vitae ornatum referuntur et elegantiam, ortis, nulli sunt naturâ dolores contrarii. Voluptatis enim, non doloris, hi sensus nati sunt praebitores et ministri. Ubi quidem acriora sunt harum rerum desideria, aut ubi ex iis gloria captatur, molestum erit homini despe sua decidere; grave erit absentium desiderium. His vero rebus plane carere, non necessariò affert molestiam; cum multis sit vitae status tranquillus et foelix, qui ea non habent; unde neque curant habere.

{Quod vero praecipuè ad rem attinet: corporis doloribus aut damnis neutiquam per se nos objiciunt virtutes, eave invehunt: avertunt potius, iisque medentur. Si quidem casu incurrant dolores aut damna, (de quo haud magis improbis quam probis cautum esse potest;) aut si ipsius virtutis causa dolores aut damna sint perferenda, (quod etiam incidere potest; in graviora tamen et <64> foediora, longè saepius homines conjiciunt flagitia et scelera:) ea fortiter sustinere aut obterere docebit virtus, multoque et vario solatio sublevabit: monstrabit enim sapientia, ea esse virtutum clarissimarum materiam, campumque in quo se exerceant, sibique novas adsciscant vires: quodque iis fortiter ferendis nostra in Deum pietas, patientia, et magnanimitas illustrabuntur, firmabuntur et tandem munificentissimè remunerabuntur.}

Gravior saepè est ea quae ex aliorum infoelicitate oritur miseria, cui neque ulla voluptatum, aut rerum externarum, copia, levamen afferre potest. Nec gravis solum, verum etiam diuturna solet esse ea moestitia; quum omnis de amicorum aut dilectorum graviore infortunio aut dedecore cogitatio, semper futura sit molesta. Non alia hujus aegritudinis saepe restat consolatio, quam quae depromitur ex stabili in Deo opt. max. omnia gubernante, fiducia{, qua solâ probi bonique animos suos erigere possunt}.

Omnium tamen malorum gravissimum est animi depravati, scelerisque sui sensu vexati, turpitudo; quae nempe hominem ipsum sibi odiosum facit, suumque ingenium, quod sibi maxime est intimum, vile sibi reddit, et pudendum, {immo probrosum} et detestandum. Diuturna etiam est ea aegritudo <65> miserrima; quum omnis scelerum suorum aut flagitiorum recordatio, homini sit gravis et erubescenda; eamque molestiam vix, ac ne vix quidem, morum emendatione, aut damni dati reparatione, possit tandem exuere. Hanc comitantur solicitudines, metus, angores: atque prout pessime de aliis fuit meritus, vigebit continua de Deo hominibusque suspicio, ne pro meritis sibi rependant.

Huic naturâ conjuncta est infamia, quae si modo vera, graviter etiam et diu excruciat animum, omnemque excludit verae amicitiae, aut gratiae apud alios consequendae, {eorumque studia in nostram utilitatem adsciscendi} spem.

Haec omnia ostendunt, non sine causa placuisse veteri Academiae et Peripateticis, [vitam beatam] [beatitudinem] sitam esse {in} Ενέργεια χατ´ ἀρετὴν αῤιστὴν ἐν βιω τελείω.9 Quod summum bonum est formale, quod dicitur.10

Eadem igitur vitae beatae summa, quae et virtutum. Ut nempe Deum toto amemus animo, et homines stabili prosequamur benevolentia, omnesque animi corporisque vires quae communi inservire possint utilitati, studiose excolamus{: in quibus sita est ea vita quae maxime est secundum naturam}.

XII. Ex animis autem nostris hoc nunquam excidere debet, nos totos a Deo pendere, <66> omniaque [omnesque] et animi et corporis bona [perfectiones], ipsasque virtutes omnes, a Deo ad nos pervenisse; et sola Dei provida tutela conservari posse et foveri. Quumque honestum omne ingenium {foras spectet}, aliorum prospiciens et consulens foelicitati, quae omnis a Deo pendet, quamque nullae hominum vires praestare possunt; nullum certè laetae spei, tranquillitati stabili, aut solido gaudio, potest substerni fundamentum, praeter solam, in Deo, quem optimum novimus et maximum, fiduciam; quâ nosmet, nobisque caros, immo mundum universum ipsius permittimus providentiae, de omnium rerum benignissimâ administratione securi. Recte igitur dixerunt philosophi scholastici ipsum Deum esse summum hominis bonum quod vocant objectivum; ex quo cognito, amato {et redamante,} exsurgit bonis omnibus summa foelicitas.

Philosophiae Moralis Institutio Compendiaria, with A Short Introduction to Moral Philosophy

Подняться наверх